Concordantiae
"utque universa plebs miraretur, tantum esse discrimen inter infideles et electos; quorum unus hic fuit maxime admirandus martyr Polycarpus, qui nostris temporibus apostolicus et propheticus doctor exstitit, atque Catholicae Ecclesiae Smyrnensis episcopus. Omne enim verbum, quod ore suo emisit, aut impletum est aut implebitur."