AUS cantici ipsi David. Venite, exsultemus Domino; jubilemus Deo salutari nostro;
præoccupemus faciem ejus in confessione, et in psalmis jubilemus ei:
quoniam Deus magnus Dominus, et rex magnus super omnes deos;
quia in manu ejus sunt omnes fines terræ, et altitudines montium ipsius sunt;
quoniam ipsius est mare, et ipse fecit illud, et siccam manus ejus formaverunt.
Venite, adoremus, et procidamus, et ploremus ante Dominum qui fecit nos;
quia ipse est Dominus Deus noster, et nos populus pascuæ ejus, et oves manus ejus.
•
Hodie si vocem ejus audieritis, nolite obdurare corda vestra
sicut in irritatione, secundum diem tentationis in deserto, ubi tentaverunt me patres vestri, probaverunt me, et viderunt opera mea.
Quadraginta annis offensus fui generationi illi; et dixi: Semper hi errant corde.
Et isti non cognoverunt vias meas: ut juravi in ira mea: Si introibunt in requiem meam.
Père
Fils
Saint-Esprit
Anges
Satan
Commentaires
Référence
Œuvre d'Art
Atlas