Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

Dominus

Ps 77:21 Ideo audivit Dominus et distulit; et ignis accensus est in Jacob, et ira ascendit in Israël;
Ps 77:65 Et excitatus est tamquam dormiens Dominus, tamquam potens crapulatus a vino.
Ps 80:11 Ego enim sum Dominus Deus tuus, qui eduxi te de terra Ægypti. Dilata os tuum, et implebo illud.
Ps 82:19 Et cognoscant quia nomen tibi Dominus; tu solus Altissimus in omni terra.
Ps 83:12 Quia misericordiam et veritatem diligit Deus, gratiam et gloriam dabit Dominus.
Ps 84:9 Audiam quid loquatur in me Dominus Deus, quoniam loquetur pacem in plebem suam, et super sanctos suos, et in eos qui convertuntur ad cor.
Ps 84:13 Etenim Dominus dabit benignitatem, et terra nostra dabit fructum suum.
Ps 86:2 diligit Dominus portas Sion super omnia tabernacula Jacob.
Ps 86:6 Dominus narrabit in scripturis populorum et principum, horum qui fuerunt in ea.
Ps 88:53 Benedictus Dominus in æternum. Fiat! fiat!
Ps 91:16 ut annuntient quoniam rectus Dominus Deus noster, et non est iniquitas in eo.
Ps 92:1 Laus cantici ipsi David, in die ante sabbatum, quando fundata est terra. Dominus regnavit, decorem indutus est: indutus est Dominus fortitudinem, et præcinxit se. Etenim firmavit orbem terræ, qui non commovebitur.
Ps 92:1 Laus cantici ipsi David, in die ante sabbatum, quando fundata est terra. Dominus regnavit, decorem indutus est: indutus est Dominus fortitudinem, et præcinxit se. Etenim firmavit orbem terræ, qui non commovebitur.
Ps 92:4 a vocibus aquarum multarum. Mirabiles elationes maris; mirabilis in altis Dominus.
Ps 93:1 Psalmus ipsi David, quarta sabbati. Deus ultionum Dominus; Deus ultionum libere egit.
Ps 93:7 Et dixerunt: Non videbit Dominus, nec intelliget Deus Jacob.
Ps 93:11 Dominus scit cogitationes hominum, quoniam vanæ sunt.
Ps 93:14 Quia non repellet Dominus plebem suam, et hæreditatem suam non derelinquet:
Ps 93:17 Nisi quia Dominus adjuvit me, paulo minus habitasset in inferno anima mea.
Ps 93:22 Et factus est mihi Dominus in refugium, et Deus meus in adjutorium spei meæ.
Ps 93:23 Et reddet illis iniquitatem ipsorum, et in malitia eorum disperdet eos; disperdet illos Dominus Deus noster.
Ps 94:3 quoniam Deus magnus Dominus, et rex magnus super omnes deos;
Ps 94:7 quia ipse est Dominus Deus noster, et nos populus pascuæ ejus, et oves manus ejus.
Ps 95:4 Quoniam magnus Dominus, et laudabilis nimis; terribilis est super omnes deos;
Ps 95:5 quoniam omnes dii gentium dæmonia; Dominus autem cælos fecit.
Ps 95:10 dicite in gentibus, quia Dominus regnavit. Etenim correxit orbem terræ, qui non commovebitur; judicabit populos in æquitate.
Ps 96:1 Huic David, quando terra ejus restituta est. Dominus regnavit; exsultet terra; lætentur insulæ multæ.
Ps 96:9 Quoniam tu Dominus altissimus super omnem terram; nimis exaltatus es super omnes deos.
Ps 96:10 Qui diligitis Dominum, odite malum; custodit Dominus animas sanctorum suorum, de manu peccatoris liberabit eos.
Ps 97:2 Notum fecit Dominus salutare suum; in conspectu gentium revelavit justitiam suam.
Ps 98:1 Psalmus ipsi David. Dominus regnavit: irascantur populi; qui sedet super cherubim: moveatur terra.
Ps 98:2 Dominus in Sion magnus, et excelsus super omnes populos.
Ps 98:9 Exaltate Dominum Deum nostrum, et adorate in monte sancto ejus, quoniam sanctus Dominus Deus noster.
Ps 99:3 Scitote quoniam Dominus ipse est Deus; ipse fecit nos, et non ipsi nos; populus ejus, et oves pascuæ ejus.
Ps 99:5 quoniam suavis est Dominus; in æternum misericordia ejus, et usque in generationem et generationem veritas ejus.
Ps 101:17 quia ædificavit Dominus Sion, et videbitur in gloria sua.
Ps 101:20 Quia prospexit de excelso sancto suo, Dominus de cælo in terram aspexit;
Ps 102:6 Faciens misericordias Dominus, et judicium omnibus injuriam patientibus.
Ps 102:8 Miserator et misericors Dominus, longanimis, et multum misericors.
Ps 102:13 Quomodo miseretur pater filiorum, misertus est Dominus timentibus se.
Ps 102:19 Dominus in cælo paravit sedem suam, et regnum ipsius omnibus dominabitur.
Ps 103:31 Sit gloria Domini in sæculum; lætabitur Dominus in operibus suis.
Ps 104:7 Ipse Dominus Deus noster; in universa terra judicia ejus.
Ps 105:34 Non disperdiderunt gentes quas dixit Dominus illis;
Ps 105:40 Et iratus est furore Dominus in populum suum, et abominatus est hæreditatem suam.
Ps 105:48 Benedictus Dominus Deus Israël, a sæculo et usque in sæculum; et dicet omnis populus: Fiat! fiat!
Ps 109:1 Psalmus David. Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum.
Ps 109:2 Virgam virtutis tuæ emittet Dominus ex Sion: dominare in medio inimicorum tuorum.
Ps 109:4 Juravit Dominus, et non pœnitebit eum: Tu es sacerdos in æternum secundum ordinem Melchisedech.
Ps 109:5 Dominus a dextris tuis; confregit in die iræ suæ reges.