ALLELUJA, Aggæi et Zachariæ.

2 Lauda, anima mea, Dominum. Laudabo Dominum in vita mea; psallam Deo meo quamdiu fuero. Nolite confidere in principibus,

3 in filiis hominum, in quibus non est salus.

4 Exibit spiritus ejus, et revertetur in terram suam; in illa die peribunt omnes cogitationes eorum.

5 Beatus cujus Deus Jacob adjutor ejus, spes ejus in Domino Deo ipsius:

6 qui fecit cælum et terram, mare, et omnia quæ in eis sunt.

7 Qui custodit veritatem in sæculum; facit judicium injuriam patientibus; dat escam esurientibus. Dominus solvit compeditos,

8 Dominus illuminat cæcos. Dominus erigit elisos; Dominus diligit justos.

9 Dominus custodit advenas; pupillum et viduam suscipiet, et vias peccatorum disperdet.

10 Regnabit Dominus in sæcula; Deus tuus, Sion, in generationem et generationem.

Père
Fils
Saint-Esprit
Anges
Satan
Commentaires
Référence
Œuvre d'Art
Atlas