N finem, ne corrumpas. Psalmus cantici Asaph.
Confitebimur tibi, Deus, confitebimur, et invocabimus nomen tuum; narrabimus mirabilia tua.
Cum accepero tempus, ego justitias judicabo.
Liquefacta est terra et omnes qui habitant in ea, ego confirmavi columnas ejus.
Dixi iniquis: Nolite inique agere, et delinquentibus: Nolite exaltare cornu.
Nolite extollere in altum cornu vestrum; nolite loqui adversus Deum iniquitatem.
Quia neque ab oriente, neque ab occidente, neque a desertis montibus.
Quoniam Deus judex est; hunc humiliat, et hunc exaltat:
quia calix in manu Domini vini meri, plenus misto. Et inclinavit ex hoc in hoc, verumtamen fæx ejus non est exinanita; bibent omnes peccatores terræ.
Ego autem annuntiabo in sæculum; cantabo Deo Jacob.
Et omnia cornua peccatorum confringam; et exaltabuntur cornua justi.
Père
Fils
Saint-Esprit
Anges
Satan
Commentaires
Référence
Œuvre d'Art
Atlas