Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

se

II Mach 12:11 Cumque pugna valida fieret, et auxilio Dei prospere cessisset, residui Arabes victi petebant a Juda dextram sibi dari, promittentes se pascua daturos, et in ceteris profuturos.
II Mach 12:20 At Machabæus, ordinatis circum se sex millibus, et constitutis per cohortes, adversus Timotheum processit, habentem secum centum viginti millia peditum, equitumque duo millia quingentos.
II Mach 12:25 Et cum fidem dedisset restituturum se eos secundum constitutum, illæsum eum dimiserunt propter fratrum salutem.
II Mach 12:42 atque ita ad preces conversi, rogaverunt ut id quod factum erat delictum oblivioni traderetur. At vero fortissimus Judas hortabatur populum conservare se sine peccato, sub oculis videntes quæ facta sunt pro peccatis eorum qui prostrati sunt.
II Mach 13:3 Commiscuit autem se illis et Menelaus: et cum multa fallacia deprecabatur Antiochum, non pro patriæ salute, sed sperans se constitui in principatum.
II Mach 13:3 Commiscuit autem se illis et Menelaus: et cum multa fallacia deprecabatur Antiochum, non pro patriæ salute, sed sperans se constitui in principatum.
II Mach 13:9 Sed rex mente effrenatus veniebat, nequiorem se patre suo Judæis ostensurus.
II Mach 13:12 Omnibus itaque simul id facientibus, et petentibus a Domino misericordiam cum fletu et jejuniis, per triduum continuum prostratis, hortatus est eos Judas ut se præpararent.
II Mach 14:11 Talibus autem ab hoc dictis, et ceteri amici hostiliter se habentes adversus Judam, inflammaverunt Demetrium.
II Mach 14:14 Tunc gentes quæ de Judæa fugerant Judam, gregatim se Nicanori miscebant, miserias et clades Judæorum prosperitates rerum suarum existimantes.
II Mach 14:21 Itaque diem constituerunt, qua secreto inter se agerent: et singulis sellæ prolatæ sunt, et positæ.
II Mach 14:27 Itaque rex exasperatus, et pessimis hujus criminationibus irritatus, scripsit Nicanori, dicens graviter quidem se ferre de amicitiæ conventione, jubere tamen Machabæum citius vinctum mittere Antiochiam.
II Mach 14:30 At Machabæus, videns secum austerius agere Nicanorem, et consuetum occursum ferocius exhibentem, intelligens non ex bono esse austeritatem istam, paucis suorum congregatis, occultavit se a Nicanore.
II Mach 14:31 Quod cum ille cognovit, fortiter se a viro præventum, venit ad maximum et sanctissimum templum: et sacerdotibus solitas hostias offerentibus, jussit sibi tradi virum.
II Mach 14:32 Quibus cum juramento dicentibus nescire se ubi esset qui quærebatur, extendens manum ad templum,
II Mach 14:40 Putabat enim, si illum decepisset, se cladem Judæis maximam illaturum.
II Mach 14:41 Turbis autem irruere in domum ejus, et januam dirumpere: atque ignem admovere cupientibus, cum jam comprehenderetur, gladio se petiit,
Mt 3:16 Baptizatus autem Jesus, confestim ascendit de aqua, et ecce aperti sunt ei cæli: et vidit Spiritum Dei descendentem sicut columbam, et venientem super se.
Mt 7:11 Si ergo vos, cum sitis mali, nostis bona data dare filiis vestris: quanto magis Pater vester, qui in cælis est, dabit bona petentibus se?
Mt 8:10 Audiens autem Jesus miratus est, et sequentibus se dixit: Amen dico vobis, non inveni tantam fidem in Israël.
Mt 8:18 Videns autem Jesus turbas multas circum se, jussit ire trans fretum.
Mt 9:3 Et ecce quidam de scribis dixerunt intra se: Hic blasphemat.
Mt 9:21 Dicebat enim intra se: Si tetigero tantum vestimentum ejus, salva ero.
Mt 12:25 Jesus autem sciens cogitationes eorum, dixit eis: Omne regnum divisum contra se desolabitur: et omnis civitas vel domus divisa contra se, non stabit.
Mt 12:25 Jesus autem sciens cogitationes eorum, dixit eis: Omne regnum divisum contra se desolabitur: et omnis civitas vel domus divisa contra se, non stabit.
Mt 12:26 Et si Satanas Satanam ejicit, adversus se divisus est: quomodo ergo stabit regnum ejus?
Mt 12:45 Tunc vadit, et assumit septem alios spiritus secum nequiores se, et intrantes habitant ibi: et fiunt novissima hominis illius pejora prioribus. Sic erit et generationi huic pessimæ.
Mt 13:21 non habet autem in se radicem, sed est temporalis: facta autem tribulatione et persecutione propter verbum, continuo scandalizatur.
Mt 15:10 Et convocatis ad se turbis, dixit eis: Audite, et intelligite.
Mt 16:7 At illi cogitabant intra se dicentes: Quia panes non accepimus.
Mt 18:4 Quicumque ergo humiliaverit se sicut parvulus iste, hic est major in regno cælorum.
Mt 20:25 Jesus autem vocavit eos ad se, et ait: Scitis quia principes gentium dominantur eorum: et qui majores sunt, potestatem exercent in eos.
Mt 21:25 Baptismus Joannis unde erat? e cælo, an ex hominibus? At illi cogitabant inter se, dicentes:
Mt 21:38 Agricolæ autem videntes filium dixerunt intra se: Hic est hæres, venite, occidamus eum, et habebimus hæreditatem ejus.
Mt 23:12 Qui autem se exaltaverit, humiliabitur: et qui se humiliaverit, exaltabitur.
Mt 23:12 Qui autem se exaltaverit, humiliabitur: et qui se humiliaverit, exaltabitur.
Mt 27:5 Et projectis argenteis in templo, recessit: et abiens laqueo se suspendit.
Mc 1:27 Et mirati sunt omnes, ita ut conquirerent inter se dicentes: Quidnam est hoc? quænam doctrina hæc nova? quia in potestate etiam spiritibus immundis imperat, et obediunt ei.
Mc 2:8 Quo statim cognito Jesus spiritu suo, quia sic cogitarent intra se, dicit illis: Quid ista cogitatis in cordibus vestris?
Mc 3:13 Et ascendens in montem vocavit ad se quos voluit ipse: et venerunt ad eum.
Mc 3:24 Et si regnum in se dividatur, non potest regnum illud stare.
Mc 4:17 et non habent radicem in se, sed temporales sunt: deinde orta tribulatione et persecutione propter verbum, confestim scandalizantur.
Mc 5:5 et semper die ac nocte in monumentis, et in montibus erat, clamans, et concidens se lapidibus.
Mc 5:10 Et deprecabatur eum multum, ne se expelleret extra regionem.
Mc 5:33 Mulier vero timens et tremens, sciens quod factum esset in se, venit et procidit ante eum, et dixit ei omnem veritatem.
Mc 5:37 Et non admisit quemquam se sequi nisi Petrum, et Jacobum, et Joannem fratrem Jacobi.
Mc 6:51 Et ascendit ad illos in navim, et cessavit ventus. Et plus magis intra se stupebant:
Mc 6:55 et percurrentes universam regionem illam, cœperunt in grabatis eos, qui se male habebant, circumferre, ubi audiebant eum esse.
Mc 9:9 Et verbum continuerunt apud se: conquirentes quid esset, cum a mortuis resurrexerit.
Mc 9:33 At illi tacebant: siquidem in via inter se disputaverunt: quis eorum major esset.