Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

se

Gen 3:7 Et aperti sunt oculi amborum; cumque cognovissent se esse nudos, consuerunt folia ficus, et fecerunt sibi perizomata.
Gen 3:8 Et cum audissent vocem Domini Dei deambulantis in paradiso ad auram post meridiem, abscondit se Adam et uxor ejus a facie Domini Dei in medio ligni paradisi.
Gen 15:10 Qui tollens universa hæc, divisit ea per medium, et utrasque partes contra se altrinsecus posuit; aves autem non divisit.
Gen 16:4 Qui ingressus est ad eam. At illa concepisse se videns, despexit dominam suam.
Gen 18:19 Scio enim quod præcepturus sit filiis suis, et domui suæ post se ut custodiant viam Domini, et faciant judicium et justitiam: ut adducat Dominus propter Abraham omnia quæ locutus est ad eum.
Gen 18:22 Converteruntque se inde, et abierunt Sodomam: Abraham vero adhuc stabat coram Domino.
Gen 19:10 Et ecce miserunt manum viri, et introduxerunt ad se Lot, clauseruntque ostium:
Gen 19:26 Respiciensque uxor ejus post se, versa est in statuam salis.
Gen 24:15 Necdum intra se verba compleverat, et ecce Rebecca egrediebatur, filia Bathuel, filii Melchæ uxoris Nachor fratris Abraham, habens hydriam in scapula sua:
Gen 24:26 Inclinavit se homo, et adoravit Dominum,
Gen 24:65 et ait ad puerum: Quis est ille homo qui venit per agrum in occursum nobis? Dixitque ei: Ipse est dominus meus. At illa tollens cito pallium, operuit se.
Gen 27:15 Et vestibus Esau valde bonis, quas apud se habebat domi, induit eum:
Gen 30:5 ingresso ad se viro, concepit, et peperit filium.
Gen 30:36 Et posuit spatium itineris trium dierum inter se et generum, qui pascebat reliquos greges ejus.
Gen 30:40 Divisitque gregem Jacob, et posuit virgas in canalibus ante oculos arietum: erant autem alba et nigra quæque, Laban; cetera vero, Jacob, separatis inter se gregibus.
Gen 31:2 animadvertit quoque faciem Laban, quod non esset erga se sicut heri et nudiustertius,
Gen 32:3 Misit autem et nuntios ante se ad Esau fratrem suum in terram Seir, in regionem Edom:
Gen 32:23 Traductisque omnibus quæ ad se pertinebant,
Gen 39:13 Cumque vidisset mulier vestem in manibus suis, et se esse contemptam,
Gen 39:14 vocavit ad se homines domus suæ, et ait ad eos: En introduxit virum hebræum, ut illuderet nobis: ingressus est ad me, ut coiret mecum: cumque ego succlamassem,
Gen 41:1 Post duos annos vidit Pharao somnium. Putabat se stare super fluvium,
Gen 42:24 Avertitque se parumper, et flevit: et reversus locutus est ad eos.
Gen 43:31 Rursumque lota facie egressus, continuit se, et ait: Ponite panes.
Gen 45:1 Non se poterat ultra cohibere Joseph multis coram astantibus: unde præcepit ut egrederentur cuncti foras, et nullus interesset alienus agnitioni mutuæ.
Gen 46:2 audivit eum per visionem noctis vocantem se, et dicentem sibi: Jacob, Jacob. Cui respondit: Ecce adsum.
Gen 46:28 Misit autem Judam ante se ad Joseph, ut nuntiaret ei, et occurreret in Gessen.
Gen 48:3 Et ingresso ad se ait: Deus omnipotens apparuit mihi in Luza, quæ est in terra Chanaan: benedixitque mihi,
Gen 48:10 Oculi enim Israël caligabant præ nimia senectute, et clare videre non poterat. Applicitosque ad se, deosculatus et circumplexus eos,
Ex 1:18 Quibus ad se accersitis, rex ait: Quidnam est hoc quod facere voluistis, ut pueros servaretis?
Ex 5:19 Videbantque se præpositi filiorum Israël in malo, eo quod diceretur eis: Non minuetur quidquam de lateribus per singulos dies.
Ex 7:23 Avertitque se, et ingressus est domum suam, nec apposuit cor etiam hac vice.
Ex 10:6 Et implebunt domos tuas, et servorum tuorum, et omnium Ægyptiorum, quantam non viderunt patres tui, et avi, ex quo orti sunt super terram, usque in præsentem diem. Avertitque se, et egressus est a Pharaone.
Ex 10:23 Nemo vidit fratrem suum, nec movit se de loco in quo erat: ubicumque autem habitabant filii Israël, lux erat.
Ex 13:17 Igitur cum emisisset Pharao populum, non eos duxit Deus per viam terræ Philisthiim quæ vicina est: reputans ne forte pœniteret eum, si vidisset adversum se bella consurgere, et reverteretur in Ægyptum.
Ex 14:10 Cumque appropinquasset Pharao, levantes filii Israël oculos, viderunt Ægyptios post se, et timuerunt valde: clamaveruntque ad Dominum,
Ex 14:19 Tollensque se angelus Dei, qui præcedebat castra Israël, abiit post eos: et cum eo pariter columna nubis, priora dimittens, post tergum
Ex 14:20 stetit, inter castra Ægyptiorum et castra Israël: et erat nubes tenebrosa, et illuminans noctem, ita ut ad se invicem toto noctis tempore accedere non valerent.
Ex 18:7 Qui egressus in occursum cognati sui, adoravit, et osculatus est eum: salutaveruntque se mutuo verbis pacificis. Cumque intrasset tabernaculum,
Ex 21:35 Si bos alienus bovem alterius vulneraverit, et ille mortuus fuerit: vendent bovem vivum, et divident pretium, cadaver autem mortui inter se dispertient.
Ex 25:20 Utrumque latus propitiatorii tegant expandentes alas, et operientes oraculum, respiciantque se mutuo versis vultibus in propitiatorium quo operienda est arca,
Ex 28:28 et stringatur rationale annulis suis cum annulis superhumeralis vitta hyacinthina, ut maneat junctura fabrefacta, et a se invicem rationale et superhumerale nequeant separari.
Ex 34:7 qui custodis misericordiam in millia; qui aufers iniquitatem, et scelera, atque peccata, nullusque apud te per se innocens est; qui reddis iniquitatem patrum filiis, ac nepotibus in tertiam et quartam progeniem.
Ex 36:2 Cumque vocasset eos Moyses et omnem eruditum virum, cui dederat Dominus sapientiam, et qui sponte sua obtulerant se ad faciendum opus,
Ex 36:12 ut contra se invicem venirent ansæ, et mutuo jungerentur.
Ex 39:19 stricta ad balteum et annulis fortius copulata, quos jungebat vitta hyacinthina, ne laxa fluerent, et a se invicem moverentur, sicut præcepit Dominus Moysi.
Lev 5:2 Anima quæ tetigerit aliquid immundum, sive quod occisum a bestia est, aut per se mortuum, aut quodlibet aliud reptile: et oblita fuerit immunditiæ suæ, rea est, et deliquit:
Lev 7:18 Si quis de carnibus victimæ pacificorum die tertio comederit, irrita fiet oblatio, nec proderit offerenti: quin potius quæcumque anima tali se edulio contaminaverit, prævaricationis rea erit.
Lev 13:45 habebit vestimenta dissuta, caput nudum, os veste contectum, contaminatum ac sordidum se clamabit.
Lev 14:4 præcipiet ei, qui purificatur, ut offerat duos passeres vivos pro se, quibus vesci licitum est, et lignum cedrinum, vermiculumque et hyssopum.
Lev 15:29 et die octavo offeret pro se sacerdoti duos turtures, aut duos pullos columbarum, ad ostium tabernaculi testimonii: