Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

se

Act 27:13 Aspirante autem austro, æstimantes propositum se tenere, cum sustulissent de Asson, legebant Cretam.
Act 27:14 Non post multum autem misit se contra ipsam ventus typhonicus, qui vocatur Euroaquilo.
Act 27:40 Et cum anchoras sustulissent, committebant se mari, simul laxantes juncturas gubernaculorum: et levato artemone secundum auræ flatum, tendebant ad littus.
Act 27:43 Centurio autem volens servare Paulum, prohibuit fieri: jussitque eos, qui possent natare, emittere se primos, et evadere, et ad terram exire:
Act 28:6 At illi existimabant eum in tumorem convertendum, et subito casurum et mori. Diu autem illis exspectantibus, et videntibus nihil mali in eo fieri, convertentes se, dicebant eum esse deum.
Act 28:16 Cum autem venissemus Romam, permissum est Paulo manere sibimet cum custodiente se milite.
Act 28:29 Et cum hæc dixisset, exierunt ab eo Judæi, multam habentes inter se quæstionem.
Rom 1:22 dicentes enim se esse sapientes, stulti facti sunt.
Rom 2:15 qui ostendunt opus legis scriptum in cordibus suis, testimonium reddente illis conscientia ipsorum, et inter se invicem cogitationibus accusantibus, aut etiam defendentibus,
Rom 9:20 O homo, tu quis es, qui respondeas Deo? numquid dicit figmentum ei qui se finxit: Quid me fecisti sic?
Rom 14:2 Alius enim credit se manducare omnia: qui autem infirmus est, olus manducet.
Rom 14:12 Itaque unusquisque nostrum pro se rationem reddet Deo.
I Cor 3:18 Nemo se seducat: si quis videtur inter vos sapiens esse in hoc sæculo, stultus fiat ut sit sapiens.
I Cor 7:9 Quod si non se continent, nubant. Melius est enim nubere, quam uri.
I Cor 7:36 Si quis autem turpem se videri existimat super virgine sua, quod sit superadulta, et ita oportet fieri: quod vult faciat: non peccat, si nubat.
I Cor 8:2 Si quis autem se existimat scire aliquid, nondum cognovit quemadmodum oporteat eum scire.
I Cor 9:25 Omnis autem qui in agone contendit, ab omnibus se abstinet, et illi quidem ut corruptibilem coronam accipiant: nos autem incorruptam.
I Cor 10:12 Itaque qui se existimat stare, videat ne cadat.
I Cor 14:8 Etenim si incertam vocem det tuba, quis parabit se ad bellum?
I Cor 16:2 Per unam sabbati unusquisque vestrum apud se seponat, recondens quod ei bene placuerit: ut non, cum venero, tunc collectæ fiant.
II Cor 10:5 et omnem altitudinem extollentem se adversus scientiam Dei, et in captivitatem redigentes omnem intellectum in obsequium Christi,
II Cor 10:7 Quæ secundum faciem sunt, videte. Si quis confidit sibi Christi se esse, hoc cogitet iterum apud se: quia sicut ipse Christi est, ita et nos.
II Cor 10:7 Quæ secundum faciem sunt, videte. Si quis confidit sibi Christi se esse, hoc cogitet iterum apud se: quia sicut ipse Christi est, ita et nos.
II Cor 11:13 Nam ejusmodi pseudoapostoli sunt operarii subdoli, transfigurantes se in apostolos Christi.
II Cor 11:14 Et non mirum: ipse enim Satanas transfigurat se in angelum lucis.
Gal 2:12 Prius enim quam venirent quidam a Jacobo, cum gentibus edebat: cum autem venissent, subtrahebat, et segregabat se, timens eos qui ex circumcisione erant.
Gal 5:3 Testificor autem rursus omni homini circumcidenti se, quoniam debitor est universæ legis faciendæ.
Gal 6:3 Nam si quis existimat se aliquid esse, cum nihil sit, ipse se seducit.
Gal 6:3 Nam si quis existimat se aliquid esse, cum nihil sit, ipse se seducit.
Gal 6:6 Communicet autem is qui catechizatur verbo, ei qui se catechizat, in omnibus bonis.
Phil 1:17 Quidam autem ex contentione Christum annuntiant non sincere, existimantes pressuram se suscitare vinculis meis.
Phil 2:6 qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se æqualem Deo:
II Thess 2:4 qui adversatur, et extollitur supra omne, quod dicitur Deus, aut quod colitur, ita ut in templo Dei sedeat ostendens se tamquam sit Deus.
I Tim 2:9 Similiter et mulieres in habitu ornato, cum verecundia et sobrietate ornantes se, et non in tortis crinibus, aut auro, aut margaritas, vel veste pretiosa:
I Tim 5:25 Similiter et facta bona, manifesta sunt: et quæ aliter se habent, abscondi non possunt.
I Tim 6:10 Radix enim omnium malorum est cupiditas: quam quidam appetentes erraverunt a fide, et inseruerunt se doloribus malis.
II Tim 2:4 Nemo militans Deo implicat se negotiis sæcularibus: ut ei placeat, cui se probavit.
II Tim 2:4 Nemo militans Deo implicat se negotiis sæcularibus: ut ei placeat, cui se probavit.
II Tim 2:21 Si quis ergo emundaverit se ab istis, erit vas in honorem sanctificatum, et utile Domino ad omne opus bonum paratum.
Tit 1:14 non intendentes judaicis fabulis, et mandatis hominum, aversantium se a veritate.
Tit 1:16 Confitentur se nosse Deum, factis autem negant: cum sint abominati, et incredibiles, et ad omne opus bonum reprobi.
Heb 6:7 Terra enim sæpe venientem super se bibens imbrem, et generans herbam opportunam illis, a quibus colitur, accipit benedictionem a Deo:
Heb 9:28 sic et Christus semel oblatus est ad multorum exhaurienda peccata: secundo sine peccato apparebit exspectantibus se, in salutem.
Heb 10:38 Justus autem meus ex fide vivit: quod si subtraxerit se, non placebit animæ meæ.
Heb 11:6 Sine fide autem impossibile est placere Deo. Credere enim oportet accedentem ad Deum quia est, et inquirentibus se remunerator sit.
Heb 11:14 Qui enim hæc dicunt, significant se patriam inquirere.
Heb 11:24 Fide Moyses grandis factus negavit se esse filium filiæ Pharaonis,
Heb 12:7 In disciplina perseverate. Tamquam filiis vobis offert se Deus: quis enim filius, quem non corripit pater?
Heb 12:19 et tubæ sonum, et vocem verborum, quam qui audierunt, excusaverunt se, ne eis fieret verbum.
Heb 13:21 aptet vos in omni bono, ut faciatis ejus voluntatem: faciens in vobis quod placeat coram se per Jesum Christum: cui est gloria in sæcula sæculorum. Amen.