Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

Deus

Eccles 7:15 In die bona fruere bonis, et malam diem præcave; sicut enim hanc, sic et illam fecit Deus, ut non inveniat homo contra eum justas querimonias.
Eccles 7:30 Solummodo hoc inveni, quod fecerit Deus hominem rectum, et ipse se infinitis miscuerit quæstionibus. Quis talis ut sapiens est? et quis cognovit solutionem verbi?
Eccles 8:15 Laudavi igitur lætitiam; quod non esset homini bonum sub sole, nisi quod comederet, et biberet, atque gauderet, et hoc solum secum auferret de labore suo, in diebus vitæ suæ quos dedit ei Deus sub sole.
Eccles 11:9 Lætare ergo, juvenis, in adolescentia tua, et in bono sit cor tuum in diebus juventutis tuæ: et ambula in viis cordis tui, et in intuitu oculorum tuorum, et scito quod pro omnibus his adducet te Deus in judicium.
Eccles 12:14 et cuncta quæ fiunt adducet Deus in judicium pro omni errato, sive bonum, sive malum illud sit.
Sap 1:6 Benignus est enim spiritus sapientiæ, et non liberabit maledicum a labiis suis; quoniam renum illius testis est Deus, et cordis illius scrutator est verus et linguæ ejus auditor.
Sap 1:13 Quoniam Deus mortem non fecit. Nec lætatur in perditione vivorum.
Sap 2:23 Quoniam Deus creavit hominem inexterminabilem, et ad imaginem similitudinis suæ fecit illum.
Sap 3:5 In paucis vexati sunt in multis bene disponentur, quoniam Deus tentavit eos, et invenit illos dignos se.
Sap 4:17 Videbunt enim finem sapientis, et non intelligent quid cogitaverit de illo Deus, et quare munierit illum Dominus.
Sap 6:8 Non enim subtrahet personam cujusquam Deus, nec verebitur magnitudinem ejus cujusquam, quoniam pusillum et magnum ipse fecit, et æqualiter cura est illi de omnibus.
Sap 7:15 Mihi autem dedit Deus dicere ex sententia, et præsumere digna horum quæ mihi dantur, quoniam ipse sapientiæ dux est, et sapientium emendator.
Sap 7:28 Neminem enim diligit Deus, nisi eum qui cum sapientia inhabitat.
Sap 8:21 Et ut scivi quoniam aliter non possem esse continens, nisi Deus det; et hoc ipsum erat sapientiæ, scire cujus esset hoc donum: adii Dominum, et deprecatus sum illum, et dixi ex totis præcordiis meis:
Sap 9:1 Deus patrum meorum, et Domine misericordiæ, qui fecisti omnia verbo tuo,
Sap 9:13 Quis enim hominum poterit scire consilium Dei? Aut quis poterit cogitare quid velit Deus?
Sap 12:13 Non enim est alius Deus quam tu, cui cura est de omnibus, ut ostendas quoniam non injuste judicas judicium.
Sap 15:1 Tu autem, Deus noster, suavis et verus es, patiens, et in misericordia disponens omnia.
Eccli 1:8 Unus est altissimus, Creator omnipotens, et rex potens et metuendus nimis, sedens super thronum illius, et dominans Deus.
Eccli 1:33 Fili, concupiscens sapientiam, conserva justitiam, et Deus præbebit illam tibi.
Eccli 1:39 et revelet Deus absconsa tua, et in medio synagogæ elidat te:
Eccli 2:13 Quoniam pius et misericors est Deus, et remittet in die tribulationis peccata, et protector est omnibus exquirentibus se in veritate.
Eccli 3:3 Deus enim honoravit patrem in filiis: et judicium matris exquirens, firmavit in filios.
Eccli 3:22 Altiora te ne quæsieris, et fortiora te ne scrutatus fueris: sed quæ præcepit tibi Deus, illa cogita semper, et in pluribus operibus ejus ne fueris curiosus.
Eccli 3:34 et Deus prospector est ejus qui reddit gratiam: meminit ejus in posterum, et in tempore casus sui inveniet firmamentum.
Eccli 4:14 Qui tenuerint illam, vitam hæreditabunt: et quo introibit benedicet Deus.
Eccli 4:15 Qui serviunt ei obsequentes erunt sancto: et eos qui diligunt illam, diligit Deus.
Eccli 4:33 Pro justitia agonizare pro anima tua, et usque ad mortem certa pro justitia: et Deus expugnabit pro te inimicos tuos.
Eccli 5:3 et ne dixeris: Quomodo potui? aut, Quis me subjiciet propter facta mea? Deus enim vindicans vindicabit.
Eccli 7:11 Ne dicas: In multitudine munerum meorum respiciet Deus, et offerente me Deo altissimo, munera mea suscipiet.
Eccli 7:12 Non irrideas hominem in amaritudine animæ: est enim qui humiliat et exaltat circumspector Deus.
Eccli 10:17 Sedes ducum superborum destruxit Deus, et sedere fecit mites pro eis.
Eccli 10:18 Radices gentium superbarum arefecit Deus, et plantavit humiles ex ipsis gentibus.
Eccli 10:21 Memoria superborum perdidit Deus, et reliquit memoriam humilium sensu.
Eccli 15:14 Deus ab initio constituit hominem, et reliquit illum in manu consilii sui:
Eccli 16:19 Montes simul, et colles, et fundamenta terræ, cum conspexerit illa Deus, tremore concutientur.
Eccli 16:25 et dicam in æquitate disciplinam, et scrutabor enarrare sapientiam: et in verbis meis attende in corde tuo, et dico in æquitate spiritus virtutes quas posuit Deus in opera sua ab initio, et in veritate enuntio scientiam ejus.
Eccli 16:30 Post hæc Deus in terram respexit, et implevit illam bonis suis:
Eccli 17:1 Deus creavit de terra hominem, et secundum imaginem suam fecit illum:
Eccli 18:1 Qui vivet in æternum creavit omnia simul. Deus solus justificabitur, et manet invictus rex in æternum.
Eccli 18:9 Propter hoc patiens est Deus in illis, et effundit super eos misericordiam suam.
Eccli 23:4 Domine, pater et Deus vitæ meæ, ne derelinquas me in cogitatu illorum.
Eccli 23:19 ne forte obliviscatur te Deus in conspectu illorum, et assiduitate tua infatuatus, improperium patiaris, et maluisses non nasci, et diem nativitatis tuæ maledicas.
Eccli 26:27 et qui transgreditur a justitia ad peccatum: Deus paravit eum ad rhomphæam.
Eccli 33:1 Timenti Dominum non occurrent mala: sed in tentatione Deus illum conservabit, et liberabit a malis. Sapiens non odit mandata et justitias,
Eccli 33:10 Ex ipsis exaltavit et magnificavit Deus, et ex ipsis posuit in numerum dierum: et omnes homines de solo et ex terra unde creatus est Adam.
Eccli 34:29 Unus orans, et unus maledicens: cujus vocem exaudiet Deus?
Eccli 36:1 Miserere nostri, Deus omnium, et respice nos, et ostende nobis lucem miserationum tuarum:
Eccli 36:19 secundum benedictionem Aaron de populo tuo: et dirige nos in viam justitiæ, et sciant omnes qui habitant terram quia tu es Deus conspector sæculorum.
Eccli 45:23 Vidit Dominus Deus, et non placuit illi, et consumpti sunt in impetu iracundiæ.