CANTICUM graduum. Lætatus sum in his quæ dicta sunt mihi: In domum Domini ibimus.

2 Stantes erant pedes nostri in atriis tuis, Jerusalem. 3 Jerusalem, quæ ædificatur ut civitas, cujus participatio ejus in idipsum. 4 Illuc enim ascenderunt tribus, tribus Domini, testimonium Israël, ad confitendum nomini Domini.

5 Quia illic sederunt sedes in judicio, sedes super domum David.

6 Rogate quæ ad pacem sunt Jerusalem, et abundantia diligentibus te.

7 Fiat pax in virtute tua, et abundantia in turribus tuis.

8 Propter fratres meos et proximos meos, loquebar pacem de te. 9 Propter domum Domini Dei nostri, quæsivi bona tibi.

Père
Fils
Saint-Esprit
Anges
Satan
Commentaires
Référence
Œuvre d'Art
Atlas