Lc 24:24
|
Et abierunt quidam ex nostris ad monumentum: et ita invenerunt sicut mulieres dixerunt, ipsum vero non invenerunt.
|
Lc 24:32
|
Et dixerunt ad invicem: Nonne cor nostrum ardens erat in nobis dum loqueretur in via, et aperiret nobis Scripturas?
|
Io 1:25
|
Et interrogaverunt eum, et dixerunt ei: Quid ergo baptizas, si tu non es Christus, neque Elias, neque propheta?
|
Io 1:38
|
Conversus autem Jesus, et videns eos sequentes se, dicit eis: Quid quæritis? Qui dixerunt ei: Rabbi (quod dicitur interpretatum Magister), ubi habitas?
|
Io 2:18
|
Responderunt ergo Judæi, et dixerunt ei: Quod signum ostendis nobis, quia hæc facis?
|
Io 3:26
|
Et venerunt ad Joannem, et dixerunt ei: Rabbi, qui erat tecum trans Jordanem, cui tu testimonium perhibuisti, ecce hic baptizat, et omnes veniunt ad eum.
|
Io 4:52
|
Interrogabat ergo horam ab eis in qua melius habuerit. Et dixerunt ei: Quia heri hora septima reliquit eum febris.
|
Io 6:25
|
Et cum invenissent eum trans mare, dixerunt ei: Rabbi, quando huc venisti?
|
Io 6:61
|
Multi ergo audientes ex discipulis ejus, dixerunt: Durus est hic sermo, et quis potest eum audire?
|
Io 7:45
|
Venerunt ergo ministri ad pontifices et pharisæos. Et dixerunt eis illi: Quare non adduxistis illum?
|
Io 7:52
|
Responderunt, et dixerunt ei: Numquid et tu Galilæus es? scrutare Scripturas, et vide quia a Galilæa propheta non surgit.
|
Io 8:4
|
et dixerunt ei: Magister, hæc mulier modo deprehensa est in adulterio.
|
Io 8:39
|
Responderunt, et dixerunt ei: Pater noster Abraham est. Dicit eis Jesus: Si filii Abrahæ estis, opera Abrahæ facite.
|
Io 8:48
|
Responderunt ergo Judæi, et dixerunt ei: Nonne bene dicimus nos quia Samaritanus es tu, et dæmonium habes?
|
Io 9:12
|
Et dixerunt ei: Ubi est ille? Ait: Nescio.
|
Io 9:20
|
Responderunt eis parentes ejus, et dixerunt: Scimus quia hic est filius noster, et quia cæcus natus est:
|
Io 9:22
|
Hæc dixerunt parentes ejus, quoniam timebant Judæos: jam enim conspiraverunt Judæi, ut si quis eum confiteretur esse Christum, extra synagogam fieret.
|
Io 9:23
|
Propterea parentes ejus dixerunt: Quia ætatem habet, ipsum interrogate.
|
Io 9:24
|
Vocaverunt ergo rursum hominem qui fuerat cæcus, et dixerunt ei: Da gloriam Deo: nos scimus quia hic homo peccator est.
|
Io 9:28
|
Maledixerunt ergo ei, et dixerunt: Tu discipulus illius sis: nos autem Moysi discipuli sumus.
|
Io 9:34
|
Responderunt, et dixerunt ei: In peccatis natus es totus, et tu doces nos? Et ejecerunt eum foras.
|
Io 9:40
|
Et audierunt quidam ex pharisæis qui cum ipso erant, et dixerunt ei: Numquid et nos cæci sumus?
|
Io 11:37
|
Quidam autem ex ipsis dixerunt: Non poterat hic, qui aperuit oculos cæci nati, facere ut hic non moreretur?
|
Io 11:46
|
Quidam autem ex ipsis abierunt ad pharisæos, et dixerunt eis quæ fecit Jesus.
|
Io 12:19
|
Pharisæi ergo dixerunt ad semetipsos: Videtis quia nihil proficimus? ecce mundus totus post eum abiit.
|
Io 12:22
|
Venit Philippus, et dicit Andreæ; Andreas rursum et Philippus dixerunt Jesu.
|
Io 18:7
|
Iterum ergo interrogavit eos: Quem quæritis? Illi autem dixerunt: Jesum Nazarenum.
|
Io 18:30
|
Responderunt, et dixerunt ei: Si non esset hic malefactor, non tibi tradidissemus eum.
|
Io 18:34
|
Respondit Jesus: A temetipso hoc dicis, an alii dixerunt tibi de me?
|
Act 1:11
|
qui et dixerunt: Viri Galilæi, quid statis aspicientes in cælum? Hic Jesus, qui assumptus est a vobis in cælum, sic veniet quemadmodum vidistis eum euntem in cælum.
|
Act 1:24
|
Et orantes dixerunt: Tu Domine, qui corda nosti omnium, ostende quem elegeris ex his duobus unum,
|
Act 2:37
|
His autem auditis, compuncti sunt corde, et dixerunt ad Petrum, et ad reliquos Apostolos: Quid faciemus, viri fratres?
|
Act 4:19
|
Petrus vero et Joannes respondentes, dixerunt ad eos: Si justum est in conspectu Dei, vos potius audire quam Deum, judicate.
|
Act 4:24
|
Qui cum audissent, unanimiter levaverunt vocem ad Deum, et dixerunt: Domine, tu es qui fecisti cælum et terram, mare et omnia quæ in eis sunt:
|
Act 5:29
|
Respondens autem Petrus, et Apostoli, dixerunt: Obedire oportet Deo magis quam hominibus.
|
Act 6:2
|
Convocantes autem duodecim multitudinem discipulorum, dixerunt: Non est æquum nos derelinquere verbum Dei, et ministrare mensis.
|
Act 10:22
|
Qui dixerunt: Cornelius centurio, vir justus, et timens Deum, et testimonium habens ab universa gente Judæorum, responsum accepit ab angelo sancto accersire te in domum suam, et audire verba abs te.
|
Act 12:15
|
At illi dixerunt ad eam: Insanis. Illa autem affirmabat sic se habere. Illi autem dicebant: Angelus ejus est.
|
Act 13:46
|
Tunc constanter Paulus et Barnabas dixerunt: Vobis oportebat primum loqui verbum Dei: sed quoniam repellitis illud, et indignos vos judicatis æternæ vitæ, ecce convertimur ad gentes.
|
Act 16:20
|
et offerentes eos magistratibus, dixerunt: Hi homines conturbant civitatem nostram, cum sint Judæi:
|
Act 16:31
|
At illi dixerunt: Crede in Dominum Jesum: et salvus eris tu, et domus tua.
|
Act 17:28
|
In ipso enim vivimus, et movemur, et sumus: sicut et quidam vestrorum poëtarum dixerunt: Ipsius enim et genus sumus.
|
Act 17:32
|
Cum audissent autem resurrectionem mortuorum, quidam quidem irridebant, quidam vero dixerunt: Audiemus te de hoc iterum.
|
Act 19:2
|
dixitque ad eos: Si Spiritum Sanctum accepistis credentes? At illi dixerunt ad eum: Sed neque si Spiritus Sanctus est, audivimus.
|
Act 19:3
|
Ille vero ait: In quo ergo baptizati estis? Qui dixerunt: In Joannis baptismate.
|
Act 23:4
|
Et qui astabant dixerunt: Summum sacerdotem Dei maledicis.
|
Act 23:14
|
qui accesserunt ad principes sacerdotum et seniores, et dixerunt: Devotione devovimus nos nihil gustaturos, donec occidamus Paulum.
|
Act 28:21
|
At illi dixerunt ad eum: Nos neque litteras accepimus de te a Judæa, neque adveniens aliquis fratrum nuntiavit, aut locutus est quid de te malum.
|
Apoc 19:3
|
Et iterum dixerunt: Alleluja. Et fumus ejus ascendit in sæcula sæculorum.
|