Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

Dominus

Num 24:11 revertere ad locum tuum. Decreveram quidem magnifice honorare te, sed Dominus privavit te honore disposito.
Num 24:13 Si dederit mihi Balac plenam domum suam argenti et auri, non potero præterire sermonem Domini Dei mei, ut vel boni quid vel mali proferam ex corde meo: sed quidquid Dominus dixerit, hoc loquar?
Num 25:3 Initiatusque est Israël Beelphegor: et iratus Dominus,
Num 25:10 Dixitque Dominus ad Moysen:
Num 25:16 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens:
Num 26:1 Postquam noxiorum sanguis effusus est, dixit Dominus ad Moysen et Eleazarum filium Aaron sacerdotem:
Num 26:4 a viginti annis et supra, sicut Dominus imperaverat, quorum iste est numerus.
Num 26:52 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens:
Num 26:65 prædixerat enim Dominus quod omnes morerentur in solitudine. Nullusque remansit ex eis, nisi Caleb filius Jephone, et Josue filius Nun.
Num 27:11 Sin autem nec patruos habuerit, dabitur hæreditas his qui ei proximi sunt. Eritque hoc filiis Israël sanctum lege perpetua, sicut præcepit Dominus Moysi.
Num 27:12 Dixit quoque Dominus ad Moysen: Ascende in montem istum Abarim, et contemplare inde terram, quam daturus sum filiis Israël.
Num 27:16 Provideat Dominus Deus spirituum omnis carnis hominem, qui sit super multitudinem hanc:
Num 27:18 Dixitque Dominus ad eum: Tolle Josue filium Nun, virum in quo est spiritus, et pone manum tuam super eum.
Num 27:22 Fecit Moyses ut præceperat Dominus: cumque tulisset Josue, statuit eum coram Eleazaro sacerdote et omni frequentia populi.
Num 27:23 Et impositis capiti ejus manibus, cuncta replicavit quæ mandaverat Dominus.
Num 28:1 Dixit quoque Dominus ad Moysen:
Num 30:1 Narravitque Moyses filiis Israël omnia quæ ei Dominus imperarat.
Num 30:2 Et locutus est ad principes tribuum filiorum Israël: Iste est sermo quem præcepit Dominus:
Num 30:9 Sin autem audiens statim contradixerit, et irritas fecerit pollicitationes ejus, verbaque quibus obstrinxerat animam suam, propitius erit ei Dominus.
Num 30:13 Sin autem extemplo contradixerit, non tenebitur promissionis rea: quia maritus contradixit, et Dominus ei propitius erit.
Num 30:17 Istæ sunt leges, quas constituit Dominus Moysi inter virum et uxorem, inter patrem et filiam, quæ in puellari adhuc ætate est, vel quæ manet in parentis domo.
Num 31:1 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens:
Num 31:21 Eleazar quoque sacerdos ad viros exercitus, qui pugnaverunt, sic locutus est: Hoc est præceptum legis, quod mandavit Dominus Moysi:
Num 31:25 Dixit quoque Dominus ad Moysen:
Num 31:31 Feceruntque Moyses et Eleazar sicut præceperat Dominus.
Num 31:47 tulit Moyses quinquagesimum caput, et dedit Levitis, qui excubabant in tabernaculo Domini, sicut præceperat Dominus.
Num 32:4 terra, quam percussit Dominus in conspectu filiorum Israël, regio uberrima est ad pastum animalium: et nos servi tui habemus jumenta plurima,
Num 32:7 cur subvertitis mentes filiorum Israël, ne transire audeant in locum, quem eis daturus est Dominus?
Num 32:9 cumque venissent usque ad Vallem botri, lustrata omni regione, subverterunt cor filiorum Israël, ut non intrarent fines, quos eis Dominus dedit.
Num 32:13 Iratusque Dominus adversum Israël, circumduxit eum per desertum quadraginta annis, donec consumeretur universa generatio, quæ fecerat malum in conspectu ejus.
Num 32:21 et omnis vir bellator armatus Jordanem transeat, donec subvertat Dominus inimicos suos,
Num 32:31 Responderuntque filii Gad et filii Ruben: Sicut locutus est Dominus servis suis, ita faciemus:
Num 33:4 et sepelientibus primogenitos, quos percusserat Dominus (nam et in diis eorum exercuerat ultionem),
Num 33:50 Ubi locutus est Dominus ad Moysen:
Num 34:1 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens:
Num 34:13 Præcepitque Moyses filiis Israël, dicens: Hæc erit terra, quam possidebitis sorte, et quam jussit Dominus dari novem tribubus, et dimidiæ tribui.
Num 34:16 Et ait Dominus ad Moysen:
Num 34:29 Hi sunt, quibus præcepit Dominus ut dividerent filiis Israël terram Chanaan.
Num 35:1 Hæc quoque locutus est Dominus ad Moysen in campes tribus Moab supra Jordanem, contra Jericho:
Num 35:9 Ait Dominus ad Moysen:
Num 35:34 Atque ita emundabitur vestra possessio me commorante vobiscum. Ego enim sum Dominus qui habito inter filios Israël.
Num 36:2 Tibi domino nostro præcepit Dominus ut terram sorte divideres filiis Israël, et ut filiabus Salphaad fratris nostri dares possessionem debitam patri:
Num 36:13 Hæc sunt mandata atque judicia, quæ mandavit Dominus per manum Moysi ad filios Israël, in campestribus Moab supra Jordanem contra Jericho.
Deut 1:3 Quadragesimo anno, undecimo mense, prima die mensis, locutus est Moyses ad filios Israël omnia quæ præceperat illi Dominus, ut diceret eis,
Deut 1:6 Dominus Deus noster locutus est ad nos in Horeb, dicens: Sufficit vobis quod in hoc monte mansistis:
Deut 1:8 En, inquit, tradidi vobis: ingredimini et possidete eam, super qua juravit Dominus patribus vestris Abraham, Isaac, et Jacob, ut daret illam eis, et semini eorum post eos.
Deut 1:10 Non possum solus sustinere vos: quia Dominus Deus vester multiplicavit vos, et estis hodie sicut stellæ cæli, plurimi.
Deut 1:11 (Dominus Deus patrum vestrorum addat ad hunc numerum multa millia, et benedicat vobis sicut locutus est.)
Deut 1:19 Profecti autem de Horeb, transivimus per eremum terribilem et maximam, quam vidistis, per viam montis Amorrhæi, sicut præceperat Dominus Deus noster nobis. Cumque venissemus in Cadesbarne,
Deut 1:20 dixi vobis: Venistis ad montem Amorrhæi, quem Dominus Deus noster daturus est nobis: