Ex 26:2
|
Longitudo cortinæ unius habebit viginti octo cubitos: latitudo, quatuor cubitorum erit. Unius mensuræ fient universa tentoria.
|
Ex 26:8
|
Longitudo sagi unius habebit triginta cubitos, et latitudo, quatuor: æqua erit mensura sagorum omnium.
|
Ex 27:18
|
In longitudine occupabit atrium cubitos centum, in latitudine quinquaginta, altitudo quinque cubitorum erit: fietque de bysso retorta, et habebit bases æneas.
|
Ex 27:21
|
in tabernaculo testimonii, extra velum quod oppansum est testimonio. Et collocabunt eam Aaron et filii ejus, ut usque mane luceat coram Domino. Perpetuus erit cultus per successiones eorum a filiis Israël.
|
Ex 28:8
|
Ipsa quoque textura et cuncta operis varietas erit ex auro et hyacintho, et purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta.
|
Ex 28:16
|
Quadrangulum erit et duplex: mensuram palmi habebit tam in longitudine quam in latitudine.
|
Ex 28:17
|
Ponesque in eo quatuor ordines lapidum: in primo versu erit lapis sardius, et topazius, et smaragdus:
|
Ex 28:32
|
in cujus medio supra erit capitium, et ora per gyrum ejus textilis, sicut fieri solet in extremis vestium partibus, ne facile rumpatur.
|
Ex 28:37
|
Ligabisque eam vitta hyacinthina, et erit super tiaram,
|
Ex 28:43
|
et utentur eis Aaron et filii ejus quando ingredientur tabernaculum testimonii, vel quando appropinquant ad altare ut ministrent in sanctuario, ne iniquitatis rei moriantur. Legitimum sempiternum erit Aaron, et semini ejus post eum.
|
Ex 29:37
|
Septem diebus expiabis altare, et sanctificabis, et erit Sanctum sanctorum: omnis, qui tetigerit illud, sanctificabitur.
|
Ex 30:10
|
Et deprecabitur Aaron super cornua ejus semel per annum, in sanguine quod oblatum est pro peccato, et placabit super eo in generationibus vestris. Sanctum sanctorum erit Domino.
|
Ex 30:12
|
Quando tuleris summam filiorum Israël juxta numerum, dabunt singuli pretium pro animabus suis Domino, et non erit plaga in eis, cum fuerint recensiti.
|
Ex 30:21
|
ne forte moriantur; legitimum sempiternum erit ipsi, et semini ejus per successiones.
|
Ex 30:31
|
Filiis quoque Israël dices: Hoc oleum unctionis sanctum erit mihi in generationes vestras.
|
Ex 30:32
|
Caro hominis non ungetur ex eo, et juxta compositionem ejus non facietis aliud, quia sanctificatum est, et sanctum erit vobis.
|
Ex 30:36
|
Cumque in tenuissimum pulverem universa contuderis, pones ex eo coram tabernaculo testimonii, in quo loco apparebo tibi. Sanctum sanctorum erit vobis thymiama.
|
Ex 34:19
|
Omne quod aperit vulvam generis masculini, meum erit. De cunctis animantibus, tam de bobus, quam de ovibus, meum erit.
|
Ex 34:19
|
Omne quod aperit vulvam generis masculini, meum erit. De cunctis animantibus, tam de bobus, quam de ovibus, meum erit.
|
Ex 35:2
|
Sex diebus facietis opus: septimus dies erit vobis sanctus, sabbatum, et requies Domini: qui fecerit opus in eo, occidetur.
|
Lev 1:4
|
ponetque manum super caput hostiæ, et acceptabilis erit, atque in expiationem ejus proficiens.
|
Lev 2:1
|
Anima cum obtulerit oblationem sacrificii Domino, simila erit ejus oblatio; fundetque super eam oleum, et ponet thus,
|
Lev 2:3
|
Quod autem reliquum fuerit de sacrificio, erit Aaron et filiorum ejus, Sanctum sanctorum de oblationibus Domini.
|
Lev 2:10
|
quidquid autem reliquum est, erit Aaron, et filiorum ejus, Sanctum sanctorum de oblationibus Domini.
|
Lev 3:16
|
adolebitque ea super altare sacerdos in alimoniam ignis, et suavissimi odoris. Omnis adeps, Domini erit
|
Lev 4:20
|
sic faciens et de hoc vitulo quomodo fecit et prius: et rogante pro eis sacerdote, propitius erit eis Dominus.
|
Lev 6:9
|
Præcipe Aaron et filiis ejus: Hæc est lex holocausti: cremabitur in altari tota nocte usque mane: ignis ex eodem altari erit.
|
Lev 6:17
|
Ideo autem non fermentabitur, quia pars ejus in Domini offertur incensum. Sanctum sanctorum erit, sicut pro peccato atque delicto.
|
Lev 6:18
|
Mares tantum stirpis Aaron comedent illud. Legitimum ac sempiternum erit in generationibus vestris de sacrificiis Domini: omnis qui tetigerit illa, sanctificabitur.
|
Lev 7:7
|
Sicut pro peccato offertur hostia, ita et pro delicto: utriusque hostiæ lex una erit: ad sacerdotem, qui eam obtulerit, pertinebit.
|
Lev 7:9
|
Et omne sacrificium similæ, quod coquitur in clibano, et quidquid in craticula, vel in sartagine præparatur, ejus erit sacerdotis a quo offertur:
|
Lev 7:14
|
ex quibus unus pro primitiis offeretur Domino, et erit sacerdotis qui fundet hostiæ sanguinem,
|
Lev 7:18
|
Si quis de carnibus victimæ pacificorum die tertio comederit, irrita fiet oblatio, nec proderit offerenti: quin potius quæcumque anima tali se edulio contaminaverit, prævaricationis rea erit.
|
Lev 7:31
|
qui adolebit adipem super altare, pectusculum autem erit Aaron et filiorum ejus.
|
Lev 11:11
|
execrandumque erit: carnes eorum non comedetis, et morticina vitabitis.
|
Lev 11:20
|
Omne de volucribus quod graditur super quatuor pedes, abominabile erit vobis.
|
Lev 11:23
|
Quidquid autem ex volucribus quatuor tantum habet pedes, execrabile erit vobis:
|
Lev 11:24
|
et quicumque morticina eorum tetigerit, polluetur, et erit immundus usque ad vesperum:
|
Lev 11:25
|
et si necesse fuerit ut portet quippiam horum mortuum, lavabit vestimenta sua, et immundus erit usque ad occasum solis.
|
Lev 11:26
|
Omne animal quod habet quidem ungulam, sed non dividit eam, nec ruminat, immundum erit: et qui tetigerit illud, contaminabitur.
|
Lev 11:27
|
Quod ambulat super manus ex cunctis animantibus, quæ incedunt quadrupedia, immundum erit: qui tetigerit morticina eorum, polluetur usque ad vesperum.
|
Lev 11:28
|
Et qui portaverit hujuscemodi cadavera, lavabit vestimenta sua, et immundus erit usque ad vesperum: quia omnia hæc immunda sunt vobis.
|
Lev 11:31
|
Omnia hæc immunda sunt. Qui tetigerit morticina eorum, immundus erit usque ad vesperum:
|
Lev 11:34
|
Omnis cibus, quem comedetis, si fusa fuerit super eum aqua, immundus erit: et omne liquens quod bibitur de universo vase, immundum erit.
|
Lev 11:34
|
Omnis cibus, quem comedetis, si fusa fuerit super eum aqua, immundus erit: et omne liquens quod bibitur de universo vase, immundum erit.
|
Lev 11:35
|
Et quidquid de morticinis hujuscemodi ceciderit super illud, immundum erit: sive clibani, sive chytropodes, destruentur, et immundi erunt.
|
Lev 11:36
|
Fontes vero et cisternæ, et omnis aquarum congregatio munda erit. Qui morticinum eorum tetigerit, polluetur.
|
Lev 11:39
|
Si mortuum fuerit animal, quod licet vobis comedere, qui cadaver ejus tetigerit, immundus erit usque ad vesperum:
|
Lev 11:40
|
et qui comederit ex eo quippiam, sive portaverit, lavabit vestimenta sua, et immundus erit usque ad vesperum.
|
Lev 11:41
|
Omne quod reptat super terram, abominabile erit, nec assumetur in cibum.
|