Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

Dominus

Lev 13:1 Locutusque est Dominus ad Moysen, et Aaron, dicens:
Lev 14:1 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens:
Lev 14:33 Locutusque est Dominus ad Moysen et Aaron, dicens:
Lev 15:1 Locutusque est Dominus ad Moysen et Aaron, dicens:
Lev 16:1 Locutusque est Dominus ad Moysen post mortem duorum filiorum Aaron, quando offerentes ignem alienum interfecti sunt:
Lev 16:34 Eritque vobis hoc legitimum sempiternum, ut oretis pro filiis Israël, et pro cunctis peccatis eorum semel in anno. Fecit igitur sicut præceperat Dominus Moysi.
Lev 17:1 Et locutus est Dominus ad Moysen, dicens:
Lev 17:2 Loquere Aaron et filiis ejus, et cunctis filiis Israël, dicens ad eos: Iste est sermo quem mandavit Dominus, dicens:
Lev 18:1 Locutus est Dominus ad Moysen, dicens:
Lev 18:2 Loquere filiis Israël, et dices ad eos: Ego Dominus Deus vester:
Lev 18:4 Facietis judicia mea, et præcepta mea servabitis, et ambulabitis in eis. Ego Dominus Deus vester.
Lev 18:5 Custodite leges meas atque judicia, quæ faciens homo, vivet in eis. Ego Dominus.
Lev 18:6 Omnis homo ad proximam sanguinis sui non accedet, ut revelet turpitudinem ejus. Ego Dominus.
Lev 18:21 De semine tuo non dabis ut consecretur idolo Moloch, nec pollues nomen Dei tui. Ego Dominus.
Lev 18:30 Custodite mandata mea. Nolite facere quæ fecerunt hi qui fuerunt ante vos, et ne polluamini in eis. Ego Dominus Deus vester.
Lev 19:1 Locutus est Dominus ad Moysen, dicens:
Lev 19:2 Loquere ad omnem cœtum filiorum Israël, et dices ad eos: Sancti estote, quia ego sanctus sum, Dominus Deus vester.
Lev 19:3 Unusquisque patrem suum, et matrem suam timeat. Sabbata mea custodite. Ego Dominus Deus vester.
Lev 19:4 Nolite converti ad idola, nec deos conflatiles faciatis vobis. Ego Dominus Deus vester.
Lev 19:10 neque in vinea tua racemos et grana decidentia congregabis: sed pauperibus et peregrinis carpenda dimittes. Ego Dominus Deus vester.
Lev 19:12 Non perjurabis in nomine meo, nec pollues nomen Dei tui. Ego Dominus.
Lev 19:14 Non maledices surdo, nec coram cæco pones offendiculum: sed timebis Dominum Deum tuum, quia ego sum Dominus.
Lev 19:16 Non eris criminator, nec susurro in populo. Non stabis contra sanguinem proximi tui. Ego Dominus.
Lev 19:18 Non quæras ultionem, nec memor eris injuriæ civium tuorum. Diliges amicum tuum sicut teipsum. Ego Dominus.
Lev 19:25 Quinto autem anno comedetis fructus, congregantes poma, quæ proferunt. Ego Dominus Deus vester.
Lev 19:28 Et super mortuo non incidetis carnem vestram, neque figuras aliquas aut stigmata facietis vobis. Ego Dominus.
Lev 19:30 Sabbata mea custodite, et sanctuarium meum metuite. Ego Dominus.
Lev 19:31 Non declinetis ad magos, nec ab ariolis aliquid sciscitemini, ut polluamini per eos. Ego Dominus Deus vester.
Lev 19:32 Coram cano capite consurge, et honora personam senis: et time Dominum Deum tuum. Ego sum Dominus.
Lev 19:34 sed sit inter vos quasi indigena, et diligetis eum quasi vosmetipsos: fuistis enim et vos advenæ in terra Ægypti. Ego Dominus Deus vester.
Lev 19:36 Statera justa, et æqua sint pondera, justus modius, æquusque sextarius. Ego Dominus Deus vester, qui eduxi vos de terra Ægypti.
Lev 19:37 Custodite omnia præcepta mea, et universa judicia, et facite ea. Ego Dominus.
Lev 20:1 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens:
Lev 20:7 Sanctificamini et estote sancti, quia ego sum Dominus Deus vester.
Lev 20:8 Custodite præcepta mea, et facite ea: ego Dominus qui sanctifico vos.
Lev 20:24 Vobis autem loquor. Possidete terram eorum, quam dabo vobis in hæreditatem, terram fluentem lacte et melle. Ego Dominus Deus vester, qui separavi vos a ceteris populis.
Lev 20:26 Eritis mihi sancti, quia sanctus sum ego Dominus, et separavi vos a ceteris populis, ut essetis mei.
Lev 21:1 Dixit quoque Dominus ad Moysen: Loquere ad sacerdotes filios Aaron, et dices ad eos: Ne contaminetur sacerdos in mortibus civium suorum,
Lev 21:8 et panes propositionis offerunt. Sint ergo sancti, quia et ego sanctus sum, Dominus qui sanctifico eos.
Lev 21:12 Nec egredietur de sanctis, ne polluat sanctuarium Domini, quia oleum sanctæ unctionis Dei sui super eum est. Ego Dominus.
Lev 21:15 ne commisceat stirpem generis sui vulgo gentis suæ: quia ego Dominus, qui sanctifico eum.
Lev 21:16 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens:
Lev 21:23 ita dumtaxat, ut intra velum non ingrediatur, nec accedat ad altare, quia maculam habet, et contaminare non debet sanctuarium meum. Ego Dominus qui sanctifico eos.
Lev 22:1 Locutus quoque est Dominus ad Moysen, dicens:
Lev 22:2 Loquere ad Aaron et ad filios ejus, ut caveant ab his quæ consecrata sunt filiorum Israël, et non contaminent nomen sanctificatorum mihi, quæ ipsi offerunt. Ego Dominus.
Lev 22:3 Dic ad eos, et ad posteros eorum: Omnis homo qui accesserit de stirpe vestra ad ea quæ consecrata sunt, et quæ obtulerunt filii Israël Domino, in quo est immunditia, peribit coram Domino. Ego sum Dominus.
Lev 22:8 Morticinum et captum a bestia non comedent, nec polluentur in eis. Ego sum Dominus.
Lev 22:9 Custodiant præcepta mea, ut non subjaceant peccato, et moriantur in sanctuario, cum polluerint illud. Ego Dominus qui sanctifico eos.
Lev 22:16 ne forte sustineant iniquitatem delicti sui, cum sanctificata comederint. Ego Dominus qui sanctifico eos.
Lev 22:17 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens: