Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

omnia

Eccles 3:14 Didici quod omnia opera quæ fecit Deus perseverent in perpetuum; non possumus eis quidquam addere, nec auferre, quæ fecit Deus ut timeatur.
Eccles 3:19 Idcirco unus interitus est hominis et jumentorum, et æqua utriusque conditio. Sicut moritur homo, sic et illa moriuntur. Similiter spirant omnia, et nihil habet homo jumento amplius: cuncta subjacent vanitati,
Eccles 3:20 et omnia pergunt ad unum locum. De terra facta sunt, et in terram pariter revertuntur.
Eccles 6:6 Etiam si duobus millibus annis vixerit, et non fuerit perfruitus bonis, nonne ad unum locum properant omnia?
Eccles 9:2 Sed omnia in futurum servantur incerta, eo quod universa æque eveniant justo et impio, bono et malo, mundo et immundo, immolanti victimas et sacrificia contemnenti. Sicut bonus, sic et peccator; ut perjurus, ita et ille qui verum dejerat.
Eccles 9:3 Hoc est pessimum inter omnia quæ sub sole fiunt: quia eadem cunctis eveniunt. Unde et corda filiorum hominum implentur malitia et contemptu in vita sua, et post hæc ad inferos deducentur.
Eccles 10:19 In risum faciunt panem et vinum ut epulentur viventes; et pecuniæ obediunt omnia.
Eccles 12:8 Vanitas vanitatum, dixit Ecclesiastes, et omnia vanitas.
Cant 4:10 Quam pulchræ sunt mammæ tuæ, soror mea sponsa! pulchriora sunt ubera tua vino, et odor unguentorum tuorum super omnia aromata.
Cant 7:13 Mandragoræ dederunt odorem in portis nostris omnia poma: nova et vetera, dilecte mi, servavi tibi.
Sap 1:7 Quoniam spiritus Domini replevit orbem terrarum; et hoc quod continet omnia, scientiam habet vocis.
Sap 1:10 Quoniam auris zeli audit omnia, et tumultus murmurationum non abscondetur.
Sap 1:14 Creavit enim ut essent omnia; et sanabiles fecit nationes orbis terrarum, et non est in illis medicamentum exterminii, nec inferorum regnum in terra.
Sap 5:9 Transierunt omnia illa tamquam umbra, et tamquam nuntius percurrens,
Sap 7:11 Venerunt autem mihi omnia bona pariter cum illa, et innumerabilis honestas per manus illius;
Sap 7:23 humanus, benignus, stabilis, certus, securus, omnem habens virtutem, omnia prospiciens, et qui capiat omnes spiritus, intelligibilis, mundus, subtilis.
Sap 7:27 Et cum sit una, omnia potest; et in se permanens omnia innovat, et per nationes in animas sanctas se transfert, amicos Dei et prophetas constituit.
Sap 7:27 Et cum sit una, omnia potest; et in se permanens omnia innovat, et per nationes in animas sanctas se transfert, amicos Dei et prophetas constituit.
Sap 8:1 Attingit ergo a fine usque ad finem fortiter, et disponit omnia suaviter.
Sap 8:5 Et si divitiæ appetuntur in vita, quid sapientia locupletius quæ operatur omnia?
Sap 9:1 Deus patrum meorum, et Domine misericordiæ, qui fecisti omnia verbo tuo,
Sap 9:11 scit enim illa omnia, et intelligit, et deducet me in operibus meis sobrie, et custodiet me in sua potentia.
Sap 10:2 et eduxit illum a delicto suo, et dedit illi virtutem continendi omnia.
Sap 11:21 Sed et sine his uno spiritu poterant occidi, persecutionem passi ab ipsis factis suis, et dispersi per spiritum virtutis tuæ; sed omnia in mensura, et numero et pondere disposuisti;
Sap 11:24 Sed misereris omnium, quia omnia potes; et dissimulas peccata hominum, propter pœnitentiam.
Sap 11:25 Diligis enim omnia quæ sunt, et nihil odisti eorum quæ fecisti; nec enim odiens aliquid constituisti, aut fecisti.
Sap 12:15 Cum ergo sis justus, juste omnia disponis; ipsum quoque qui non debet puniri condemnare, exterum æstimas a tua virtute.
Sap 13:3 Quorum si specie delectati, deos putaverunt, sciant quanto his dominator eorum speciosior est; speciei enim generator hæc omnia constituit.
Sap 14:25 et omnia commista sunt: sanguis, homicidium, furtum et fictio, corruptio et infidelitas, turbatio et perjurium, tumultus bonorum,
Sap 15:1 Tu autem, Deus noster, suavis et verus es, patiens, et in misericordia disponens omnia.
Sap 15:15 quoniam omnia idola nationum deos æstimaverunt, quibus neque oculorum usus est ad videndum, neque nares ad percipiendum spiritum, neque aures ad audiendum, neque digiti manuum ad tractandum, sed et pedes eorum pigri ad ambulandum.
Sap 16:12 Etenim neque herba, neque malagma sanavit eos; sed tuus, Domine, sermo, qui sanat omnia.
Sap 16:17 Quod enim mirabile erat, in aqua, quæ omnia extinguit, plus ignis valebat; Vindex est enim orbis justorum.
Sap 16:25 Propter hoc et tunc in omnia transfigurata, omnium nutrici gratiæ tuæ deserviebat, ad voluntatem eorum qui a te desiderabant;
Sap 18:14 Cum enim quietum silentium contineret omnia, et nox in suo cursu medium iter haberet,
Sap 18:16 gladius acutus insimulatum imperium tuum portans, et stans, replevit omnia morte, et usque ad cælum attingebat stans in terra.
Sap 19:17 In se enim elementa dum convertuntur, sicut in organo qualitatis sonus immutatur, et omnia suum sonum custodiunt: unde æstimari ex ipso visu certo potest.
Eccli 1:3 sapientiam Dei præcedentem omnia, quis investigavit?
Eccli 1:10 et effudit illam super omnia opera sua, et super omnem carnem, secundum datum suum, et præbuit illam diligentibus se.
Eccli 11:20 et nescit quod tempus præteriet, et mors appropinquet, et relinquat omnia aliis, et morietur.
Eccli 17:16 Et omnia opera illorum velut sol in conspectu Dei: et oculi ejus sine intermissione inspicientes in viis eorum.
Eccli 17:29 Nec enim omnia possunt esse in hominibus, quoniam non est immortalis filius hominis, et in vanitate malitiæ placuerunt.
Eccli 18:1 Qui vivet in æternum creavit omnia simul. Deus solus justificabitur, et manet invictus rex in æternum.
Eccli 18:26 A mane usque ad vesperam immutabitur tempus, et hæc omnia citata in oculis Dei.
Eccli 23:16 Etenim a misericordibus omnia hæc auferentur, et in delictis non volutabuntur.
Eccli 23:27 Et non intelligit quoniam omnia videt oculus illius, quoniam expellit a se timorem Dei hujusmodi hominis timor, et oculi hominum timentes illum:
Eccli 23:29 Domino enim Deo antequam crearentur omnia sunt agnita: sic et post perfectum respicit omnia.
Eccli 23:29 Domino enim Deo antequam crearentur omnia sunt agnita: sic et post perfectum respicit omnia.
Eccli 24:32 Hæc omnia liber vitæ, et testamentum Altissimi, et agnitio veritatis.
Eccli 25:14 Timor Dei super omnia se superposuit.