Iob 13:7
|
Numquid Deus indiget vestro mendacio, ut pro illo loquamini dolos?
|
Iob 15:11
|
Numquid grande est ut consoletur te Deus? sed verba tua prava hoc prohibent.
|
Iob 16:12
|
Conclusit me Deus apud iniquum, et manibus impiorum me tradidit.
|
Iob 19:6
|
Saltem nunc intelligite quia Deus non æquo judicio afflixerit me, et flagellis suis me cinxerit.
|
Iob 19:22
|
Quare persequimini me sicut Deus, et carnibus meis saturamini?
|
Iob 20:15
|
Divitias quas devoravit evomet, et de ventre illius extrahet eas Deus.
|
Iob 21:19
|
Deus servabit filiis illius dolorem patris, et cum reddiderit, tunc sciet.
|
Iob 21:22
|
Numquid Deus docebit quispiam scientiam, qui excelsos judicat?
|
Iob 22:12
|
An non cogitas quod Deus excelsior cælo sit, et super stellarum verticem sublimetur?
|
Iob 22:13
|
Et dicis: Quid enim novit Deus? et quasi per caliginem judicat.
|
Iob 23:16
|
Deus mollivit cor meum, et Omnipotens conturbavit me.
|
Iob 24:12
|
De civitatibus fecerunt viros gemere, et anima vulneratorum clamavit: et Deus inultum abire non patitur.
|
Iob 24:23
|
Dedit ei Deus locum pœnitentiæ, et ille abutitur eo in superbiam: oculi autem ejus sunt in viis illius.
|
Iob 27:2
|
Vivit Deus, qui abstulit judicium meum, et Omnipotens, qui ad amaritudinem adduxit animam meam.
|
Iob 27:8
|
Quæ est enim spes hypocritæ, si avare rapiat, et non liberet Deus animam ejus?
|
Iob 27:9
|
Numquid Deus audiet clamorem ejus, cum venerit super eum angustia?
|
Iob 28:23
|
Deus intelligit viam ejus, et ipse novit locum illius.
|
Iob 29:2
|
Quis mihi tribuat ut sim juxta menses pristinos, secundum dies quibus Deus custodiebat me?
|
Iob 29:4
|
sicut fui in diebus adolescentiæ meæ, quando secreto Deus erat in tabernaculo meo:
|
Iob 31:2
|
Quam enim partem haberet in me Deus desuper, et hæreditatem Omnipotens de excelsis?
|
Iob 31:6
|
appendat me in statera justa, et sciat Deus simplicitatem meam.
|
Iob 31:14
|
quid enim faciam cum surrexerit ad judicandum Deus? et cum quæsierit, quid respondebo illi?
|
Iob 32:13
|
Ne forte dicatis: Invenimus sapientiam: Deus projecit eum, non homo.
|
Iob 33:6
|
Ecce, et me sicut et te fecit Deus, et de eodem luto ego quoque formatus sum.
|
Iob 33:12
|
Hoc est ergo in quo non es justificatus. Respondebo tibi, quia major sit Deus homine.
|
Iob 33:14
|
Semel loquitur Deus, et secundo idipsum non repetit.
|
Iob 33:29
|
Ecce hæc omnia operatur Deus tribus vicibus per singulos,
|
Iob 34:5
|
Quia dixit Job: Justus sum, et Deus subvertit judicium meum.
|
Iob 34:12
|
Vere enim Deus non condemnabit frustra, nec Omnipotens subvertet judicium.
|
Iob 34:33
|
Numquid a te Deus expetit eam, quia displicuit tibi? tu enim cœpisti loqui, et non ego: quod si quid nosti melius, loquere.
|
Iob 35:10
|
Et non dixit: Ubi est Deus qui fecit me, qui dedit carmina in nocte,
|
Iob 35:13
|
Non ergo frustra audiet Deus, et Omnipotens causas singulorum intuebitur.
|
Iob 36:5
|
Deus potentes non abjicit, cum et ipse sit potens:
|
Iob 36:22
|
Ecce Deus excelsus in fortitudine sua, et nullus ei similis in legislatoribus.
|
Iob 36:26
|
Ecce Deus magnus vincens scientiam nostram: numerus annorum ejus inæstimabilis.
|
Iob 37:5
|
Tonabit Deus in voce sua mirabiliter, qui facit magna et inscrutabilia,
|
Iob 37:15
|
Numquid scis quando præceperit Deus pluviis, ut ostenderent lucem nubium ejus?
|
Iob 39:17
|
Privavit enim eam Deus sapientia, nec dedit illi intelligentiam.
|
Iob 40:4
|
Et si habes brachium sicut Deus? et si voce simili tonas?
|
Ps 3:7
|
Non timebo millia populi circumdantis me. Exsurge, Domine; salvum me fac, Deus meus.
|
Ps 4:2
|
Cum invocarem exaudivit me Deus justitiæ meæ, in tribulatione dilatasti mihi. Miserere mei, et exaudi orationem meam.
|
Ps 5:3
|
Intende voci orationis meæ, rex meus et Deus meus.
|
Ps 5:5
|
Mane astabo tibi, et videbo quoniam non Deus volens iniquitatem tu es.
|
Ps 5:11
|
Sepulchrum patens est guttur eorum; linguis suis dolose agebant, judica illos, Deus. Decidant a cogitationibus suis; secundum multitudinem impietatum eorum expelle eos, quoniam irritaverunt te, Domine.
|
Ps 7:2
|
Domine Deus meus, in te speravi; salvum me fac ex omnibus persequentibus me, et libera me,
|
Ps 7:4
|
Domine Deus meus, si feci istud, si est iniquitas in manibus meis,
|
Ps 7:7
|
Exsurge, Domine, in ira tua; et exaltare in finibus inimicorum meorum; et exsurge, Domine Deus meus, in præcepto quod mandasti;
|
Ps 7:10
|
Consumetur nequitia peccatorum; et diriges justum, scrutans corda et renes, Deus.
|
Ps 7:12
|
Deus judex justus, fortis, et patiens; numquid irascitur per singulos dies?
|
Ps 9:26
|
Non est Deus in conspectu ejus, inquinatæ sunt viæ illius in omni tempore. Auferuntur judicia tua a facie ejus; omnium inimicorum suorum dominabitur.
|