NTELLECTUS Ethan Ezrahitæ.
Misericordias Domini in æternum cantabo; in generationem et generationem annuntiabo veritatem tuam in ore meo.
Quoniam dixisti: In æternum misericordia ædificabitur in cælis; præparabitur veritas tua in eis.
Disposui testamentum electis meis; juravi David, servo meo:
usque in æternum præparabo semen tuum, et ædificabo in generationem et generationem sedem tuam.
•
Confitebuntur cæli mirabilia tua, Domine; etenim veritatem tuam in ecclesia sanctorum.
Quoniam quis in nubibus æquabitur Domino, similis erit Deo in filiis Dei?
Deus, qui glorificatur in consilio sanctorum, magnus et terribilis super omnes qui in circuitu ejus sunt.
Domine Deus virtutum, quis similis tibi? potens es, Domine, et veritas tua in circuitu tuo.
Tu dominaris potestati maris, motum autem fluctuum ejus tu mitigas.
Tu humiliasti, sicut vulneratum, superbum; in brachio virtutis tuæ dispersisti inimicos tuos.
Tui sunt cæli, et tua est terra; orbem terræ, et plenitudinem ejus tu fundasti;
aquilonem et mare tu creasti. Thabor et Hermon in nomine tuo exsultabunt.
Tuum brachium cum potentia; firmetur manus tua, et exaltetur dextera tua.
Justitia et judicium præparatio sedis tuæ; misericordia et veritas præcedent faciem tuam.
•
Beatus populus qui scit jubilationem: Domine, in lumine vultus tui ambulabunt;
et in nomine tuo exsultabunt tota die; et in justitia tua exaltabuntur.
Quoniam gloria virtutis eorum tu es, et in beneplacito tuo exaltabitur cornu nostrum.
Quia Domini est assumptio nostra, et sancti Israël regis nostri.
•
Tunc locutus es in visione sanctis tuis, et dixisti: Posui adjutorium in potente; et exaltavi electum de plebe mea.
Inveni David, servum meum, oleo sancto meo unxi eum.
Manus enim mea auxiliabitur ei, et brachium meum confortabit eum.
Nihil proficiet inimicus in eo, et filius iniquitatis non apponet nocere ei.
Et concidam a facie ipsius inimicos ejus, et odientes eum in fugam convertam.
Et veritas mea et misericordia mea cum ipso; et in nomine meo exaltabitur cornu ejus.
Et ponam in mari manum ejus, et in fluminibus dexteram ejus.
Ipse invocabit me: Pater meus es tu, Deus meus, et susceptor salutis meæ.
Et ego primogenitum ponam illum, excelsum præ regibus terræ.
In æternum servabo illi misericordiam meam, et testamentum meum fidele ipsi.
Et ponam in sæculum sæculi semen ejus, et thronum ejus sicut dies cæli.
Si autem dereliquerint filii ejus legem meam, et in judiciis meis non ambulaverint;
si justitias meas profanaverint, et mandata mea non custodierint:
visitabo in virga iniquitates eorum, et in verberibus peccata eorum;
misericordiam autem meam non dispergam ab eo, neque nocebo in veritate mea.
Neque profanabo testamentum meum, et quæ procedunt de labiis meis non faciam irrita.
Semel juravi in sancto meo, si David mentiar:
Semen ejus in æternum manebit. Et thronus ejus sicut sol in conspectu meo,
et sicut luna perfecta in æternum, et testis in cælo fidelis.
•
Tu vero repulisti et despexisti; distulisti christum tuum.
Evertisti testamentum servi tui; profanasti in terra sanctuarium ejus.
Destruxisti omnes sepes ejus; posuisti firmamentum ejus formidinem.
Diripuerunt eum omnes transeuntes viam; factus est opprobrium vicinis suis.
Exaltasti dexteram deprimentium eum; lætificasti omnes inimicos ejus.
Avertisti adjutorium gladii ejus, et non es auxiliatus ei in bello.
Destruxisti eum ab emundatione, et sedem ejus in terram collisisti.
Minorasti dies temporis ejus; perfudisti eum confusione.
•
Usquequo, Domine, avertis in finem: exardescet sicut ignis ira tua?
Memorare quæ mea substantia; numquid enim vane constituisti omnes filios hominum?
Quis est homo qui vivet et non videbit mortem? eruet animam suam de manu inferi?
Ubi sunt misericordiæ tuæ antiquæ, Domine, sicut jurasti David in veritate tua?
Memor esto, Domine, opprobrii servorum tuorum, quod continui in sinu meo, multarum gentium;
quod exprobraverunt inimici tui, Domine, quod exprobraverunt commutationem christi tui.
•
Père
Fils
Saint-Esprit
Anges
Satan
Commentaires
Référence
Œuvre d'Art
Atlas