Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

eum

Mt 27:49 Ceteri vero dicebant: Sine, videamus an veniat Elias liberans eum.
Mt 27:64 Jube ergo custodiri sepulchrum usque in diem tertium: ne forte veniant discipuli ejus, et furentur eum, et dicant plebi: Surrexit a mortuis: et erit novissimus error pejor priore.
Mt 28:2 Et ecce terræmotus factus est magnus. Angelus enim Domini descendit de cælo: et accedens revolvit lapidem, et sedebat super eum:
Mt 28:7 Et cito euntes, dicite discipulis ejus quia surrexit: et ecce præcedit vos in Galilæam: ibi eum videbitis: ecce prædixi vobis.
Mt 28:9 Et ecce Jesus occurrit illis, dicens: Avete. Illæ autem accesserunt, et tenuerunt pedes ejus, et adoraverunt eum.
Mt 28:13 dicentes: Dicite quia discipuli ejus nocte venerunt, et furati sunt eum, nobis dormientibus.
Mt 28:17 Et videntes eum adoraverunt: quidam autem dubitaverunt.
Mc 1:5 Et egrediebatur ad eum omnis Judææ regio, et Jerosolymitæ universi, et baptizabantur ab illo in Jordanis flumine, confitentes peccata sua.
Mc 1:12 Et statim Spiritus expulit eum in desertum.
Mc 1:18 Et protinus relictis retibus, secuti sunt eum.
Mc 1:20 et statim vocavit illos. Et relicto patre suo Zebedæo in navi cum mercenariis, secuti sunt eum.
Mc 1:26 Et discerpens eum spiritus immundus, et exclamans voce magna, exiit ab eo.
Mc 1:32 Vespere autem facto cum occidisset sol, afferebant ad eum omnes male habentes, et dæmonia habentes:
Mc 1:34 Et curavit multos, qui vexabantur variis languoribus, et dæmonia multa ejiciebat, et non sinebat ea loqui, quoniam sciebant eum.
Mc 1:36 Et prosecutus est eum Simon, et qui cum illo erant.
Mc 1:37 Et cum invenissent eum, dixerunt ei: Quia omnes quærunt te.
Mc 1:40 Et venit ad eum leprosus deprecans eum: et genu flexo dixit ei: Si vis, potes me mundare.
Mc 1:40 Et venit ad eum leprosus deprecans eum: et genu flexo dixit ei: Si vis, potes me mundare.
Mc 1:41 Jesus autem misertus ejus, extendit manum suam: et tangens eum, ait illi: Volo: mundare.
Mc 1:45 At ille egressus cœpit prædicare, et diffamare sermonem, ita ut jam non posset manifeste introire in civitatem, sed foris in desertis locis esset, et conveniebant ad eum undique.
Mc 2:3 Et venerunt ad eum ferentes paralyticum, qui a quatuor portabatur.
Mc 2:4 Et cum non possent offerre eum illi præ turba, nudaverunt tectum ubi erat: et patefacientes submiserunt grabatum in quo paralyticus jacebat.
Mc 2:13 Et egressus est rursus ad mare, omnisque turba veniebat ad eum, et docebat eos.
Mc 2:14 Et cum præteriret, vidit Levi Alphæi sedentem ad telonium, et ait illi: Sequere me. Et surgens secutus est eum.
Mc 2:15 Et factum est, cum accumberet in domo illius, multi publicani et peccatores simul discumbebant cum Jesu et discipulis ejus: erant enim multi, qui et sequebantur eum.
Mc 3:2 Et observabant eum, si sabbatis curaret, ut accusarent illum.
Mc 3:6 Exeuntes autem pharisæi, statim cum Herodianis consilium faciebant adversus eum quomodo eum perderent.
Mc 3:6 Exeuntes autem pharisæi, statim cum Herodianis consilium faciebant adversus eum quomodo eum perderent.
Mc 3:7 Jesus autem cum discipulis suis secessit ad mare: et multa turba a Galilæa et Judæa secuta est eum,
Mc 3:8 et ab Jerosolymis, et ab Idumæa, et trans Jordanem: et qui circa Tyrum et Sidonem multitudo magna, audientes quæ faciebat, venerunt ad eum.
Mc 3:9 Et dicit discipulis suis ut navicula sibi deserviret propter turbam, ne comprimerent eum:
Mc 3:10 multos enim sanabat, ita ut irruerent in eum ut illum tangerent, quotquot habebant plagas.
Mc 3:13 Et ascendens in montem vocavit ad se quos voluit ipse: et venerunt ad eum.
Mc 3:21 Et cum audissent sui, exierunt tenere eum: dicebant enim: Quoniam in furorem versus est.
Mc 3:31 Et veniunt mater ejus et fratres: et foris stantes miserunt ad eum vocantes eum,
Mc 3:31 Et veniunt mater ejus et fratres: et foris stantes miserunt ad eum vocantes eum,
Mc 3:32 et sedebat circa eum turba: et dicunt ei: Ecce mater tua et fratres tui foris quærunt te.
Mc 4:1 Et iterum cœpit docere ad mare: et congregata est ad eum turba multa, ita ut navim ascendens sederet in mari, et omnis turba circa mare super terram erat:
Mc 4:10 Et cum esset singularis, interrogaverunt eum hi qui cum eo erant duodecim, parabolam.
Mc 4:36 Et dimittentes turbam, assumunt eum ita ut erat in navi: et aliæ naves erant cum illo.
Mc 4:38 Et erat ipse in puppi super cervical dormiens: et excitant eum, et dicunt illi: Magister, non ad te pertinet, quia perimus?
Mc 5:3 qui domicilium habebat in monumentis, et neque catenis jam quisquam poterat eum ligare:
Mc 5:4 quoniam sæpe compedibus et catenis vinctus, dirupisset catenas, et compedes comminuisset, et nemo poterat eum domare:
Mc 5:6 Videns autem Jesum a longe, cucurrit, et adoravit eum:
Mc 5:9 Et interrogabat eum: Quod tibi nomen est? Et dicit ei: Legio mihi nomen est, quia multi sumus.
Mc 5:10 Et deprecabatur eum multum, ne se expelleret extra regionem.
Mc 5:12 Et deprecabantur eum spiritus, dicentes: Mitte nos in porcos ut in eos introëamus.
Mc 5:17 Et rogare cœperunt eum ut discederet de finibus eorum.
Mc 5:19 et non admisit eum, sed ait illi: Vade in domum tuam ad tuos, et annuntia illis quanta tibi Dominus fecerit, et misertus sit tui.
Mc 5:21 Et cum transcendisset Jesus in navi rursum trans fretum, convenit turba multa ad eum, et erat circa mare.