Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

Domino

Eph 5:8 Eratis enim aliquando tenebræ: nunc autem lux in Domino. Ut filii lucis ambulate:
Eph 5:19 loquentes vobismetipsis in psalmis, et hymnis, et canticis spiritualibus, cantantes et psallentes in cordibus vestris Domino,
Eph 5:22 Mulieres viris suis subditæ sint, sicut Domino:
Eph 6:1 Filii, obedite parentibus vestris in Domino: hoc enim justum est.
Eph 6:7 cum bona voluntate servientes, sicut Domino, et non hominibus:
Eph 6:8 scientes quoniam unusquisque quodcumque fecerit bonum, hoc recipiet a Domino, sive servus, sive liber.
Eph 6:10 De cetero, fratres, confortamini in Domino, et in potentia virtutis ejus.
Eph 6:21 Ut autem et vos sciatis quæ circa me sunt, quid agam, omnia vobis nota faciet Tychicus, carissimus frater, et fidelis minister in Domino:
Eph 6:23 Pax fratribus, et caritas cum fide a Deo Patre et Domino Jesu Christo.
Phil 1:2 Gratia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo.
Phil 1:14 et plures e fratribus in Domino confidentes vinculis meis, abundantius auderent sine timore verbum Dei loqui.
Phil 2:19 Spero autem in Domino Jesu, Timotheum me cito mittere ad vos: ut et ego bono animo sim, cognitis quæ circa vos sunt.
Phil 2:24 Confido autem in Domino quoniam et ipse veniam ad vos cito.
Phil 2:29 Excipite itaque illum cum omni gaudio in Domino, et ejusmodi cum honore habetote;
Phil 3:1 De cetero, fratres mei, gaudete in Domino. Eadem vobis scribere, mihi quidem non pigrum, vobis autem necessarium.
Phil 4:1 Itaque fratres mei carissimi, et desideratissimi, gaudium meum, et corona mea: sic state in Domino, carissimi.
Phil 4:2 Evodiam rogo, et Syntychen deprecor, idipsum sapere in Domino.
Phil 4:4 Gaudete in Domino semper: iterum dico gaudete.
Phil 4:10 Gavisus sum autem in Domino vehementer, quoniam tandem aliquando refloruistis pro me sentire, sicut et sentiebatis: occupati autem eratis.
Col 1:3 Gratia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo. Gratias agimus Deo, et Patri Domini nostri Jesu Christi semper pro vobis orantes:
Col 3:18 Mulieres, subditæ estote viris, sicut oportet, in Domino.
Col 3:20 Filii, obedite parentibus per omnia: hoc enim placitum est in Domino.
Col 3:23 Quodcumque facitis, ex animo operamini sicut Domino, et non hominibus:
Col 3:24 scientes quod a Domino accipietis retributionem hæreditatis. Domino Christo servite.
Col 3:24 scientes quod a Domino accipietis retributionem hæreditatis. Domino Christo servite.
Col 4:7 Quæ circa me sunt, omnia vobis nota faciet Tychicus, carissimus frater, et fidelis minister, et conservus in Domino:
Col 4:17 Et dicite Archippo: Vide ministerium, quod accepisti in Domino, ut illud impleas.
I Thess 1:1 Paulus, et Silvanus, et Timotheus ecclesiæ Thessalonicensium in Deo Patre, et Domino Jesu Christo.
I Thess 3:8 quoniam nunc vivimus, si vos statis in Domino.
I Thess 4:1 De cetero ergo, fratres, rogamus vos et obsecramus in Domino Jesu, ut quemadmodum accepistis a nobis quomodo oporteat vos ambulare, et placere Deo, sic et ambuletis ut abundetis magis.
I Thess 4:17 Deinde nos, qui vivimus, qui relinquimur, simul rapiemur cum illis in nubibus obviam Christo in aëra, et sic semper cum Domino erimus.
I Thess 5:12 Rogamus autem vos, fratres, ut noveritis eos qui laborant inter vos, et præsunt vobis in Domino, et monent vos,
II Thess 1:1 Paulus, et Sylvanus, et Timotheus, ecclesiæ Thessalonicensium in Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo.
II Thess 1:2 Gratia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo.
II Thess 3:4 Confidimus autem de vobis, in Domino, quoniam quæ præcepimus, et facitis, et facietis.
II Thess 3:12 Iis autem, qui ejusmodi sunt, denuntiemus, et obsecramus in Domino Jesu Christo, ut cum silentio operantes, suum panem manducent.
I Tim 1:2 Timotheo dilecto filio in fide. Gratia, misericordia, et pax a Deo Patre, et Christo Jesu Domino nostro.
I Tim 1:12 Gratias ago ei, qui me confortavit, Christo Jesu Domino nostro, quia fidelem me existimavit, ponens in ministerio:
II Tim 1:2 Timotheo carissimo filio: gratia, misericordia, pax a Deo Patre, et Christo Jesu Domino nostro.
II Tim 1:18 Det illi Dominus invenire misericordiam a Domino in illa die. Et quanta Ephesi ministravit mihi, tu melius nosti.
II Tim 2:14 Hæc commone, testificans coram Domino. Noli contendere verbis: ad nihil enim utile est, nisi ad subversionem audientium.
II Tim 2:21 Si quis ergo emundaverit se ab istis, erit vas in honorem sanctificatum, et utile Domino ad omne opus bonum paratum.
Philem 1:3 Gratia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo.
Philem 1:5 audiens caritatem tuam, et fidem, quam habes in Domino Jesu, et in omnes sanctos:
Philem 1:16 jam non ut servum, sed pro servo carissimum fratrem, maxime mihi: quanto autem magis tibi et in carne, et in Domino?
Philem 1:20 ita, frater. Ego te fruar in Domino: refice viscera mea in Domino.
Philem 1:20 ita, frater. Ego te fruar in Domino: refice viscera mea in Domino.
Iac 1:7 non ergo æstimet homo ille quod accipiat aliquid a Domino.
Apoc 14:13 Et audivi vocem de cælo, dicentem mihi: Scribe: Beati mortui qui in Domino moriuntur. Amodo jam dicit Spiritus, ut requiescant a laboribus suis: opera enim illorum sequuntur illos.