PSALMUS David, cum esset in deserto Idumææ.

2 Deus, Deus meus, ad te de luce vigilo. Sitivit in te anima mea; quam multipliciter tibi caro mea!

3 In terra deserta, et invia, et inaquosa, sic in sancto apparui tibi, ut viderem virtutem tuam et gloriam tuam.

4 Quoniam melior est misericordia tua super vitas, labia mea laudabunt te.

5 Sic benedicam te in vita mea; et in nomine tuo levabo manus meas.

6 Sicut adipe et pinguedine repleatur anima mea, et labiis exsultationis laudabit os meum.

7 Si memor fui tui super stratum meum, in matutinis meditabor in te.

8 Quia fuisti adjutor meus, et in velamento alarum tuarum exsultabo.

9 Adhæsit anima mea post te; me suscepit dextera tua. 10 Ipsi vero in vanum quæsierunt animam meam: introibunt in inferiora terræ;

11 tradentur in manus gladii; partes vulpium erunt.

12 Rex vero lætabitur in Deo; laudabuntur omnes qui jurant in eo, quia obstructum est os loquentium iniqua.

Père
Fils
Saint-Esprit
Anges
Satan
Commentaires
Référence
Œuvre d'Art
Atlas