Dan 9:19
|
Exaudi, Domine; placare Domine: attende et fac: ne moreris propter temetipsum, Deus meus, quia nomen tuum invocatum est super civitatem et super populum tuum.
|
Dan 13:42
|
Exclamavit autem voce magna Susanna, et dixit: Deus æterne, qui absconditorum es cognitor, qui nosti omnia antequam fiant,
|
Dan 13:50
|
Reversus est ergo populus cum festinatione, et dixerunt ei senes: Veni, et sede in medio nostrum, et indica nobis: quia tibi Deus dedit honorem senectutis.
|
Dan 14:24
|
Dixitque Daniel: Dominum Deum meum adoro, quia ipse est Deus vivens: iste autem non est deus vivens.
|
Dan 14:36
|
Et clamavit Habacuc, dicens: Daniel serve Dei, tolle prandium quod misit tibi Deus.
|
Dan 14:37
|
Et ait Daniel: Recordatus es mei, Deus, et non dereliquisti diligentes te.
|
Dan 14:40
|
Et exclamavit voce magna rex, dicens: Magnus es, Domine Deus Danielis. Et extraxit eum de lacu leonum.
|
Osee 2:24
|
Et dicam Non populo meo: Populus meus es tu; et ipse dicet: Deus meus es tu.
|
Osee 8:2
|
Me invocabunt: Deus meus, cognovimus te Israël.
|
Osee 8:6
|
Quia ex Israël et ipse est: artifex fecit illum, et non est Deus; quoniam in aranearum telas erit vitulus Samariæ.
|
Osee 9:17
|
Abjiciet eos Deus meus, quia non audierunt eum, et erunt vagi in nationibus.
|
Osee 11:9
|
Non faciam furorem iræ meæ; non convertar ut disperdam Ephraim, quoniam Deus ego, et non homo; in medio tui sanctus, et non ingrediar civitatem.
|
Osee 12:5
|
Et Dominus Deus exercituum, Dominus memoriale ejus.
|
Osee 12:9
|
Et ego Dominus Deus tuus ex terra Ægypti: adhuc sedere te faciam in tabernaculis, sicut in diebus festivitatis.
|
Osee 13:4
|
Ego autem Dominus Deus tuus, ex terra Ægypti; et Deum absque me nescies, et salvator non est præter me.
|
Ioël 2:17
|
Inter vestibulum et altare plorabunt sacerdotes, ministri Domini, et dicent: Parce, Domine, parce populo tuo; et ne des hæreditatem tuam in opprobrium, ut dominentur eis nationes. Quare dicunt in populis: Ubi est Deus eorum?
|
Ioël 2:27
|
Et scietis quia in medio Israël ego sum, et ego Dominus Deus vester, et non est amplius; et non confundetur populus meus in æternum.
|
Ioël 3:17
|
Et scietis quia ego Dominus Deus vester, habitans in Sion monte sancto meo; et erit Jerusalem sancta, et alieni non transibunt per eam amplius.
|
Amos 1:8
|
Et disperdam habitatorem de Azoto, et tenentem sceptrum de Ascalone: et convertam manum meam super Accaron, et peribunt reliqui Philisthinorum, dicit Dominus Deus.
|
Amos 3:7
|
Quia non facit Dominus Deus verbum, nisi revelaverit secretum suum ad servos suos prophetas.
|
Amos 3:8
|
Leo rugiet, quis non timebit? Dominus Deus locutus est, quis non prophetabit?
|
Amos 3:11
|
Propterea hæc dicit Dominus Deus: Tribulabitur et circuietur terra: et detrahetur ex te fortitudo tua, et diripientur ædes tuæ.
|
Amos 3:13
|
Audite, et contestamini in domo Jacob, dicit Dominus Deus exercituum;
|
Amos 4:2
|
Juravit Dominus Deus in sancto suo, quia ecce dies venient super vos, et levabunt vos in contis, et reliquias vestras in ollis ferventibus.
|
Amos 4:5
|
Et sacrificate de fermentato laudem, et vocate voluntarias oblationes, et annuntiate; sic enim voluistis, filii Israël, dicit Dominus Deus.
|
Amos 4:11
|
Subverti vos sicut subvertit Deus Sodomam et Gomorrham, et facti estis quasi torris raptus ab incendio: et non redistis ad me, dicit Dominus.
|
Amos 4:13
|
Quia ecce formans montes, et creans ventum, et annuntians homini eloquium suum, faciens matutinam nebulam, et gradiens super excelsa terræ: Dominus Deus exercituum nomen ejus.
|
Amos 5:3
|
Quia hæc dicit Dominus Deus: Urbs de qua egrediebantur mille, relinquentur in ea centum; et de qua egrediebantur centum, relinquentur in ea decem in domo Israël.
|
Amos 5:14
|
Quærite bonum, et non malum, ut vivatis; et erit Dominus Deus exercituum vobiscum, sicut dixistis.
|
Amos 5:15
|
Odite malum et diligite bonum, et constituite in porta judicium: si forte misereatur Dominus Deus exercituum reliquiis Joseph.
|
Amos 5:16
|
Propterea hæc dicit Dominus Deus exercituum, dominator: In omnibus plateis planctus; et in cunctis quæ foris sunt, dicetur: Væ, væ! et vocabunt agricolam ad luctum, et ad planctum eos qui sciunt plangere.
|
Amos 5:27
|
Et migrare vos faciam trans Damascum, dicit Dominus: Deus exercituum nomen ejus.
|
Amos 6:8
|
Juravit Dominus Deus in anima sua, dicit Dominus Deus exercituum: Detestor ego superbiam Jacob, et domos ejus odi, et tradam civitatem cum habitatoribus suis.
|
Amos 6:8
|
Juravit Dominus Deus in anima sua, dicit Dominus Deus exercituum: Detestor ego superbiam Jacob, et domos ejus odi, et tradam civitatem cum habitatoribus suis.
|
Amos 6:15
|
Ecce enim suscitabo super vos, domus Israël, dicit Dominus Deus exercituum, gentem, et conteret vos ab introitu Emath usque ad torrentem deserti.
|
Amos 7:1
|
Hæc ostendit mihi Dominus Deus: et ecce fictor locustæ in principio germinantium serotini imbris, et ecce serotinus post tonsionem regis.
|
Amos 7:2
|
Et factum est, cum consummasset comedere herbam terræ, dixi: Domine Deus, propitius esto, obsecro; quis suscitabit Jacob, quia parvulus est?
|
Amos 7:4
|
Hæc ostendit mihi Dominus Deus: et ecce vocabat judicium ad ignem Dominus Deus; et devoravit abyssum multam, et comedit simul partem.
|
Amos 7:4
|
Hæc ostendit mihi Dominus Deus: et ecce vocabat judicium ad ignem Dominus Deus; et devoravit abyssum multam, et comedit simul partem.
|
Amos 7:5
|
Et dixi: Domine Deus, quiesce, obsecro; quis suscitabit Jacob, quia parvulus est?
|
Amos 8:1
|
Hæc ostendit mihi Dominus Deus: et ecce uncinus pomorum.
|
Amos 8:3
|
Et stridebunt cardines templi in die illa, dicit Dominus Deus: multi morientur; in omni loco projicietur silentium.
|
Amos 8:9
|
Et erit in die illa, dicit Dominus Deus: occidet sol in meridie, et tenebrescere faciam terram in die luminis:
|
Amos 8:14
|
qui jurant in delicto Samariæ, et dicunt: Vivit Deus tuus, Dan, et vivit via Bersabee; et cadent, et non resurgent ultra.
|
Amos 9:5
|
Et Dominus Deus exercituum, qui tangit terram, et tabescet, et lugebunt omnes habitantes in ea: et ascendet sicut rivus omnis, et defluet sicut fluvius Ægypti.
|
Amos 9:15
|
Et plantabo eos super humum suam, et non evellam eos ultra de terra sua, quam dedi eis, dicit Dominus Deus tuus.
|
Abd 1:1
|
Visio Abdiæ. Hæc dicit Dominus Deus ad Edom: Auditum audivimus a Domino, et legatum ad gentes misit: surgite, et consurgamus adversus eum in prælium.
|
Ion 1:6
|
Et accessit ad eum gubernator, et dixit ei: Quid tu sopore deprimeris? surge, invoca Deum tuum, si forte recogitet Deus de nobis, et non pereamus.
|
Ion 2:7
|
Ad extrema montium descendi; terræ vectes concluserunt me in æternum: et sublevabis de corruptione vitam meam, Domine Deus meus.
|
Ion 3:9
|
Quis scit si convertatur et ignoscat Deus, et revertatur a furore iræ suæ, et non peribimus?
|