Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

erit

Prov 28:9 Qui declinat aures suas ne audiat legem, oratio ejus erit execrabilis.
Prov 28:18 Qui ambulat simpliciter salvus erit; qui perversis graditur viis concidet semel.
Prov 28:20 Vir fidelis multum laudabitur; qui autem festinat ditari non erit innocens.
Prov 29:22 Vir iracundus provocat rixas, et qui ad indignandum facilis est erit ad peccandum proclivior.
Prov 29:27 Abominantur justi virum impium, et abominantur impii eos qui in recta sunt via. Verbum custodiens filius extra perditionem erit.
Eccles 1:11 Non est priorum memoria; sed nec eorum quidem quæ postea futura sunt erit recordatio apud eos qui futuri sunt in novissimo.
Eccles 2:15 Et dixi in corde meo: Si unus et stulti et meus occasus erit, quid mihi prodest quod majorem sapientiæ dedi operam? Locutusque cum mente mea, animadverti quod hoc quoque esset vanitas.
Eccles 2:16 Non enim erit memoria sapientis similiter ut stulti in perpetuum, et futura tempora oblivione cuncta pariter operient: moritur doctus similiter ut indoctus.
Eccles 3:17 et dixi in corde meo: Justum et impium judicabit Deus, et tempus omnis rei tunc erit.
Eccles 5:13 Pereunt enim in afflictione pessima: generavit filium qui in summa egestate erit.
Eccles 8:12 Attamen peccator ex eo quod centies facit malum, et per patientiam sustentatur; ego cognovi quod erit bonum timentibus Deum, qui verentur faciem ejus.
Eccles 11:3 Si repletæ fuerint nubes, imbrem super terram effundent. Si ceciderit lignum ad austrum aut ad aquilonem, in quocumque loco ceciderit, ibi erit.
Eccles 11:6 Mane semina semen tuum, et vespere ne cesset manus tua: quia nescis quid magis oriatur, hoc aut illud; et si utrumque simul, melius erit.
Sap 1:9 In cogitationibus enim impii interrogatio erit; sermonum autem illius auditio ad Deum veniet, ad correptionem iniquitatum illius.
Sap 2:3 qua extincta, cinis erit corpus nostrum, et spiritus diffundetur tamquam mollis aër; et transibit vita nostra tamquam vestigium nubis, et sicut nebula dissolvetur quæ fugata est a radiis solis, et a calore illius aggravata.
Sap 2:20 Morte turpissima condemnemus eum; erit enim ei respectus ex sermonibus illius.
Sap 3:6 Tamquam aurum in fornace probavit illos, et quasi holocausti hostiam accepit illos, et in tempore erit respectus illorum.
Sap 3:17 Et si quidem longæ vitæ erunt, in nihilum computabuntur, et sine honore erit novissima senectus illorum.
Sap 4:3 Multigena autem impiorum multitudo non erit utilis, et spuria vitulamina non dabunt radices altas, nec stabile firmamentum collocabunt.
Sap 4:7 Justus autem si morte præoccupatus fuerit, in refrigerio erit;
Sap 6:16 Cogitare ergo de illa sensus est consummatus, et qui vigilaverit propter illam cito securus erit.
Sap 6:25 Neque cum invidia tabescente iter habebo, quoniam talis homo non erit particeps sapientiæ.
Sap 8:9 Proposui ergo hanc adducere mihi ad convivendum; sciens quoniam mecum communicabit de bonis, et erit allocutio cogitationis et tædii mei.
Sap 9:6 Nam et si quis erit consummatus inter filios hominum, si ab illo abfuerit sapientia tua, in nihilum computabitur.
Sap 14:11 Propter hoc et in idolis nationum non erit respectus, quoniam creaturæ Dei in odium factæ sunt, et in tentationem animabus hominum, et in muscipulam pedibus insipientium.
Eccli 1:13 Timenti Dominum bene erit in extremis, et in die defunctionis suæ benedicetur.
Eccli 1:19 Timenti Dominum bene erit, et in diebus consummationis illius benedicetur.
Eccli 3:15 et si defecerit sensu, veniam da, et ne spernas eum in virtute tua: eleemosyna enim patris non erit in oblivione.
Eccli 3:30 Synagogæ superborum non erit sanitas, frutex enim peccati radicabitur in illis, et non intelligetur.
Eccli 6:11 Amicus si permanserit fixus, erit tibi quasi coæqualis, et in domesticis tuis fiducialiter aget.
Eccli 6:17 Qui timet Deum æque habebit amicitiam bonam, quoniam secundum illum erit amicus illius.
Eccli 6:22 Quasi lapidis virtus probatio erit in illis: et non demorabuntur projicere illam.
Eccli 9:14 Ne derelinquas amicum antiquum: novus enim non erit similis illi.
Eccli 9:25 Terribilis est in civitate sua homo linguosus: et temerarius in verbo suo odibilis erit.
Eccli 10:1 Judex sapiens judicabit populum suum, et principatus sensati stabilis erit.
Eccli 12:1 Si benefeceris, scito cui feceris, et erit gratia in bonis tuis multa.
Eccli 14:5 Qui sibi nequam est, cui alii bonus erit? et non jucundabitur in bonis suis.
Eccli 14:10 Oculus malus ad mala, et non saturabitur pane, sed indigens et in tristitia erit super mensam suam.
Eccli 15:13 Omne execramentum erroris odit Dominus, et non erit amabile timentibus eum.
Eccli 19:3 Et qui se jungit fornicariis erit nequam: putredo et vermes hæreditabunt illum: et extolletur in exemplum majus, et tolletur de numero anima ejus.
Eccli 20:14 Datus insipientis non erit utilis tibi: oculi enim illius septemplices sunt.
Eccli 20:17 Fatuo non erit amicus, et non erit gratia bonis illius:
Eccli 20:17 Fatuo non erit amicus, et non erit gratia bonis illius:
Eccli 20:21 Homo acharis quasi fabula vana, in ore indisciplinatorum assidua erit.
Eccli 20:26 Opprobrium nequam in homine mendacium: et in ore indisciplinatorum assidue erit.
Eccli 21:31 Susurro coinquinabit animam suam, et in omnibus odietur, et qui cum eo manserit odiosus erit: tacitus et sensatus honorabitur.
Eccli 23:10 Nominatio vero Dei non sit assidua in ore tuo, et nominibus sanctorum non admiscearis, quoniam non erit immunis ab eis.
Eccli 23:13 Et si frustraverit, delictum illius super ipsum erit: et si dissimulaverit, delinquit dupliciter:
Eccli 23:31 Et erit dedecus omnibus, eo quod non intellexerit timorem Domini.
Eccli 27:33 Ira et furor utraque execrabilia sunt, et vir peccator continens erit illorum.