IN finem. Filiis Core ad intellectum.

2 Deus, auribus nostris audivimus, patres nostri annuntiaverunt nobis, opus quod operatus es in diebus eorum, et in diebus antiquis.

3 Manus tua gentes disperdidit, et plantasti eos; afflixisti populos et expulisti eos. 4 Nec enim in gladio suo possederunt terram, et brachium eorum non salvavit eos; sed dextera tua et brachium tuum, et illuminatio vultus tui, quoniam complacuisti in eis.

5 Tu es ipse rex meus et Deus meus, qui mandas salutes Jacob.

6 In te inimicos nostros ventilabimus cornu, et in nomine tuo spernemus insurgentes in nobis. 7 Non enim in arcu meo sperabo, et gladius meus non salvabit me;

8 salvasti enim nos de affligentibus nos, et odientes nos confudisti.

9 In Deo laudabimur tota die; et in nomine tuo confitebimur in sæculum.

10 Nunc autem repulisti et confudisti nos; et non egredieris, Deus, in virtutibus nostris.

11 Avertisti nos retrorsum post inimicos nostros; et qui oderunt nos diripiebant sibi.

12 Dedisti nos tamquam oves escarum; et in gentibus dispersisti nos.

13 Vendidisti populum tuum sine pretio; et non fuit multitudo in commutationibus eorum.

14 Posuisti nos opprobrium vicinis nostris, subsannationem et derisum his qui sunt in circuitu nostro.

15 Posuisti nos in similitudinem gentibus, commotionem capitis in populis.

16 Tota die verecundia mea contra me est, et confusio faciei meæ cooperuit me: 17 a voce exprobrantis et obloquentis, a facie inimici et persequentis.

18 Hæc omnia venerunt super nos; nec obliti sumus te, et inique non egimus in testamento tuo.

19 Et non recessit retro cor nostrum; et declinasti semitas nostras a via tua;

20 quoniam humiliasti nos in loco afflictionis, et cooperuit nos umbra mortis.

21 Si obliti sumus nomen Dei nostri, et si expandimus manus nostras ad deum alienum,

22 nonne Deus requiret ista? ipse enim novit abscondita cordis. Quoniam propter te mortificamur tota die; æstimati sumus sicut oves occisionis.

23 Exsurge; quare obdormis, Domine? exsurge, et ne repellas in finem.

24 Quare faciem tuam avertis? oblivisceris inopiæ nostræ et tribulationis nostræ?

25 Quoniam humiliata est in pulvere anima nostra; conglutinatus est in terra venter noster. 26 Exsurge, Domine, adjuva nos, et redime nos propter nomen tuum.

Père
Fils
Saint-Esprit
Anges
Satan
Commentaires
Référence
Œuvre d'Art
Atlas