Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

quod

Iob 29:12 eo quod liberassem pauperem vociferantem, et pupillum cui non esset adjutor.
Iob 31:16 Si negavi quod volebant pauperibus, et oculos viduæ expectare feci:
Iob 31:19 si despexi pereuntem, eo quod non habuerit indumentum, et absque operimento pauperem:
Iob 31:29 Si gavisus sum ad ruinam ejus qui me oderat, et exsultavi quod invenisset eum malum:
Iob 32:1 Omiserunt autem tres viri isti respondere Job, eo quod justus sibi videretur.
Iob 32:2 Et iratus indignatusque est Eliu, filius Barachel, Buzites, de cognatione Ram: iratus est autem adversum Job, eo quod justum se esse diceret coram Deo.
Iob 32:3 Porro adversum amicos ejus indignatus est, eo quod non invenissent responsionem rationabilem, sed tantummodo condemnassent Job.
Iob 32:4 Igitur Eliu expectavit Job loquentem, eo quod seniores essent qui loquebantur.
Iob 32:5 Cum autem vidisset quod tres respondere non potuissent, iratus est vehementer.
Iob 32:7 Sperabam enim quod ætas prolixior loqueretur, et annorum multitudo doceret sapientiam.
Iob 32:19 En venter meus quasi mustum absque spiraculo, quod lagunculas novas disrumpit.
Iob 33:13 Adversus eum contendis, quod non ad omnia verba responderit tibi?
Iob 33:32 Si autem habes quod loquaris, responde mihi: loquere, volo enim te apparere justum.
Iob 34:16 Si habes ergo intellectum, audi quod dicitur, et ausculta vocem eloquii mei:
Iob 34:33 Numquid a te Deus expetit eam, quia displicuit tibi? tu enim cœpisti loqui, et non ego: quod si quid nosti melius, loquere.
Iob 35:3 Dixisti enim: Non tibi placet quod rectum est: vel quid tibi proderit, si ego peccavero?
Iob 35:5 Suspice cælum, et intuere: et contemplare æthera quod altior te sit.
Iob 36:2 Sustine me paululum, et indicabo tibi: adhuc enim habeo quod pro Deo loquar.
Iob 36:24 Memento quod ignores opus ejus, de quo cecinerunt viri.
Iob 36:33 Annuntiat de ea amico suo, quod possessio ejus sit, et ad eam possit ascendere.
Iob 37:12 Quæ lustrant per circuitum, quocumque eas voluntas gubernantis duxerit, ad omne quod præceperit illis super faciem orbis terrarum:
Iob 38:21 Sciebas tunc quod nasciturus esses, et numerum dierum tuorum noveras?
Iob 38:41 Quis præparat corvo escam suam, quando pulli ejus clamant ad Deum, vagantes, eo quod non habeant cibos?
Iob 39:12 Numquid credes illi quod sementem reddat tibi, et aream tuam congreget?
Iob 39:15 Obliviscitur quod pes conculcet ea, aut bestia agri conterat.
Iob 39:35 Unum locutus sum, quod utinam non dixissem: et alterum, quibus ultra non addam.
Iob 40:9 Et ego confitebor quod salvare te possit dextera tua.
Iob 40:18 Ecce absorbebit fluvium, et non mirabitur, et habet fiduciam quod influat Jordanis in os ejus.
Iob 42:11 Venerunt autem ad eum omnes fratres sui, et universæ sorores suæ, et cuncti qui noverant eum prius, et comederunt cum eo panem in domo ejus: et moverunt super eum caput, et consolati sunt eum super omni malo quod intulerat Dominus super eum, et dederunt ei unusquisque ovem unam, et inaurem auream unam.
Ps 1:3 Et erit tamquam lignum quod plantatum est secus decursus aquarum, quod fructum suum dabit in tempore suo: et folium ejus non defluet; et omnia quæcumque faciet prosperabuntur.
Ps 1:3 Et erit tamquam lignum quod plantatum est secus decursus aquarum, quod fructum suum dabit in tempore suo: et folium ejus non defluet; et omnia quæcumque faciet prosperabuntur.
Ps 7:7 Exsurge, Domine, in ira tua; et exaltare in finibus inimicorum meorum; et exsurge, Domine Deus meus, in præcepto quod mandasti;
Ps 8:5 Quid est homo, quod memor es ejus? aut filius hominis, quoniam visitas eum?
Ps 36:13 Dominus autem irridebit eum, quoniam prospicit quod veniet dies ejus.
Ps 43:2 Deus, auribus nostris audivimus, patres nostri annuntiaverunt nobis, opus quod operatus es in diebus eorum, et in diebus antiquis.
Ps 49:21 Hæc fecisti, et tacui. Existimasti inique quod ero tui similis: arguam te, et statuam contra faciem tuam.
Ps 67:29 Manda, Deus, virtuti tuæ; confirma hoc, Deus, quod operatus es in nobis.
Ps 69:1 In finem. Psalmus David in rememorationem, quod salvum fecerit eum Dominus.
Ps 78:12 et redde vicinis nostris septuplum in sinu eorum; improperium ipsorum quod exprobraverunt tibi, Domine.
Ps 88:51 Memor esto, Domine, opprobrii servorum tuorum, quod continui in sinu meo, multarum gentium;
Ps 88:52 quod exprobraverunt inimici tui, Domine, quod exprobraverunt commutationem christi tui.
Ps 88:52 quod exprobraverunt inimici tui, Domine, quod exprobraverunt commutationem christi tui.
Ps 98:7 in columna nubis loquebatur ad eos. Custodiebant testimonia ejus, et præceptum quod dedit illis.
Ps 104:8 Memor fuit in sæculum testamenti sui; verbi quod mandavit in mille generationes;
Ps 104:9 quod disposuit ad Abraham, et juramenti sui ad Isaac;
Ps 104:42 quoniam memor fuit verbi sancti sui, quod habuit ad Abraham, puerum suum.
Ps 108:16 pro eo quod non est recordatus facere misericordiam,
Ps 113:5 Quid est tibi, mare, quod fugisti? et tu, Jordanis, quia conversus es retrorsum?
Ps 115:10 Alleluja. Credidi, propter quod locutus sum; ego autem humiliatus sum nimis.
Ps 118:7 Confitebor tibi in directione cordis, in eo quod didici judicia justitiæ tuæ.