Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

Dominus

Ps 30:24 Diligite Dominum, omnes sancti ejus, quoniam veritatem requiret Dominus, et retribuet abundanter facientibus superbiam.
Ps 31:2 Beatus vir cui non imputavit Dominus peccatum, nec est in spiritu ejus dolus.
Ps 32:10 Dominus dissipat consilia gentium; reprobat autem cogitationes populorum, et reprobat consilia principum.
Ps 32:12 Beata gens cujus est Dominus Deus ejus; populus quem elegit in hæreditatem sibi.
Ps 32:13 De cælo respexit Dominus; vidit omnes filios hominum.
Ps 33:7 Iste pauper clamavit, et Dominus exaudivit eum, et de omnibus tribulationibus ejus salvavit eum.
Ps 33:9 Gustate, et videte quoniam suavis est Dominus; beatus vir qui sperat in eo.
Ps 33:18 Clamaverunt justi, et Dominus exaudivit eos; et ex omnibus tribulationibus eorum liberavit eos.
Ps 33:19 Juxta est Dominus iis qui tribulato sunt corde, et humiles spiritu salvabit.
Ps 33:20 Multæ tribulationes justorum; et de omnibus his liberabit eos Dominus.
Ps 33:21 Custodit Dominus omnia ossa eorum: unum ex his non conteretur.
Ps 33:23 Redimet Dominus animas servorum suorum, et non delinquent omnes qui sperant in eo.
Ps 34:23 Exsurge et intende judicio meo, Deus meus; et Dominus meus, in causam meam.
Ps 34:27 Exsultent et lætentur qui volunt justitiam meam; et dicant semper: Magnificetur Dominus, qui volunt pacem servi ejus.
Ps 36:13 Dominus autem irridebit eum, quoniam prospicit quod veniet dies ejus.
Ps 36:17 quoniam brachia peccatorum conterentur, confirmat autem justos Dominus.
Ps 36:18 Novit Dominus dies immaculatorum, et hæreditas eorum in æternum erit.
Ps 36:24 Cum ceciderit, non collidetur, quia Dominus supponit manum suam.
Ps 36:28 quia Dominus amat judicium, et non derelinquet sanctos suos; in æternum conservabuntur. Injusti punientur, et semen impiorum peribit.
Ps 36:33 Dominus autem non derelinquet eum in manibus ejus, nec damnabit eum cum judicabitur illi.
Ps 36:40 Et adjuvabit eos Dominus, et liberabit eos; et eruet eos a peccatoribus, et salvabit eos, quia speraverunt in eo.
Ps 38:8 Et nunc quæ est exspectatio mea: nonne Dominus? Et substantia mea apud te est.
Ps 39:17 Exsultent et lætentur super te omnes quærentes te, et dicant semper: Magnificetur Dominus, qui diligunt salutare tuum.
Ps 39:18 Ego autem mendicus sum et pauper; Dominus sollicitus est mei. Adjutor meus et protector meus tu es; Deus meus, ne tardaveris.
Ps 40:2 Beatus qui intelligit super egenum et pauperem: in die mala liberabit eum Dominus.
Ps 40:3 Dominus conservet eum, et vivificet eum, et beatum faciat eum in terra, et non tradat eum in animam inimicorum ejus.
Ps 40:4 Dominus opem ferat illi super lectum doloris ejus; universum stratum ejus versasti in infirmitate ejus.
Ps 40:14 Benedictus Dominus, Deus Israël, a sæculo, et usque in sæculum. Fiat, fiat.
Ps 41:9 In die mandavit Dominus misericordiam suam, et nocte canticum ejus; apud me oratio Deo vitæ meæ.
Ps 44:12 Et concupiscet rex decorem tuum, quoniam ipse est Dominus Deus tuus, et adorabunt eum.
Ps 45:8 Dominus virtutum nobiscum; susceptor noster Deus Jacob.
Ps 45:12 Dominus virtutum nobiscum; susceptor noster Deus Jacob.
Ps 46:3 quoniam Dominus excelsus, terribilis, rex magnus super omnem terram.
Ps 46:6 Ascendit Deus in jubilo, et Dominus in voce tubæ.
Ps 47:2 Magnus Dominus et laudabilis nimis, in civitate Dei nostri, in monte sancto ejus.
Ps 49:1 Psalmus Asaph. Deus deorum, Dominus, locutus est, et vocavit terram a solis ortu usque ad occasum.
Ps 53:6 Ecce enim Deus adjuvat me, et Dominus susceptor est animæ meæ.
Ps 54:17 Ego autem ad Deum clamavi, et Dominus salvabit me.
Ps 57:7 Deus conteret dentes eorum in ore ipsorum; molas leonum confringet Dominus.
Ps 65:18 Iniquitatem si aspexi in corde meo, non exaudiet Dominus.
Ps 67:5 Cantate Deo, psalmum dicite nomini ejus; iter facite ei qui ascendit super occasum. Dominus nomen illi; exsultate in conspectu ejus. Turbabuntur a facie ejus,
Ps 67:12 Dominus dabit verbum evangelizantibus, virtute multa.
Ps 67:17 ut quid suspicamini montes coagulatos? Mons in quo beneplacitum est Deo habitare in eo; etenim Dominus habitabit in finem.
Ps 67:18 Currus Dei decem millibus multiplex, millia lætantium; Dominus in eis in Sina in sancto.
Ps 67:20 Benedictus Dominus die quotidie: prosperum iter faciet nobis Deus salutarium nostrorum.
Ps 67:23 Dixit Dominus: Ex Basan convertam, convertam in profundum maris;
Ps 68:34 quoniam exaudivit pauperes Dominus, et vinctos suos non despexit.
Ps 69:1 In finem. Psalmus David in rememorationem, quod salvum fecerit eum Dominus.
Ps 69:5 Exsultent et lætentur in te omnes qui quærunt te; et dicant semper: Magnificetur Dominus, qui diligunt salutare tuum.
Ps 71:18 Benedictus Dominus, Deus Israël, qui facit mirabilia solus.