Lev 4:4
|
et adducet illum ad ostium tabernaculi testimonii coram Domino, ponetque manum super caput ejus, et immolabit eum Domino.
|
Lev 4:6
|
Cumque intinxerit digitum in sanguine, asperget eo septies coram Domino contra velum sanctuarii.
|
Lev 4:7
|
Ponetque de eodem sanguine super cornua altaris thymiamatis gratissimi Domino, quod est in tabernaculo testimonii: omnem autem reliquum sanguinem fundet in basim altaris holocausti in introitu tabernaculi.
|
Lev 4:15
|
Et ponent seniores populi manus super caput ejus coram Domino. Immolatoque vitulo in conspectu Domini,
|
Lev 4:18
|
Ponetque de eodem sanguine in cornibus altaris, quod est coram Domino in tabernaculo testimonii: reliquum autem sanguinem fundet juxta basim altaris holocaustorum, quod est in ostio tabernaculi testimonii.
|
Lev 4:23
|
et postea intellexerit peccatum suum, offeret hostiam Domino, hircum de capris immaculatum.
|
Lev 4:24
|
Ponetque manum suam super caput ejus: cumque immolaverit eum loco ubi solet mactari holocaustum coram Domino, quia pro peccato est,
|
Lev 4:31
|
Omnem autem adipem auferens, sicut auferri solet de victimis pacificorum, adolebit super altare in odorem suavitatis Domino: rogabitque pro eo, et dimittetur ei.
|
Lev 5:7
|
Sin autem non potuerit offerre pecus, offerat duos turtures, vel duos pullos columbarum Domino, unum pro peccato, et alterum in holocaustum,
|
Lev 5:15
|
Anima si prævaricans cæremonias, per errorem, in his quæ Domino sunt sanctificata, peccaverit, offeret pro delicto suo arietem immaculatum de gregibus, qui emi potest duobus siclis, juxta pondus sanctuarii:
|
Lev 6:2
|
Anima quæ peccaverit, et contempto Domino, negaverit proximo suo depositum quod fidei ejus creditum fuerat, vel vi aliquid extorserit, aut calumniam fecerit,
|
Lev 6:7
|
qui rogabit pro eo coram Domino, et dimittetur illi pro singulis quæ faciendo peccavit.
|
Lev 6:14
|
Hæc est lex sacrificii et libamentorum, quæ offerent filii Aaron coram Domino, et coram altari.
|
Lev 6:15
|
Tollet sacerdos pugillum similæ, quæ conspersa est oleo, et totum thus, quod super similam positum est: adolebitque illud in altari in monimentum odoris suavissimi Domino:
|
Lev 6:20
|
Hæc est oblatio Aaron, et filiorum ejus, quam offerre debent Domino in die unctionis suæ. Decimam partem ephi offerent similæ in sacrificio sempiterno, medium ejus mane, et medium ejus vespere:
|
Lev 6:21
|
quæ in sartagine oleo conspersa frigetur. Offeret autem eam calidam in odorem suavissimum Domino
|
Lev 6:25
|
Loquere Aaron et filiis ejus: Ista est lex hostiæ pro peccato: in loco ubi offertur holocaustum, immolabitur coram Domino. Sanctum sanctorum est.
|
Lev 7:11
|
Hæc est lex hostiæ pacificorum quæ offertur Domino.
|
Lev 7:14
|
ex quibus unus pro primitiis offeretur Domino, et erit sacerdotis qui fundet hostiæ sanguinem,
|
Lev 7:20
|
Anima polluta quæ ederit de carnibus hostiæ pacificorum, quæ oblata est Domino, peribit de populis suis.
|
Lev 7:29
|
Loquere filiis Israël, dicens: Qui offert victimam pacificorum Domino, offerat simul et sacrificium, id est, libamenta ejus.
|
Lev 7:30
|
Tenebit manibus adipem hostiæ, et pectusculum: cumque ambo oblata Domino consecraverit, tradet sacerdoti,
|
Lev 7:38
|
quam constituit Dominus Moysi in monte Sinai, quando mandabit filiis Israël ut offerrent oblationes suas Domino in deserto Sinai.
|
Lev 8:21
|
lotis prius intestinis et pedibus: totumque simul arietem incendit super altare, eo quod esset holocaustum suavissimi odoris Domino, sicut præceperat ei.
|
Lev 8:26
|
Tollens autem de canistro azymorum, quod erat coram Domino, panem absque fermento, et collyridam conspersam oleo, laganumque, posuit super adipes, et armum dextrum,
|
Lev 8:27
|
tradens simul omnia Aaron et filiis ejus. Qui postquam levaverunt ea coram Domino,
|
Lev 8:28
|
rursum suscepta de manibus eorum, adolevit super altare holocausti, eo quod consecrationis esset oblatio, in odorem suavitatis, sacrificii Domino.
|
Lev 8:29
|
Tulitque pectusculum, elevans illud coram Domino, de ariete consecrationis in partem suam, sicut præceperat ei Dominus.
|
Lev 9:2
|
Tolle de armento vitulum pro peccato, et arietem in holocaustum, utrumque immaculatum, et offer illos coram Domino.
|
Lev 9:4
|
bovem et arietem pro pacificis: et immolate eos coram Domino, in sacrificio singulorum similam conspersam oleo offerentes: hodie enim Dominus apparebit vobis.
|
Lev 9:21
|
pectora eorum, et armos dextros separavit Aaron, elevans coram Domino, sicut præceperat Moyses.
|
Lev 9:24
|
et ecce egressus ignis a Domino, devoravit holocaustum, et adipes qui erant super altare. Quod cum vidissent turbæ, laudaverunt Dominum, ruentes in facies suas.
|
Lev 10:1
|
Arreptisque Nadab et Abiu filii Aaron thuribulis, posuerunt ignem, et incensum desuper, offerentes coram Domino ignem alienum: quod eis præceptum non erat.
|
Lev 10:2
|
Egressusque ignis a Domino, devoravit eos, et mortui sunt coram Domino.
|
Lev 10:2
|
Egressusque ignis a Domino, devoravit eos, et mortui sunt coram Domino.
|
Lev 10:15
|
eo quod armum et pectus, et adipes qui cremantur in altari, elevaverunt coram Domino, et pertineant ad te, et ad filios tuos, lege perpetua, sicut præcepit Dominus.
|
Lev 10:19
|
Respondit Aaron: Oblata est hodie victima pro peccato, et holocaustum coram Domino: mihi autem accidit quod vides; quomodo potui comedere eam, aut placere Domino in cæremoniis mente lugubri?
|
Lev 10:19
|
Respondit Aaron: Oblata est hodie victima pro peccato, et holocaustum coram Domino: mihi autem accidit quod vides; quomodo potui comedere eam, aut placere Domino in cæremoniis mente lugubri?
|
Lev 12:7
|
qui offeret illa coram Domino, et orabit pro ea, et sic mundabitur a profluvio sanguinis sui: ista est lex parientis masculum aut feminam.
|
Lev 14:11
|
Cumque sacerdos purificans hominem, statuerit eum, et hæc omnia coram Domino in ostio tabernaculi testimonii,
|
Lev 14:16
|
tingetque digitum dextrum in eo, et asperget coram Domino septies.
|
Lev 14:19
|
Rogabitque pro eo coram Domino, et faciet sacrificium pro peccato: tunc immolabit holocaustum,
|
Lev 14:23
|
offeretque ea die octavo purificationis suæ sacerdoti, ad ostium tabernaculi testimonii coram Domino.
|
Lev 14:27
|
in quo tingens digitum dextræ manus asperget septies coram Domino:
|
Lev 15:15
|
qui faciet unum pro peccato et alterum in holocaustum: rogabitque pro eo coram Domino, ut emundetur a fluxi seminis sui.
|
Lev 15:30
|
qui unum faciet pro peccato, et alterum in holocaustum, rogabitque pro ea coram Domino, et pro fluxu immunditiæ ejus.
|
Lev 16:7
|
duos hircos stare faciet coram Domino in ostio tabernaculi testimonii:
|
Lev 16:8
|
mittensque super utrumque sortem, unam Domino, alteram capro emissario:
|
Lev 16:9
|
cujus exierit sors Domino, offeret illum pro peccato:
|
Lev 16:10
|
cujus autem in caprum emissarium, statuet eum vivum coram Domino, ut fundat preces super eo, et emittat eum in solitudinem.
|