Ezech 24:24
|
Eritque Ezechiel vobis in portentum: juxta omnia quæ fecit, facietis cum venerit istud: et scietis quia ego Dominus Deus.
|
Ezech 24:27
|
in die, inquam illa, aperietur os tuum cum eo qui fugit: et loqueris, et non silebis ultra: erisque eis in portentum, et scietis quia ego Dominus.
|
Ezech 25:3
|
Et dices filiis Ammon: Audite verbum Domini Dei. Hæc dicit Dominus Deus: Pro eo quod dixisti: Euge, euge, super sanctuarium meum, quia pollutum est; et super terram Israël, quoniam desolata est; et super domum Juda, quoniam ducti sunt in captivitatem:
|
Ezech 25:5
|
Daboque Rabbath in habitaculum camelorum, et filios Ammon in cubile pecorum: et scietis quia ego Dominus.
|
Ezech 25:6
|
Quia hæc dicit Dominus Deus: Pro eo quod plausisti manu et percussisti pede, et gavisa es ex toto affectu super terram Israël,
|
Ezech 25:7
|
idcirco ecce ego extendam manum meam super te, et tradam te in direptionem gentium, et interficiam te de populis, et perdam de terris, et conteram: et scies quia ego Dominus.
|
Ezech 25:8
|
Hæc dicit Dominus Deus: Pro eo quod dixerunt Moab et Seir: Ecce sicut omnes gentes, domus Juda:
|
Ezech 25:11
|
Et in Moab faciam judicia, et scient quia ego Dominus.
|
Ezech 25:12
|
Hæc dicit Dominus Deus: Pro eo quod fecit Idumæa ultionem ut se vindicaret de filiis Juda, peccavitque delinquens, et vindictam expetivit de eis:
|
Ezech 25:13
|
idcirco hæc dicit Dominus Deus: Extendam manum meam super Idumæam, et auferam de ea hominem et jumentum, et faciam eam desertam ab austro: et qui sunt in Dedan gladio cadent.
|
Ezech 25:14
|
Et dabo ultionem meam super Idumæam per manum populi mei Israël, et facient in Edom juxta iram meam et furorem meum, et scient vindictam meam, dicit Dominus Deus.
|
Ezech 25:15
|
Hæc dicit Dominus Deus: Pro eo quod fecerunt Palæstini vindictam, et ulti se sunt toto animo, interficientes, et implentes inimicitias veteres,
|
Ezech 25:16
|
propterea hæc dicit Dominus Deus: Ecce ego extendam manum meam super Palæstinos, et interficiam interfectores, et perdam reliquias maritimæ regionis,
|
Ezech 25:17
|
faciamque in eis ultiones magnas, arguens in furore: et scient quia ego Dominus, cum dedero vindictam meam super eos.
|
Ezech 26:3
|
propterea hæc dicit Dominus Deus: Ecce ego super te, Tyre, et ascendere faciam ad te gentes multas, sicut ascendit mare fluctuans.
|
Ezech 26:5
|
Siccatio sagenarum erit in medio maris, quia ego locutus sum, ait Dominus Deus: et erit in direptionem gentibus.
|
Ezech 26:6
|
Filiæ quoque ejus, quæ sunt in agro, gladio interficientur: et scient quia ego Dominus.
|
Ezech 26:7
|
Quia hæc dicit Dominus Deus: Ecce ego adducam ad Tyrum Nabuchodonosor, regem Babylonis, ab aquilone, regem regum, cum equis, et curribus, et equitibus, et cœtu, populoque magno.
|
Ezech 26:14
|
Et dabo te in limpidissimam petram, siccatio sagenarum eris, nec ædificaberis ultra, quia ego locutus sum, ait Dominus Deus.
|
Ezech 26:15
|
Hæc dicit Dominus Deus Tyro: Numquid non a sonitu ruinæ tuæ, et gemitu interfectorum tuorum, cum occisi fuerint in medio tui, commovebuntur insulæ?
|
Ezech 26:19
|
Quia hæc dicit Dominus Deus: Cum dedero te urbem desolatam, sicut civitates quæ non habitantur; et adduxero super te abyssum, et operuerint te aquæ multæ;
|
Ezech 26:21
|
in nihilum redigam te, et non eris: et requisita non invenieris ultra in sempiternum, dicit Dominus Deus.
|
Ezech 27:3
|
et dices Tyro, quæ habitat in introitu maris, negotiationi populorum ad insulas multas: Hæc dicit Dominus Deus: O Tyre, tu dixisti: Perfecti decoris ego sum,
|
Ezech 28:2
|
Fili hominis, dic principi Tyri: Hæc dicit Dominus Deus: Eo quod elevatum est cor tuum, et dixisti: Deus ego sum, et in cathedra Dei sedi in corde maris, cum sis homo, et non Deus: et dedisti cor tuum quasi cor Dei:
|
Ezech 28:6
|
Propterea hæc dicit Dominus Deus: Eo quod elevatum est cor tuum quasi cor Dei,
|
Ezech 28:10
|
morte incircumcisorum morieris in manu alienorum, quia ego locutus sum, ait Dominus Deus.
|
Ezech 28:12
|
et dices ei: Hæc dicit Dominus Deus: Tu signaculum similitudinis, plenus sapientia, et perfectus decore:
|
Ezech 28:22
|
Et dices: Hæc dicit Dominus Deus: Ecce ego ad te, Sidon, et glorificabor in medio tui: et scient quia ego Dominus, cum fecero in ea judicia, et sanctificatus fuero in ea.
|
Ezech 28:22
|
Et dices: Hæc dicit Dominus Deus: Ecce ego ad te, Sidon, et glorificabor in medio tui: et scient quia ego Dominus, cum fecero in ea judicia, et sanctificatus fuero in ea.
|
Ezech 28:23
|
Et immittam ei pestilentiam, et sanguinem in plateis ejus: et corruent interfecti in medio ejus gladio per circuitum, et scient quia ego Dominus.
|
Ezech 28:24
|
Et non erit ultra domui Israël offendiculum amaritudinis, et spina dolorem inferens undique per circuitum eorum qui adversantur eis: et scient quia ego Dominus Deus.
|
Ezech 28:25
|
Hæc dicit Dominus Deus: Quando congregavero domum Israël de populis in quibus dispersi sunt, sanctificabor in eis coram gentibus: et habitabunt in terra sua, quam dedi servo meo Jacob:
|
Ezech 28:26
|
et habitabunt in ea securi: et ædificabunt domos, et plantabunt vineas, et habitabunt confidenter, cum fecero judicia in omnibus qui adversantur eis per circuitum: et scient quia ego Dominus Deus eorum.
|
Ezech 29:3
|
Loquere, et dices: Hæc dicit Dominus Deus: Ecce ego ad te, Pharao rex Ægypti, draco magne, qui cubas in medio fluminum tuorum, et dicis: Meus est fluvius, et ego feci memetipsum.
|
Ezech 29:6
|
Et scient omnes habitatores Ægypti quia ego Dominus, pro eo quod fuisti baculus arundineus domui Israël:
|
Ezech 29:8
|
Proptera hæc dicit Dominus Deus: Ecce ego adducam super te gladium, et interficiam de te hominem et jumentum.
|
Ezech 29:9
|
Et erit terra Ægypti in desertum et in solitudinem: et scient quia ego Dominus, pro eo quod dixeris: Fluvius meus est, et ego feci eum.
|
Ezech 29:13
|
Quia hæc dicit Dominus Deus: Post finem quadraginta annorum congregabo Ægyptum de populis in quibus dispersi fuerant.
|
Ezech 29:16
|
Neque erunt ultra domui Israël in confidentia, docentes iniquitatem ut fugiant, et sequantur eos: et scient quia ego Dominus Deus.
|
Ezech 29:19
|
Propterea hæc dicit Dominus Deus: Ecce ego dabo Nabuchodonosor regem Babylonis in terra Ægypti: et accipiet multitudinem ejus, et deprædabitur manubias ejus, et diripiet spolia ejus: et erit merces exercitui illius,
|
Ezech 29:20
|
et operi quo servivit adversus eam: dedi ei terram Ægypti pro eo quod laboraverit mihi, ait Dominus Deus.
|
Ezech 29:21
|
In die illo pullulabit cornu domui Israël, et tibi dabo apertum os in medio eorum, et scient quia ego Dominus.
|
Ezech 30:2
|
Fili hominis, propheta, et dic: Hæc dicit Dominus Deus: Ululate: væ, væ diei!
|
Ezech 30:6
|
Hæc dicit Dominus Deus: Et corruent fulcientes Ægyptum, et destruetur superbia imperii ejus: a turre Syenes gladio cadent in ea, ait Dominus Deus exercituum.
|
Ezech 30:6
|
Hæc dicit Dominus Deus: Et corruent fulcientes Ægyptum, et destruetur superbia imperii ejus: a turre Syenes gladio cadent in ea, ait Dominus Deus exercituum.
|
Ezech 30:8
|
et scient quia ego Dominus, cum dedero ignem in Ægypto, et attriti fuerint omnes auxiliatores ejus.
|
Ezech 30:10
|
Hæc dicit Dominus Deus: Cessare faciam multitudinem Ægypti in manu Nabuchodonosor regis Babylonis.
|
Ezech 30:12
|
Et faciam alveos fluminum aridos, et tradam terram in manus pessimorum: et dissipabo terram, et plenitudinem ejus manu alienorum: ego Dominus locutus sum.
|
Ezech 30:13
|
Hæc dicit Dominus Deus: Et disperdam simulacra, et cessare faciam idola de Memphis: et dux de terra Ægypti non erit amplius, et dabo terrorem in terra Ægypti.
|
Ezech 30:19
|
Et judicia faciam in Ægypto: et scient quia ego Dominus Deus.
|