II Esd 11:16
|
et Sabathai et Jozabed, super omnia opera, quæ erant forinsecus in domo Dei, a principibus Levitarum.
|
II Esd 13:16
|
Et Tyrii habitaverunt in ea inferentes pisces, et omnia venalia: et vendebant in sabbatis filiis Juda in Jerusalem:
|
Tob 1:3
|
ita ut omnia, quæ habere poterat, quotidie concaptivis fratribus, qui erant ex ejus genere, impertiret.
|
Tob 1:6
|
Sed pergebat in Jerusalem ad templum Domini, et ibi adorabat Dominum Deum Israël, omnia primitiva sua, et decimas suas fideliter offerens,
|
Tob 3:2
|
dicens: Justus es, Domine, et omnia judicia tua justa sunt, et omnes viæ tuæ, misericordia, et veritas, et judicium.
|
Tob 4:20
|
Omni tempore benedic Deum: et pete ab eo, ut vias tuas dirigat, et omnia consilia tua in ipso permaneant.
|
Tob 5:8
|
Cui respondit: Novi: et omnia itinera ejus frequenter ambulavi, et mansi apud Gabelum fratrem nostrum: qui moratur in Rages civitate Medorum, quæ posita est in monte Ecbatanis.
|
Tob 5:27
|
Credo enim quod angelus Dei bonus comitetur ei, et bene disponat omnia, quæ circa eum geruntur, ita ut cum gaudio revertatur ad nos.
|
Tob 8:21
|
Uxori autem suæ dixit ut instrueret convivium, et præpararet omnia, quæ in cibos erant iter agentibus necessaria.
|
Tob 9:7
|
Indicavitque ei de Tobia filio Tobiæ, omnia quæ gesta sunt: fecitque eum secum venire ad nuptias.
|
Tob 10:5
|
omnia simul in te uno habentes, te non debuimus dimittere a nobis.
|
Tob 10:11
|
dicens: Angelus Domini sanctus sit in itinere vestro, perducatque vos incolumes, et inveniatis omnia recte circa parentes vestros, et videant oculi mei filios vestros priusquam moriar.
|
Tob 11:19
|
et narravit parentibus suis omnia beneficia Dei, quæ fecisset circa eum per hominem qui eum duxerat.
|
Tob 12:20
|
Tempus est ergo ut revertar ad eum, qui me misit: vos autem benedicite Deum, et narrate omnia mirabilia ejus.
|
Tob 12:22
|
Tunc prostrati per horas tres in faciem, benedixerunt Deum: et exsurgentes narraverunt omnia mirabilia ejus.
|
Tob 13:1
|
Aperiens autem Tobias senior os suum, benedixit Dominum, et dixit: Magnus es, Domine, in æternum, et in omnia sæcula regnum tuum:
|
Tob 13:12
|
Confitere Domino in bonis tuis, et benedic Deum sæculorum: ut reædificet in te tabernaculum suum, et revocet ad te omnes captivos, et gaudeas in omnia sæcula sæculorum.
|
Iudith 2:12
|
Cumque pertransisset fines Assyriorum, venit ad magnos montes Ange, qui sunt a sinistro Ciliciæ, ascenditque omnia castella eorum, et obtinuit omnem munitionem.
|
Iudith 2:17
|
Et post hæc descendit in campos Damasci in diebus messis, et succendit omnia sata, omnesque arbores, et vineas fecit incidi:
|
Iudith 3:4
|
sint omnia nostra sub lege tua.
|
Iudith 5:23
|
Nuper autem reversi ad Dominum Deum suum, ex dispersione qua dispersi fuerant, adunati sunt, et ascenderunt montana hæc omnia, et iterum possident Jerusalem, ubi sunt sancta eorum.
|
Iudith 6:12
|
In medio itaque seniorum, et in conspectu omnium, Achior dixit omnia quæ locutus ipse fuerat ab Holoferne interrogatus: et qualiter populus Holofernis voluisset propter hoc verbum interficere eum,
|
Iudith 11:18
|
Placuerunt autem omnia verba hæc coram Holoferne, et coram pueris ejus, et mirabantur sapientiam ejus, et dicebant alter ad alterum:
|
Iudith 12:4
|
Et dixit Judith: Vivit anima tua, domine meus, quoniam non expendet omnia hæc ancilla tua, donec faciat Deus in manu mea hæc quæ cogitavi. Et induxerunt illam servi ejus in tabernaculum, quod præceperat.
|
Iudith 15:8
|
Hi vero, qui victores reversi sunt ad Bethuliam, omnia quæ erant illorum attulerunt secum, ita ut non esset numerus in pecoribus et jumentis et universis mobilibus eorum, ut a minimo usque ad maximum omnes divites fierent de prædationibus eorum.
|
Iudith 15:14
|
Porro autem universa quæ Holofernis peculiaria fuisse probata sunt, dederunt Judith in auro, et argento, et vestibus, et gemmis, et omni supellectili, et tradita sunt omnia illi a populo.
|
Iudith 16:19
|
Qui autem timent te, magni erunt apud te per omnia.
|
Esth 4:7
|
qui indicavit ei omnia, quæ acciderant, quomodo Aman promisisset ut in thesauros regis pro Judæorum nece inferret argentum.
|
Esth 4:9
|
Regressus Athach, nuntiavit Esther omnia, quæ Mardochæus dixerat.
|
Esth 4:17
|
Ivit itaque Mardochæus, et fecit omnia, quæ ei Esther præceperat.
|
Esth 5:13
|
Et cum hæc omnia habeam, nihil me habere puto, quamdiu videro Mardochæum Judæum sedentem ante fores regias.
|
Esth 6:13
|
narravitque Zares uxori suæ, et amicis, omnia quæ evenissent sibi. Cui responderunt sapientes, quos habebat in consilio, et uxor ejus: Si de semine Judæorum est Mardochæus, ante quem cadere cœpisti, non poteris ei resistere, sed cades in conspectu ejus.
|
Esth 9:20
|
Scripsit itaque Mardochæus omnia hæc, et litteris comprehensa misit ad Judæos, qui in omnibus regis provinciis morabantur, tam in vicino positis, quam procul,
|
Esth 9:32
|
et omnia, quæ libri hujus, qui vocatur Esther, historia continentur.
|
Esth 13:7
|
ut nefarii homines uno die ad inferos descendentes, reddant imperio nostro pacem, quam turbaverant. Pergensque Mardochæus, fecit omnia, quæ ei mandaverat Esther.
|
Iob 1:15
|
et irruerunt Sabæi, tuleruntque omnia, et pueros percusserunt gladio; et evasi ego solus, ut nuntiarem tibi.
|
Iob 4:14
|
pavor tenuit me, et tremor, et omnia ossa mea perterrita sunt;
|
Iob 9:28
|
Verebar omnia opera mea, sciens quod non parceres delinquenti.
|
Iob 11:10
|
Si subverterit omnia, vel in unum coarctaverit, quis contradicet ei?
|
Iob 12:6
|
Abundant tabernacula prædonum, et audacter provocant Deum, cum ipse dederit omnia in manus eorum.
|
Iob 12:9
|
Quis ignorat quod omnia hæc manus Domini fecerit?
|
Iob 12:15
|
Si continuerit aquas, omnia siccabuntur; et si emiserit eas, subvertent terram.
|
Iob 13:1
|
Ecce omnia hæc vidit oculus meus, et audivit auris mea, et intellexi singula.
|
Iob 17:16
|
In profundissimum infernum descendent omnia mea. Putasne saltem ibi erit requies mihi?
|
Iob 20:18
|
Luet quæ fecit omnia, nec tamen consumetur: juxta multitudinem adinventionum suarum, sic et sustinebit.
|
Iob 24:24
|
Elevati sunt ad modicum, et non subsistent: et humiliabuntur sicut omnia, et auferentur, et sicut summitates spicarum conterentur.
|
Iob 28:24
|
Ipse enim fines mundi intuetur, et omnia quæ sub cælo sunt respicit.
|
Iob 31:12
|
Ignis est usque ad perditionem devorans, et omnia eradicans genimina.
|
Iob 33:13
|
Adversus eum contendis, quod non ad omnia verba responderit tibi?
|
Iob 33:19
|
Increpat quoque per dolorem in lectulo, et omnia ossa ejus marcescere facit.
|