Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

Deus

Ps 42:4 Et introibo ad altare Dei, ad Deum qui lætificat juventutem meam. Confitebor tibi in cithara, Deus, Deus meus.
Ps 42:5 Quare tristis es, anima mea? et quare conturbas me? Spera in Deo, quoniam adhuc confitebor illi, salutare vultus mei, et Deus meus.
Ps 43:2 Deus, auribus nostris audivimus, patres nostri annuntiaverunt nobis, opus quod operatus es in diebus eorum, et in diebus antiquis.
Ps 43:5 Tu es ipse rex meus et Deus meus, qui mandas salutes Jacob.
Ps 43:10 Nunc autem repulisti et confudisti nos; et non egredieris, Deus, in virtutibus nostris.
Ps 43:22 nonne Deus requiret ista? ipse enim novit abscondita cordis. Quoniam propter te mortificamur tota die; æstimati sumus sicut oves occisionis.
Ps 44:3 Speciosus forma præ filiis hominum, diffusa est gratia in labiis tuis; propterea benedixit te Deus in æternum.
Ps 44:7 Sedes tua, Deus, in sæculum sæculi; virga directionis virga regni tui.
Ps 44:8 Dilexisti justitiam, et odisti iniquitatem; propterea unxit te Deus, Deus tuus, oleo lætitiæ, præ consortibus tuis.
Ps 44:8 Dilexisti justitiam, et odisti iniquitatem; propterea unxit te Deus, Deus tuus, oleo lætitiæ, præ consortibus tuis.
Ps 44:12 Et concupiscet rex decorem tuum, quoniam ipse est Dominus Deus tuus, et adorabunt eum.
Ps 45:2 Deus noster refugium et virtus; adjutor in tribulationibus quæ invenerunt nos nimis.
Ps 45:6 Deus in medio ejus, non commovebitur; adjuvabit eam Deus mane diluculo.
Ps 45:6 Deus in medio ejus, non commovebitur; adjuvabit eam Deus mane diluculo.
Ps 45:8 Dominus virtutum nobiscum; susceptor noster Deus Jacob.
Ps 45:11 Vacate, et videte quoniam ego sum Deus; exaltabor in gentibus, et exaltabor in terra.
Ps 45:12 Dominus virtutum nobiscum; susceptor noster Deus Jacob.
Ps 46:6 Ascendit Deus in jubilo, et Dominus in voce tubæ.
Ps 46:8 quoniam rex omnis terræ Deus, psallite sapienter.
Ps 46:9 Regnabit Deus super gentes; Deus sedet super sedem sanctam suam.
Ps 46:9 Regnabit Deus super gentes; Deus sedet super sedem sanctam suam.
Ps 47:4 Deus in domibus ejus cognoscetur cum suscipiet eam.
Ps 47:9 Sicut audivimus, sic vidimus, in civitate Domini virtutum, in civitate Dei nostri: Deus fundavit eam in æternum.
Ps 47:10 Suscepimus, Deus, misericordiam tuam in medio templi tui.
Ps 47:11 Secundum nomen tuum, Deus, sic et laus tua in fines terræ; justitia plena est dextera tua.
Ps 47:15 Quoniam hic est Deus, Deus noster in æternum, et in sæculum sæculi; ipse reget nos in sæcula.
Ps 47:15 Quoniam hic est Deus, Deus noster in æternum, et in sæculum sæculi; ipse reget nos in sæcula.
Ps 48:16 Verumtamen Deus redimet animam meam de manu inferi, cum acceperit me.
Ps 49:1 Psalmus Asaph. Deus deorum, Dominus, locutus est, et vocavit terram a solis ortu usque ad occasum.
Ps 49:3 Deus manifeste veniet; Deus noster, et non silebit. Ignis in conspectu ejus exardescet; et in circuitu ejus tempestas valida.
Ps 49:3 Deus manifeste veniet; Deus noster, et non silebit. Ignis in conspectu ejus exardescet; et in circuitu ejus tempestas valida.
Ps 49:6 Et annuntiabunt cæli justitiam ejus, quoniam Deus judex est.
Ps 49:7 Audi, populus meus, et loquar Israël, et testificabor tibi. Deus, Deus tuus ego sum.
Ps 49:7 Audi, populus meus, et loquar Israël, et testificabor tibi. Deus, Deus tuus ego sum.
Ps 49:16 Peccatori autem dixit Deus: Quare tu enarras justitias meas? et assumis testamentum meum per os tuum?
Ps 50:3 Miserere mei, Deus, secundum magnam misericordiam tuam; et secundum multitudinem miserationum tuarum, dele iniquitatem meam.
Ps 50:12 Cor mundum crea in me, Deus, et spiritum rectum innova in visceribus meis.
Ps 50:16 Libera me de sanguinibus, Deus, Deus salutis meæ, et exsultabit lingua mea justitiam tuam.
Ps 50:16 Libera me de sanguinibus, Deus, Deus salutis meæ, et exsultabit lingua mea justitiam tuam.
Ps 50:19 Sacrificium Deo spiritus contribulatus; cor contritum et humiliatum, Deus, non despicies.
Ps 51:7 Propterea Deus destruet te in finem; evellet te, et emigrabit te de tabernaculo tuo, et radicem tuam de terra viventium.
Ps 52:1 In finem, pro Maëleth intelligentiæ. David. Dixit insipiens in corde suo: Non est Deus.
Ps 52:3 Deus de cælo prospexit super filios hominum, ut videat si est intelligens, aut requirens Deum.
Ps 52:6 Deum non invocaverunt; illic trepidaverunt timore, ubi non erat timor. Quoniam Deus dissipavit ossa eorum qui hominibus placent: confusi sunt, quoniam Deus sprevit eos.
Ps 52:6 Deum non invocaverunt; illic trepidaverunt timore, ubi non erat timor. Quoniam Deus dissipavit ossa eorum qui hominibus placent: confusi sunt, quoniam Deus sprevit eos.
Ps 52:7 Quis dabit ex Sion salutare Israël? Cum converterit Deus captivitatem plebis suæ, exsultabit Jacob, et lætabitur Israël.
Ps 53:3 Deus, in nomine tuo salvum me fac, et in virtute tua judica me.
Ps 53:4 Deus, exaudi orationem meam; auribus percipe verba oris mei.
Ps 53:6 Ecce enim Deus adjuvat me, et Dominus susceptor est animæ meæ.
Ps 54:2 Exaudi, Deus, orationem meam, et ne despexeris deprecationem meam;