Ezech 11:15
|
Fili hominis, fratres tui, fratres tui, viri propinqui tui, et omnis domus Israël, universi quibus dixerunt habitatores Jerusalem: Longe recedite a Domino, nobis data est terra in possessionem.
|
Ezech 12:9
|
Fili hominis, numquid non dixerunt ad te domus Israël, domus exasperans: Quid tu facis?
|
Ezech 25:8
|
Hæc dicit Dominus Deus: Pro eo quod dixerunt Moab et Seir: Ecce sicut omnes gentes, domus Juda:
|
Ezech 33:17
|
Et dixerunt filii populi tui: Non est æqui ponderis via Domini: et ipsorum via injusta est.
|
Dan 2:7
|
Responderunt secundo, atque dixerunt: Rex somnium dicat servis suis, et interpretationem illius indicabimus.
|
Dan 2:10
|
Respondentes ergo Chaldæi coram rege, dixerunt: Non est homo super terram, qui sermonem tuum, rex, possit implere: sed neque regum quisquam magnus et potens verbum hujuscemodi sciscitatur ab omni ariolo, et mago, et Chaldæo.
|
Dan 3:16
|
Respondentes Sidrach, Misach, et Abdenago, dixerunt regi Nabuchodonosor: Non oportet nos de hac re respondere tibi.
|
Dan 3:91
|
Tunc Nabuchodonosor rex obstupuit, et surrexit propere, et ait optimatibus suis: Nonne tres viros misimus in medium ignis compeditos? Qui respondentes regi, dixerunt: Vere, rex.
|
Dan 6:13
|
Tunc respondentes dixerunt coram rege: Daniel de filiis captivitatis Juda, non curavit de lege tua, et de edicto quod constituisti: sed tribus temporibus per diem orat obsecratione sua.
|
Dan 6:15
|
Viri autem illi, intelligentes regem, dixerunt ei: Scito, rex, quia lex Medorum atque Persarum est ut omne decretum, quod constituerit rex, non liceat immutari.
|
Dan 13:19
|
Cum autem egressæ essent puellæ, surrexerunt duo senes, et accurrerunt ad eam, et dixerunt:
|
Dan 13:29
|
Et dixerunt coram populo: Mittite ad Susannam filiam Helciæ uxorem Joakim. Et statim miserunt.
|
Dan 13:36
|
Et dixerunt presbyteri: Cum deambularemus in pomario soli, ingressa est hæc cum duabus puellis: et clausit ostia pomarii, et dimisit a se puellas.
|
Dan 13:50
|
Reversus est ergo populus cum festinatione, et dixerunt ei senes: Veni, et sede in medio nostrum, et indica nobis: quia tibi Deus dedit honorem senectutis.
|
Dan 14:10
|
Et dixerunt sacerdotes Bel: Ecce nos egredimur foras: et tu, rex, pone escas, et vinum misce, et claude ostium, et signa annulo tuo:
|
Dan 14:27
|
Quod cum audissent Babylonii, indignati sunt vehementer: et congregati adversum regem, dixerunt: Judæus factus est rex: Bel destruxit, draconem interfecit, et sacerdotes occidit.
|
Dan 14:28
|
Et dixerunt cum venissent ad regem: Trade nobis Danielem, alioquin interficiemus te, et domum tuam.
|
Ion 1:8
|
Et dixerunt ad eum: Indica nobis cujus causa malum istud sit nobis: quod est opus tuum? quæ terra tua, et quo vadis? vel ex quo populo es tu?
|
Ion 1:10
|
Et timuerunt viri timore magno, et dixerunt ad eum: Quid hoc fecisti? cognoverunt enim viri quod a facie Domini fugeret, quia indicaverat eis.
|
Ion 1:11
|
Et dixerunt ad eum: Quid faciemus tibi, et cessabit mare a nobis? quia mare ibat, et intumescebat.
|
Ion 1:14
|
Et clamaverunt ad Dominum, et dixerunt: Quæsumus, Domine, ne pereamus in anima viri istius, et ne des super nos sanguinem innocentem: quia tu, Domine, sicut voluisti, fecisti.
|
Agg 2:13
|
Si tulerit homo carnem sanctificatam in ora vestimenti sui, et tetigerit de summitate ejus panem, aut pulmentum, aut vinum, aut oleum, aut omnem cibum, numquid sanctificabitur? Respondentes autem sacerdotes, dixerunt: Non.
|
Agg 2:14
|
Et dixit Aggæus: Si tetigerit pollutus in anima ex omnibus his, numquid contaminabitur? Et responderunt sacerdotes, et dixerunt: Contaminabitur.
|
Zach 1:6
|
Verumtamen verba mea, et legitima mea, quæ mandavi servis meis prophetis, numquid non comprehenderunt patres vestros, et conversi sunt, et dixerunt: Sicut cogitavit Dominus exercituum facere nobis secundum vias nostras, et secundum adinventiones nostras, fecit nobis?
|
Zach 1:11
|
Et responderunt angelo Domini, qui stabat inter myrteta, et dixerunt: Perambulavimus terram, et ecce omnis terra habitatur, et quiescit.
|
I Mach 2:17
|
Et respondentes qui missi erant ab Antiocho, dixerunt Mathathiæ: Princeps, et clarissimus et magnus es in hac civitate, et ornatus filiis et fratribus:
|
I Mach 2:33
|
et dixerunt ad eos: Resistitis et nunc adhuc? exite, et facite secundum verbum regis Antiochi, et vivetis.
|
I Mach 2:34
|
Et dixerunt: Non exibimus, neque faciemus verbum regis, ut polluamus diem sabbatorum.
|
I Mach 3:17
|
Ut autem viderunt exercitum venientem sibi obviam, dixerunt Judæ: Quomodo poterimus pauci pugnare contra multitudinem tantam, et tam fortem, et nos fatigati sumus jejunio hodie?
|
I Mach 3:43
|
et dixerunt unusquisque ad proximum suum: Erigamus dejectionem populi nostri, et pugnemus pro populo nostro, et sanctis nostris.
|
I Mach 6:22
|
et abierunt ad regem, et dixerunt: Quousque non facis judicium, et vindicas fratres nostros?
|
I Mach 7:18
|
Et incubuit timor et tremor in omnem populum: quia dixerunt: Non est veritas, et judicium in eis: transgressi sunt enim constitutum, et jusjurandum quod juraverunt.
|
I Mach 7:36
|
Et intraverunt sacerdotes, et steterunt ante faciem altaris et templi, et flentes dixerunt:
|
I Mach 8:19
|
Et abierunt Romam viam multam valde, et introierunt curiam, et dixerunt:
|
I Mach 9:21
|
et dixerunt: Quomodo cecidit potens, qui salvum faciebat populum Israël!
|
I Mach 9:28
|
Et congregati sunt omnes amici Judæ, et dixerunt Jonathæ:
|
I Mach 12:3
|
et abierunt Romam, et intraverunt curiam, et dixerunt: Jonathas summus sacerdos, et gens Judæorum miserunt nos, ut renovaremus amicitiam et societatem secundum pristinum.
|
I Mach 12:53
|
Et quæsierunt omnes gentes quæ erant in circuitu eorum conterere eos: dixerunt enim:
|
I Mach 13:46
|
et dixerunt: Non nobis reddas secundum malitias nostras, sed secundum misericordias tuas.
|
I Mach 14:25
|
sermones istos, dixerunt: Quam gratiarum actionem reddemus Simoni, et filiis ejus?
|
I Mach 14:48
|
Et scripturam istam dixerunt ponere in tabulis æreis, et ponere eas in peribolo sanctorum, in loco celebri:
|
II Mach 3:33
|
Cumque summus sacerdos exoraret, iidem juvenes eisdem vestibus amicti astantes Heliodoro, dixerunt: Oniæ sacerdoti gratias age: nam propter eum Dominus tibi vitam donavit.
|
Mt 2:5
|
At illi dixerunt: In Bethlehem Judæ: sic enim scriptum est per prophetam:
|
Mt 9:3
|
Et ecce quidam de scribis dixerunt intra se: Hic blasphemat.
|
Mt 12:2
|
Pharisæi autem videntes, dixerunt ei: Ecce discipuli tui faciunt quod non licet facere sabbatis.
|
Mt 12:24
|
Pharisæi autem audientes, dixerunt: Hic non ejicit dæmones nisi in Beelzebub principe dæmoniorum.
|
Mt 13:10
|
Et accedentes discipuli dixerunt ei: Quare in parabolis loqueris eis?
|
Mt 13:27
|
Accedentes autem servi patrisfamilias, dixerunt ei: Domine, nonne bonum semen seminasti in agro tuo? unde ergo habet zizania?
|
Mt 13:28
|
Et ait illis: Inimicus homo hoc fecit. Servi autem dixerunt ei: Vis, imus, et colligimus ea?
|
Mt 15:12
|
Tunc accedentes discipuli ejus, dixerunt ei: Scis quia pharisæi audito verbo hoc, scandalizati sunt?
|