Isa 38:7
|
Hoc autem tibi erit signum a Domino, quia faciet Dominus verbum hoc quod locutus est:
|
Isa 40:27
|
Quare dicis, Jacob, et loqueris, Israël: Abscondita est via mea a Domino, et a Deo meo judicium meum transivit?
|
Isa 40:31
|
qui autem sperant in Domino mutabunt fortitudinem, assument pennas sicut aquilæ, current et non laborabunt, ambulabunt et non deficient.
|
Isa 41:16
|
Ventilabis eos, et ventus tollet, et turbo disperget eos; et tu exsultabis in Domino, in Sancto Israël lætaberis.
|
Isa 42:10
|
Cantate Domino canticum novum, laus ejus ab extremis terræ, qui descenditis in mare, et plenitudo ejus; insulæ, et habitatores earum.
|
Isa 42:12
|
Ponent Domino gloriam, et laudem ejus in insulis nuntiabunt.
|
Isa 44:5
|
Iste dicet: Domini ego sum; et ille vocabit in nomine Jacob; et hic scribet manu sua: Domino, et in nomine Israël assimilabitur.
|
Isa 45:17
|
Israël salvatus est in Domino salute æterna; non confundemini, et non erubescetis usque in sæculum sæculi.
|
Isa 45:25
|
Ergo in Domino, dicet, meæ sunt justitiæ et imperium; ad eum venient, et confundentur omnes qui repugnant ei.
|
Isa 45:26
|
In Domino justificabitur, et laudabitur omne semen Israël.
|
Isa 49:4
|
Et ego dixi: In vacuum laboravi, sine causa et vane fortitudinem meam consumpsi, ergo judicium meum cum Domino, et opus meum cum Deo meo.
|
Isa 51:11
|
Et nunc qui redempti sunt a Domino, revertentur; et venient in Sion laudantes, et lætitia sempiterna super capita eorum, gaudium et lætitiam tenebunt; fugiet dolor et gemitus.
|
Isa 54:13
|
universos filios tuos doctos a Domino, et multitudinem pacis filiis tuis.
|
Isa 56:3
|
Et non dicat filius advenæ, qui adhæret Domino, dicens: Separatione dividet me Dominus a populo suo; et non dicat eunuchus: Ecce ego lignum aridum.
|
Isa 56:6
|
Et filios advenæ, qui adhærent Domino, ut colant eum, et diligant nomen ejus, ut sint ei in servos; omnem custodientem sabbatum ne polluat illud, et tenentem fœdus meum;
|
Isa 58:5
|
Numquid tale est jejunium quod elegi, per diem affligere hominem animam suam? Numquid contorquere quasi circulum caput suum, et saccum et cinerem sternere? Numquid istud vocabis jejunium, et diem acceptabilem Domino?
|
Isa 58:14
|
tunc delectaberis super Domino; et sustollam te super altitudines terræ, et cibabo te hæreditate Jacob, patris tui; os enim Domini locutum est.
|
Isa 60:6
|
Inundatio camelorum operiet te, dromedarii Madian et Epha; omnes de Saba venient, aurum et thus deferentes, et laudem Domino annuntiantes.
|
Isa 61:2
|
ut prædicarem annum placabilem Domino, et diem ultionis Deo nostro; ut consolarer omnes lugentes,
|
Isa 61:10
|
Gaudens gaudebo in Domino, et exsultabit anima mea in Deo meo, quia induit me vestimentis salutis, et indumento justitiæ circumdedit me, quasi sponsum decoratum corona, et quasi sponsam ornatam monilibus suis.
|
Isa 62:4
|
Non vocaberis ultra Derelicta, et terra tua non vocabitur amplius Desolata; sed vocaberis Voluntas mea in ea, et terra tua Inhabitata, quia complacuit Domino in te; et terra tua inhabitabitur.
|
Isa 62:12
|
Et vocabunt eos Populus sanctus, redempti a Domino; tu autem vocaberis: Quæsita civitas, et non derelicta.
|
Isa 66:16
|
quia in igne Dominus dijudicabit, et in gladio suo ad omnem carnem; et multiplicabuntur interfecti a Domino,
|
Isa 66:20
|
et adducent omnes fratres vestros de cunctis gentibus donum Domino, in equis, et in quadrigis, et in lecticis, et in mulis, et in carrucis, ad montem sanctum meum Jerusalem, dicit Dominus, quomodo si inferant filii Israël munus in vase mundo in domum Domini.
|
Ier 2:3
|
Sanctus Israël Domino, primitiæ frugum ejus: omnes qui devorant eum delinquunt: mala venient super eos, dicit Dominus.
|
Ier 3:23
|
Vere mendaces erant colles et multitudo montium: vere in Domino Deo nostro salus Israël.
|
Ier 3:25
|
Dormiemus in confusione nostra, et operiet nos ignominia nostra, quoniam Domino Deo nostro peccavimus nos, et patres nostri, ab adolescentia nostra usque ad diem hanc, et non audivimus vocem Domini Dei nostri.
|
Ier 4:4
|
Circumcidimini Domino, et auferte præputia cordium vestrorum, viri Juda, et habitatores Jerusalem, ne forte egrediatur ut ignis indignatio mea, et succendatur, et non sit qui extinguat, propter malitiam cogitationum vestrarum.
|
Ier 7:1
|
Verbum quod factum est ad Jeremiam a Domino, dicens:
|
Ier 8:14
|
Quare sedemus? convenite, et ingrediamur civitatem munitam, et sileamus ibi, quia Dominus Deus noster silere nos fecit, et potum dedit nobis aquam fellis: peccavimus enim Domino.
|
Ier 11:1
|
Verbum quod factum est a Domino ad Jeremiam, dicens:
|
Ier 13:16
|
Date Domino Deo vestro gloriam antequam contenebrescat, et antequam offendant pedes vestri ad montes caliginosos: exspectabitis lucem, et ponet eam in umbram mortis, et in caliginem.
|
Ier 14:10
|
Hæc dicit Dominus populo huic, qui dilexit movere pedes suos, et non quievit, et Domino non placuit: nunc recordabitur iniquitatum eorum, et visitabit peccata eorum.
|
Ier 16:10
|
Et cum annuntiaveris populo huic omnia verba hæc, et dixerint tibi: Quare locutus est Dominus super nos omne malum grande istud? quæ iniquitas nostra? et quod peccatum nostrum, quod peccavimus Domino Deo nostro?
|
Ier 17:5
|
Hæc dicit Dominus: Maledictus homo qui confidit in homine, et ponit carnem brachium suum, et a Domino recedit cor ejus.
|
Ier 17:7
|
Benedictus vir qui confidit in Domino, et erit Dominus fiducia ejus.
|
Ier 18:1
|
Verbum quod factum est ad Jeremiam a Domino, dicens:
|
Ier 20:13
|
Cantate Domino, laudate Dominum, quia liberavit animam pauperis de manu malorum.
|
Ier 21:1
|
Verbum quod factum est ad Jeremiam a Domino, quando misit ad eum rex Sedecias Phassur, filium Melchiæ, et Sophoniam, filium Maasiæ, sacerdotem, dicens:
|
Ier 25:31
|
Pervenit sonitus usque ad extrema terræ, quia judicium Domino, cum gentibus: judicatur ipse cum omni carne. Impios tradidi gladio, dicit Dominus.
|
Ier 26:1
|
In principio regni Joakim filii Josiæ regis Juda, factum est verbum istud a Domino, dicens:
|
Ier 27:1
|
In principio regni Joakim filii Josiæ regis Juda, factum est verbum istud ad Jeremiam a Domino, dicens:
|
Ier 27:18
|
Et si prophetæ sunt, et est verbum Domini in eis, occurrant Domino exercituum, ut non veniant vasa quæ derelicta fuerant in domo Domini, et in domo regis Juda, et in Jerusalem, in Babylonem.
|
Ier 30:1
|
Hoc verbum quod factum est ad Jeremiam a Domino, dicens:
|
Ier 30:9
|
sed servient Domino Deo suo, et David regi suo, quem suscitabo eis.
|
Ier 31:38
|
Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et ædificabitur civitas Domino, a turre Hananeel usque ad portam anguli.
|
Ier 32:1
|
Verbum quod factum est ad Jeremiam a Domino, in anno decimo Sedeciæ regis Juda, ipse est annus decimus octavus Nabuchodonosor.
|
Ier 33:11
|
vox gaudii et vox lætitiæ, vox sponsi et vox sponsæ, vox dicentium: Confitemini Domino exercituum, quoniam bonus Dominus, quoniam in æternum misericordia ejus: et portantium vota in domum Domini: reducam enim conversionem terræ sicut a principio, dicit Dominus.
|
Ier 34:1
|
Verbum quod factum est ad Jeremiam a Domino quando Nabuchodonosor rex Babylonis, et omnis exercitus ejus, universaque regna terræ, quæ erant sub potestate manus ejus, et omnes populi, bellabant contra Jerusalem, et contra omnes urbes ejus, dicens:
|
Ier 34:8
|
Verbum quod factum est ad Jeremiam a Domino, postquam percussit rex Sedecias fœdus cum omni populo in Jerusalem, prædicans,
|