Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

Domino

Prov 21:3 Facere misericordiam et judicium magis placet Domino quam victimæ.
Prov 22:19 ut sit in Domino fiducia tua: unde et ostendi eam tibi hodie.
Prov 28:25 Qui se jactat et dilatat, jurgia concitat; qui vero sperat in Domino sanabitur.
Prov 29:25 Qui timet hominem cito corruet; qui sperat in Domino sublevabitur.
Prov 29:26 Multi requirunt faciem principis, et judicium a Domino egreditur singulorum.
Sap 1:1 Diligite justitiam, qui judicatis terram. Sentite de Domino in bonitate, et in simplicitate cordis quærite illum;
Sap 3:10 Impii autem secundum quæ cogitaverunt correptionem habebunt, qui neglexerunt justum, et a Domino recesserunt.
Sap 6:4 Quoniam data est a Domino potestas vobis, et virtus ab Altissimo, qui interrogabit opera vestra, et cogitationes scrutabitur;
Eccli 1:1 Omnis sapientia a Domino Deo est: et cum illo fuit semper, et est ante ævum.
Eccli 2:11 Respicite, filii, nationes hominum: et scitote quia nullus speravit in Domino et confusus est.
Eccli 7:4 Noli quærere a Domino ducatum, neque a rege cathedram honoris.
Eccli 7:35 Datum brachiorum tuorum, et sacrificium sanctificationis offeres Domino, et initia sanctorum.
Eccli 12:2 Benefac justo, et invenies retributionem magnam: et si non ab ipso, certe a Domino.
Eccli 23:29 Domino enim Deo antequam crearentur omnia sunt agnita: sic et post perfectum respicit omnia.
Eccli 24:45 Penetrabo omnes inferiores partes terræ, et inspiciam omnes dormientes, et illuminabo omnes sperantes in Domino.
Eccli 28:1 Qui vindicari vult, a Domino inveniet vindictam, et peccata illius servans servabit.
Eccli 30:20 Sic qui effugatur a Domino, portans mercedes iniquitatis:
Eccli 31:11 Ideo stabilita sunt bona illius in Domino, et eleemosynas illius enarrabit omnis ecclesia sanctorum.
Eccli 35:5 Beneplacitum est Domino recedere ab iniquitate: et deprecatio pro peccatis recedere ab injustitia.
Eccli 37:24 Non est illi data a Domino gratia, omni enim sapientia defraudatus est.
Eccli 39:9 et ipse tamquam imbres mittet eloquia sapientiæ suæ, et in oratione confitebitur Domino:
Eccli 41:5 Noli metuere judicium mortis: memento quæ ante te fuerunt, et quæ superventura sunt tibi: hoc judicium a Domino omni carni.
Eccli 46:13 Et judices singuli suo nomine, quorum non est corruptum cor, qui non aversi sunt a Domino,
Eccli 46:16 Dilectus a Domino Deo suo Samuel, propheta Domini, renovavit imperium, et unxit principes in gente sua.
Eccli 49:14 sic et Jesum filium Josedec, qui in diebus suis ædificaverunt domum, et exaltaverunt templum sanctum Domino, paratum in gloriam sempiternam.
Isa 7:11 Pete tibi signum a Domino Deo tuo, in profundum inferni, sive in excelsum supra.
Isa 8:18 Ecce ego et pueri mei quos dedit mihi Dominus in signum, et in portentum Israël a Domino exercituum, qui habitat in monte Sion:
Isa 12:4 Et dicetis in die illa: Confitemini Domino et invocate nomen ejus; notas facite in populis adinventiones ejus; mementote quoniam excelsum est nomen ejus.
Isa 12:5 Cantate Domino, quoniam magnifice fecit; annuntiate hoc in universa terra.
Isa 13:6 Ululate, quia prope est dies Domini; quasi vastitas a Domino veniet.
Isa 18:7 In tempore illo deferetur munus Domino exercituum a populo divulso et dilacerato, a populo terribili, post quem non fuit alius; a gente exspectante, exspectante et conculcata, cujus diripuerunt flumina terram ejus; ad locum nominis Domini exercituum, montem Sion.
Isa 19:20 Erit in signum et in testimonium Domino exercituum in terra Ægypti; clamabunt enim ad Dominum a facie tribulationis, et mittet eis salvatorem et propugnatorem qui liberet eos.
Isa 19:21 Et cognoscetur Dominus ab Ægypto, et cognoscent Ægyptii Dominum in die illa; et colent eum in hostiis et in muneribus; et vota vovebunt Domino, et solvent.
Isa 21:10 Tritura mea et filii areæ meæ, quæ audivi a Domino exercituum, Deo Israël, annuntiavi vobis.
Isa 22:5 dies enim interfectionis, et conculcationis, et fletuum, Domino Deo exercituum, in valle Visionis, scrutans murum, et magnificus super montem.
Isa 23:18 et erunt negotiationes ejus et mercedes ejus sanctificatæ Domino: non condentur neque reponentur, quia his qui habitaverint coram Domino erit negotiatio ejus, ut manducent in saturitatem, et vestiantur usque ad vetustatem.
Isa 23:18 et erunt negotiationes ejus et mercedes ejus sanctificatæ Domino: non condentur neque reponentur, quia his qui habitaverint coram Domino erit negotiatio ejus, ut manducent in saturitatem, et vestiantur usque ad vetustatem.
Isa 26:4 Sperastis in Domino in sæculis æternis; in Domino Deo forti in perpetuum.
Isa 26:4 Sperastis in Domino in sæculis æternis; in Domino Deo forti in perpetuum.
Isa 28:22 Et nunc nolite illudere, ne forte constringantur vincula vestra; consummationem enim et abbreviationem audivi a Domino Deo exercituum, super universam terram.
Isa 28:29 Et hoc a Domino Deo exercituum exivit, ut mirabile faceret consilium, et magnificaret justitiam.
Isa 29:6 eritque repente confestim. A Domino exercituum visitabitur in tonitruo, et commotione terræ, et voce magna turbinis et tempestatis, et flammæ ignis devorantis.
Isa 29:15 Væ qui profundi estis corde, ut a Domino abscondatis consilium; quorum sunt in tenebris opera, et dicunt: Quis videt nos? et quis novit nos?
Isa 29:19 Et addent mites in Domino lætitiam, et pauperes homines in Sancto Israël exsultabunt;
Isa 35:10 Et redempti a Domino convertentur, et venient in Sion cum laude, et lætitia sempiterna super caput eorum: gaudium et lætitiam obtinebunt, et fugiet dolor et gemitus.
Isa 36:7 Quod si responderis mihi: In Domino Deo nostro confidimus; nonne ipse est cujus abstulit Ezechias excelsa et altaria, et dixit Judæ et Jerusalem: Coram altari isto adorabitis?
Isa 36:10 et nunc numquid sine Domino ascendi ad terram istam, ut disperderem eam? Dominus dixit ad me: Ascende super terram istam, et disperde eam.
Isa 36:15 Et non vobis tribuat fiduciam Ezechias super Domino, dicens: Eruens liberabit nos Dominus: non dabitur civitas ista in manu regis Assyriorum.
Isa 37:14 Et tulit Ezechias libros de manu nuntiorum, et legit eos, et ascendit in domum Domini, et expandit eos Ezechias coram Domino:
Isa 37:24 In manu servorum tuorum exprobrasti Domino, et dixisti: In multitudine quadrigarum mearum ego ascendi altitudinem montium juga Libani; et succidam excelsa cedrorum ejus, et electas abietes illius, et introibo altitudinem summitatis ejus, saltum Carmeli ejus.