Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

erit

Mt 24:21 erit enim tunc tribulatio magna, qualis non fuit ab initio mundi usque modo, neque fiet.
Mt 24:27 Sicut enim fulgur exit ab oriente, et paret usque in occidentem: ita erit et adventus Filii hominis.
Mt 24:37 Sicut autem in diebus Noë, ita erit et adventus Filii hominis:
Mt 24:39 et non cognoverunt donec venit diluvium, et tulit omnes: ita erit et adventus Filii hominis.
Mt 24:51 et dividet eum, partemque ejus ponet cum hypocritis: illic erit fletus et stridor dentium.
Mt 25:1 Tunc simile erit regnum cælorum decem virginibus: quæ accipientes lampades suas exierunt obviam sponso et sponsæ.
Mt 25:30 Et inutilem servum ejicite in tenebras exteriores: illic erit fletus, et stridor dentium.
Mt 27:64 Jube ergo custodiri sepulchrum usque in diem tertium: ne forte veniant discipuli ejus, et furentur eum, et dicant plebi: Surrexit a mortuis: et erit novissimus error pejor priore.
Mc 3:29 qui autem blasphemaverit in Spiritum Sanctum, non habebit remissionem in æternum, sed reus erit æterni delicti.
Mc 9:34 Et residens vocavit duodecim, et ait illis: Si quis vult primus esse, erit omnium novissimus, et omnium minister.
Mc 10:43 Non ita est autem in vobis, sed quicumque voluerit fieri major, erit vester minister:
Mc 10:44 et quicumque voluerit in vobis primus esse, erit omnium servus.
Mc 12:7 Coloni autem dixerunt ad invicem: Hic est hæres: venite, occidamus eum: et nostra erit hæreditas.
Mc 12:23 In resurrectione ergo cum resurrexerint, cujus de his erit uxor? septem enim habuerunt eam uxorem.
Mc 13:4 Dic nobis, quando ista fient? et quod signum erit, quando hæc omnia incipient consummari?
Mc 13:13 Et eritis odio omnibus propter nomen meum. Qui autem sustinuerit in finem, hic salvus erit.
Mc 13:16 et qui in agro erit, non revertatur retro tollere vestimentum suum.
Mc 16:16 Qui crediderit, et baptizatus fuerit, salvus erit: qui vero non crediderit, condemnabitur.
Lc 1:14 et erit gaudium tibi, et exsultatio, et multi in nativitate ejus gaudebunt:
Lc 1:15 erit enim magnus coram Domino: et vinum et siceram non bibet, et Spiritu Sancto replebitur adhuc ex utero matris suæ:
Lc 1:32 hic erit magnus, et Filius Altissimi vocabitur, et dabit illi Dominus Deus sedem David patris ejus: et regnabit in domo Jacob in æternum,
Lc 1:33 et regni ejus non erit finis.
Lc 1:37 quia non erit impossibile apud Deum omne verbum.
Lc 1:66 et posuerunt omnes qui audierant in corde suo, dicentes: Quis, putas, puer iste erit? etenim manus Domini erat cum illo.
Lc 2:10 Et dixit illis angelus: Nolite timere: ecce enim evangelizo vobis gaudium magnum, quod erit omni populo:
Lc 6:35 Verumtamen diligite inimicos vestros: benefacite, et mutuum date, nihil inde sperantes: et erit merces vestra multa, et eritis filii Altissimi, quia ipse benignus est super ingratos et malos.
Lc 6:40 Non est discipulus super magistrum: perfectus autem omnis erit, si sit sicut magister ejus.
Lc 8:50 Jesus autem, audito hoc verbo, respondit patri puellæ: Noli timere, crede tantum, et salva erit.
Lc 10:12 Dico vobis, quia Sodomis in die illa remissius erit, quam illi civitati.
Lc 10:14 Verumtamen Tyro et Sidoni remissius erit in judicio, quam vobis.
Lc 11:30 Nam sicut fuit Jonas signum Ninivitis, ita erit et Filius hominis generationi isti.
Lc 11:34 Lucerna corporis tui est oculus tuus. Si oculus tuus fuerit simplex, totum corpus tuum lucidum erit: si autem nequam fuerit, etiam corpus tuum tenebrosum erit.
Lc 11:34 Lucerna corporis tui est oculus tuus. Si oculus tuus fuerit simplex, totum corpus tuum lucidum erit: si autem nequam fuerit, etiam corpus tuum tenebrosum erit.
Lc 11:36 Si ergo corpus tuum totum lucidum fuerit, non habens aliquam partem tenebrarum, erit lucidum totum, et sicut lucerna fulgoris illuminabit te.
Lc 12:34 Ubi enim thesaurus vester est, ibi et cor vestrum erit.
Lc 12:55 Et cum austrum flantem, dicitis: Quia æstus erit: et fit.
Lc 13:28 Ibi erit fletus et stridor dentium: cum videritis Abraham, et Isaac, et Jacob, et omnes prophetas in regno Dei, vos autem expelli foras.
Lc 14:10 Sed cum vocatus fueris, vade, recumbe in novissimo loco: ut, cum venerit qui te invitavit, dicat tibi: Amice, ascende superius. Tunc erit tibi gloria coram simul discumbentibus:
Lc 15:7 Dico vobis quod ita gaudium erit in cælo super uno peccatore pœnitentiam agente, quam super nonaginta novem justis, qui non indigent pœnitentia.
Lc 15:10 Ita, dico vobis, gaudium erit coram angelis Dei super uno peccatore pœnitentiam agente.
Lc 17:24 nam, sicut fulgur coruscans de sub cælo in ea quæ sub cælo sunt, fulget: ita erit Filius hominis in die sua.
Lc 17:26 Et sicut factum est in diebus Noë, ita erit et in diebus Filii hominis:
Lc 17:30 secundum hæc erit qua die Filius hominis revelabitur.
Lc 20:33 In resurrectione ergo, cujus eorum erit uxor? siquidem septem habuerunt eam uxorem.
Lc 21:23 Væ autem prægnantibus et nutrientibus in illis diebus! erit enim pressura magna super terram, et ira populo huic.
Lc 22:69 Ex hoc autem erit Filius hominis sedens a dextris virtutis Dei.
Io 11:12 Dixerunt ergo discipuli ejus: Domine, si dormit, salvus erit.
Io 12:26 Si quis mihi ministrat, me sequatur, et ubi sum ego, illic et minister meus erit. Si quis mihi ministraverit, honorificabit eum Pater meus.
Io 14:17 Spiritum veritatis, quem mundus non potest accipere, quia non videt eum, nec scit eum: vos autem cognoscetis eum, quia apud vos manebit, et in vobis erit.
Act 2:17 Et erit in novissimis diebus, dicit Dominus, effundam de Spiritu meo super omnem carnem: et prophetabunt filii vestri, et filiæ vestræ, et juvenes vestri visiones videbunt, et seniores vestri somnia somniabunt.