Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

erit

Ps 36:26 Tota die miseretur et commodat; et semen illius in benedictione erit.
Ps 61:2 Nonne Deo subjecta erit anima mea? ab ipso enim salutare meum.
Ps 71:16 Et erit firmamentum in terra in summis montium; superextolletur super Libanum fructus ejus, et florebunt de civitate sicut fœnum terræ.
Ps 80:10 non erit in te deus recens, neque adorabis deum alienum.
Ps 80:16 Inimici Domini mentiti sunt ei, et erit tempus eorum in sæcula.
Ps 82:2 Deus, quis similis erit tibi? ne taceas, neque compescaris, Deus:
Ps 88:7 Quoniam quis in nubibus æquabitur Domino, similis erit Deo in filiis Dei?
Ps 110:5 Escam dedit timentibus se; memor erit in sæculum testamenti sui.
Ps 111:2 Potens in terra erit semen ejus; generatio rectorum benedicetur.
Ps 111:7 In memoria æterna erit justus; ab auditione mala non timebit. Paratum cor ejus sperare in Domino,
Ps 127:2 Labores manuum tuarum quia manducabis, beatus es, et bene tibi erit.
Ps 146:10 Non in fortitudine equi voluntatem habebit, nec in tibiis viri beneplacitum erit ei.
Prov 1:5 Audiens sapiens, sapientior erit, et intelligens gubernacula possidebit.
Prov 3:8 sanitas quippe erit umbilico tuo, et irrigatio ossium tuorum.
Prov 3:22 et erit vita animæ tuæ, et gratia faucibus tuis.
Prov 3:24 Si dormieris, non timebis; quiesces, et suavis erit somnus tuus.
Prov 3:26 Dominus enim erit in latere tuo, et custodiet pedem tuum, ne capiaris.
Prov 6:29 Sic qui ingreditur ad mulierem proximi sui, non erit mundus cum tetigerit eam.
Prov 10:9 Qui ambulat simpliciter ambulat confidenter; qui autem depravat vias suas manifestus erit.
Prov 10:25 Quasi tempestas transiens non erit impius; justus autem quasi fundamentum sempiternum.
Prov 11:2 Ubi fuerit superbia, ibi erit et contumelia; ubi autem est humilitas, ibi et sapientia.
Prov 11:7 Mortuo homine impio, nulla erit ultra spes, et exspectatio sollicitorum peribit.
Prov 11:10 In bonis justorum exsultabit civitas, et in perditione impiorum erit laudatio.
Prov 11:15 Affligetur malo qui fidem facit pro extraneo; qui autem cavet laqueos securus erit.
Prov 11:21 Manus in manu non erit innocens malus; semen autem justorum salvabitur.
Prov 12:19 Labium veritatis firmum erit in perpetuum; qui autem testis est repentinus concinnat linguam mendacii.
Prov 12:27 Non inveniet fraudulentus lucrum, et substantia hominis erit auri pretium.
Prov 13:20 Qui cum sapientibus graditur sapiens erit; amicus stultorum similis efficietur.
Prov 14:14 Viis suis replebitur stultus, et super eum erit vir bonus.
Prov 14:15 Innocens credit omni verbo; astutus considerat gressus suos. Filio doloso nihil erit boni; servo autem sapienti prosperi erunt actus, et dirigetur via ejus.
Prov 14:20 Etiam proximo suo pauper odiosus erit, amici vero divitum multi.
Prov 14:21 Qui despicit proximum suum peccat; qui autem miseretur pauperis beatus erit. Qui credit in Domino misericordiam diligit.
Prov 14:23 In omni opere erit abundantia; ubi autem verba sunt plurima, ibi frequenter egestas.
Prov 14:26 In timore Domini fiducia fortitudinis, et filiis ejus erit spes.
Prov 15:7 Labia sapientium disseminabunt scientiam; cor stultorum dissimile erit.
Prov 17:5 Qui despicit pauperem exprobrat factori ejus, et qui ruina lætatur alterius non erit impunitus.
Prov 18:1 Occasiones quærit qui vult recedere ab amico, omni tempore erit exprobrabilis.
Prov 18:24 Vir amabilis ad societatem magis amicus erit quam frater.
Prov 19:5 Testis falsus non erit impunitus, et qui mendacia loquitur non effugiet.
Prov 19:9 Falsus testis non erit impunitus, et qui loquitur mendacia peribit.
Prov 19:25 Pestilente flagellato stultus sapientior erit; si autem corripueris sapientem, intelliget disciplinam.
Prov 20:1 Luxuriosa res vinum, et tumultuosa ebrietas: quicumque his delectatur non erit sapiens.
Prov 21:11 Mulctato pestilente, sapientior erit parvulus, et si sectetur sapientem, sumet scientiam.
Prov 21:17 Qui diligit epulas in egestate erit; qui amat vinum et pinguia non ditabitur.
Prov 22:18 quæ pulchra erit tibi cum servaveris eam in ventre tuo, et redundabit in labiis tuis;
Prov 22:29 Vidisti virum velocem in opere suo? coram regibus stabit, nec erit ante ignobiles.
Prov 24:6 quia cum dispositione initur bellum, et erit salus ubi multa consilia sunt.
Prov 27:14 Qui benedicit proximo suo voce grandi, de nocte consurgens maledicenti similis erit.
Prov 28:1 Fugit impius, nemine persequente; justus autem, quasi leo confidens, absque terrore erit.
Prov 28:2 Propter peccata terræ multi principes ejus; et propter hominis sapientiam, et horum scientiam quæ dicuntur, vita ducis longior erit.