Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

omnia

Iob 33:29 Ecce hæc omnia operatur Deus tribus vicibus per singulos,
Iob 38:18 Numquid considerasti latitudinem terræ? indica mihi, si nosti, omnia:
Iob 41:2 Quis ante dedit mihi, ut reddam ei? omnia quæ sub cælo sunt, mea sunt.
Iob 42:2 Scio quia omnia potes, et nulla te latet cogitatio.
Iob 42:10 Dominus quoque conversus est ad pœnitentiam Job, cum oraret ille pro amicis suis: et addidit Dominus omnia quæcumque fuerant Job, duplicia.
Ps 1:3 Et erit tamquam lignum quod plantatum est secus decursus aquarum, quod fructum suum dabit in tempore suo: et folium ejus non defluet; et omnia quæcumque faciet prosperabuntur.
Ps 9:2 Confitebor tibi, Domine, in toto corde meo; narrabo omnia mirabilia tua.
Ps 17:23 quoniam omnia judicia ejus in conspectu meo, et justitias ejus non repuli a me.
Ps 21:15 Sicut aqua effusus sum; et dispersa sunt omnia ossa mea. Factum est cor meum tamquam cera liquescens in medio ventris mei.
Ps 21:18 dinumeraverunt omnia ossa mea. Ipsi vero consideraverunt et inspexerunt me.
Ps 32:4 Quia rectum est verbum Domini, et omnia opera ejus in fide.
Ps 32:15 qui finxit sigillatim corda eorum; qui intelligit omnia opera eorum.
Ps 33:21 Custodit Dominus omnia ossa eorum: unum ex his non conteretur.
Ps 41:8 Abyssus abyssum invocat, in voce cataractarum tuarum; omnia excelsa tua, et fluctus tui super me transierunt.
Ps 43:18 Hæc omnia venerunt super nos; nec obliti sumus te, et inique non egimus in testamento tuo.
Ps 48:18 quoniam, cum interierit, non sumet omnia, neque descendet cum eo gloria ejus.
Ps 49:11 Cognovi omnia volatilia cæli; et pulchritudo agri mecum est.
Ps 51:6 Dilexisti omnia verba præcipitationis, lingua dolosa.
Ps 68:35 Laudent illum cæli et terra; mare, et omnia reptilia in eis.
Ps 74:11 Et omnia cornua peccatorum confringam; et exaltabuntur cornua justi.
Ps 81:5 Nescierunt, neque intellexerunt; in tenebris ambulant; movebuntur omnia fundamenta terræ.
Ps 84:3 Remisisti iniquitatem plebis tuæ, operuisti omnia peccata eorum.
Ps 86:2 diligit Dominus portas Sion super omnia tabernacula Jacob.
Ps 95:12 gaudebunt campi, et omnia quæ in eis sunt. Tunc exsultabunt omnia ligna silvarum
Ps 95:12 gaudebunt campi, et omnia quæ in eis sunt. Tunc exsultabunt omnia ligna silvarum
Ps 102:1 Ipsi David. Benedic, anima mea, Domino, et omnia quæ intra me sunt nomini sancto ejus.
Ps 102:22 Benedicite Domino, omnia opera ejus, in omni loco dominationis ejus. Benedic, anima mea, Domino.
Ps 103:24 Quam magnificata sunt opera tua, Domine! omnia in sapientia fecisti; impleta est terra possessione tua.
Ps 103:28 Dante te illis, colligent; aperiente te manum tuam, omnia implebuntur bonitate.
Ps 104:2 Cantate ei, et psallite ei; narrate omnia mirabilia ejus.
Ps 110:8 fidelia omnia mandata ejus, confirmata in sæculum sæculi, facta in veritate et æquitate.
Ps 113:11 Deus autem noster in cælo; omnia quæcumque voluit fecit.
Ps 118:13 In labiis meis pronuntiavi omnia judicia oris tui.
Ps 118:91 Ordinatione tua perseverat dies, quoniam omnia serviunt tibi.
Ps 118:128 Propterea ad omnia mandata tua dirigebar; omnem viam iniquam odio habui.
Ps 118:160 Principium verborum tuorum veritas; in æternum omnia judicia justitiæ tuæ.
Ps 118:172 Pronuntiabit lingua mea eloquium tuum, quia omnia mandata tua æquitas.
Ps 134:11 Sehon, regem Amorrhæorum, et Og, regem Basan, et omnia regna Chanaan;
Ps 137:4 Confiteantur tibi, Domine, omnes reges terræ, quia audierunt omnia verba oris tui;
Ps 138:5 Ecce, Domine, tu cognovisti omnia, novissima et antiqua. Tu formasti me, et posuisti super me manum tuam.
Ps 144:9 Suavis Dominus universis; et miserationes ejus super omnia opera ejus.
Ps 144:10 Confiteantur tibi, Domine, omnia opera tua; et sancti tui benedicant tibi.
Ps 145:6 qui fecit cælum et terram, mare, et omnia quæ in eis sunt.
Prov 3:15 Pretiosior est cunctis opibus, et omnia quæ desiderantur huic non valent comparari.
Prov 13:10 Inter superbos semper jurgia sunt; qui autem agunt omnia cum consilio, reguntur sapientia.
Prov 13:16 Astutus omnia agit cum consilio, qui autem fatuus est aperit stultitiam.
Prov 20:27 Lucerna Domini spiraculum hominis, quæ investigat omnia secreta ventris.
Prov 28:5 Viri mali non cogitant judicium; qui autem inquirunt Dominum animadvertunt omnia.
Eccles 1:2 Vanitas vanitatum, dixit Ecclesiastes; vanitas vanitatum, et omnia vanitas.
Eccles 2:10 Et omnia quæ desideraverunt oculi mei non negavi eis, nec prohibui cor meum quin omni voluptate frueretur, et oblectaret se in his quæ præparaveram; et hanc ratus sum partem meam si uterer labore meo.