Mt 15:34
|
Et ait illis Jesus: Quot habetis panes? At illi dixerunt: Septem, et paucos pisciculos.
|
Mt 16:14
|
At illi dixerunt: Alii Joannem Baptistam, alii autem Eliam, alii vero Jeremiam, aut unum ex prophetis.
|
Mt 17:18
|
Tunc accesserunt discipuli ad Jesum secreto, et dixerunt: Quare nos non potuimus ejicere illum?
|
Mt 17:23
|
Et cum venissent Capharnaum, accesserunt qui didrachma accipiebant ad Petrum, et dixerunt ei: Magister vester non solvit didrachma?
|
Mt 21:16
|
et dixerunt ei: Audis quid isti dicunt? Jesus autem dixit eis: Utique. Numquam legistis: Quia ex ore infantium et lactentium perfecisti laudem?
|
Mt 21:27
|
Et respondentes Jesu, dixerunt: Nescimus. Ait illis et ipse: Nec ego dico vobis in qua potestate hæc facio.
|
Mt 21:38
|
Agricolæ autem videntes filium dixerunt intra se: Hic est hæres, venite, occidamus eum, et habebimus hæreditatem ejus.
|
Mt 25:8
|
Fatuæ autem sapientibus dixerunt: Date nobis de oleo vestro, quia lampades nostræ extinguuntur.
|
Mt 26:35
|
Ait illi Petrus: Etiamsi oportuerit me mori tecum, non te negabo. Similiter et omnes discipuli dixerunt.
|
Mt 26:61
|
et dixerunt: Hic dixit: Possum destruere templum Dei, et post triduum reædificare illud.
|
Mt 26:66
|
quid vobis videtur? At illi respondentes dixerunt: Reus est mortis.
|
Mt 26:73
|
Et post pusillum accesserunt qui stabant, et dixerunt Petro: Vere et tu ex illis es: nam et loquela tua manifestum te facit.
|
Mt 27:4
|
dicens: Peccavi, tradens sanguinem justum. At illi dixerunt: Quid ad nos? tu videris.
|
Mt 27:6
|
Principes autem sacerdotum, acceptis argenteis, dixerunt: Non licet eos mittere in corbonam: quia pretium sanguinis est.
|
Mt 27:21
|
Respondens autem præses, ait illis: Quem vultis vobis de duobus dimitti? At illi dixerunt: Barabbam.
|
Mc 1:37
|
Et cum invenissent eum, dixerunt ei: Quia omnes quærunt te.
|
Mc 6:37
|
Et respondens ait illis: Date illis vos manducare. Et dixerunt ei: Euntes emamus ducentis denariis panes, et dabimus illis manducare.
|
Mc 8:5
|
Et interrogavit eos: Quot panes habetis? Qui dixerunt: Septem.
|
Mc 10:4
|
Qui dixerunt: Moyses permisit libellum repudii scribere, et dimittere.
|
Mc 10:37
|
Et dixerunt: Da nobis ut unus ad dexteram tuam, et alius ad sinistram tuam sedeamus in gloria tua.
|
Mc 10:39
|
At illi dixerunt ei: Possumus. Jesus autem ait eis: Calicem quidem, quem ego bibo, bibetis; et baptismo, quo ego baptizor, baptizabimini:
|
Mc 11:6
|
Qui dixerunt eis sicut præceperat illis Jesus, et dimiserunt eis.
|
Mc 12:7
|
Coloni autem dixerunt ad invicem: Hic est hæres: venite, occidamus eum: et nostra erit hæreditas.
|
Mc 16:8
|
At illæ exeuntes, fugerunt de monumento: invaserat enim eas tremor et pavor: et nemini quidquam dixerunt: timebant enim.
|
Lc 1:61
|
Et dixerunt ad illam: Quia nemo est in cognatione tua, qui vocetur hoc nomine.
|
Lc 3:12
|
Venerunt autem et publicani ut baptizarentur, et dixerunt ad illum: Magister, quid faciemus?
|
Lc 5:33
|
At illi dixerunt ad eum: Quare discipuli Joannis jejunant frequenter, et obsecrationes faciunt, similiter et pharisæorum: tui autem edunt et bibunt?
|
Lc 7:20
|
Cum autem venissent ad eum viri, dixerunt: Joannes Baptista misit nos ad te dicens: Tu es qui venturus es, an alium exspectamus?
|
Lc 9:12
|
Dies autem cœperat declinare, et accedentes duodecim dixerunt illi: Dimitte turbas, ut euntes in castella villasque quæ circa sunt, divertant, et inveniant escas: quia hic in loco deserto sumus.
|
Lc 9:13
|
Ait autem ad illos: Vos date illis manducare. At illi dixerunt: Non sunt nobis plus quam quinque panes et duo pisces: nisi forte nos eamus, et emamus in omnem hanc turbam escas.
|
Lc 9:19
|
At illi responderunt, et dixerunt: Joannem Baptistam, alii autem Eliam, alii vero unus propheta de prioribus surrexit.
|
Lc 9:36
|
Et dum fieret vox, inventus est Jesus solus. Et ipsi tacuerunt, et nemini dixerunt in illis diebus quidquam ex his quæ viderant.
|
Lc 9:54
|
Cum vidissent autem discipuli ejus Jacobus et Joannes, dixerunt: Domine, vis dicimus ut ignis descendat de cælo, et consumat illos?
|
Lc 11:15
|
Quidam autem ex eis dixerunt: In Beelzebub principe dæmoniorum ejicit dæmonia.
|
Lc 17:5
|
Et dixerunt apostoli Domino: Adauge nobis fidem.
|
Lc 18:26
|
Et dixerunt qui audiebant: Et quis potest salvus fieri?
|
Lc 19:25
|
Et dixerunt ei: Domine, habet decem mnas.
|
Lc 19:33
|
Solventibus autem illis pullum, dixerunt domini ejus ad illos: Quid solvitis pullum?
|
Lc 19:34
|
At illi dixerunt: Quia Dominus eum necessarium habet.
|
Lc 19:39
|
Et quidam pharisæorum de turbis dixerunt ad illum: Magister, increpa discipulos tuos.
|
Lc 20:16
|
veniet, et perdet colonos istos, et dabit vineam aliis. Quo audito, dixerunt illi: Absit.
|
Lc 20:24
|
ostendite mihi denarium. Cujus habet imaginem et inscriptionem? Respondentes dixerunt ei: Cæsaris.
|
Lc 20:39
|
Respondentes autem quidam scribarum, dixerunt ei: Magister, bene dixisti.
|
Lc 22:9
|
At illi dixerunt: Ubi vis paremus?
|
Lc 22:36
|
At illi dixerunt: Nihil. Dixit ergo eis: Sed nunc qui habet sacculum, tollat; similiter et peram: et qui non habet, vendat tunicam suam et emat gladium.
|
Lc 22:38
|
At illi dixerunt: Domine, ecce duo gladii hic. At ille dixit eis: Satis est.
|
Lc 22:49
|
Videntes autem hi qui circa ipsum erant, quod futurum erat, dixerunt ei: Domine, si percutimus in gladio?
|
Lc 22:71
|
At illi dixerunt: Quid adhuc desideramus testimonium? ipsi enim audivimus de ore ejus.
|
Lc 24:5
|
Cum timerent autem, et declinarent vultum in terram, dixerunt ad illas: Quid quæritis viventem cum mortuis?
|
Lc 24:19
|
Quibus ille dixit: Quæ? Et dixerunt: De Jesu Nazareno, qui fuit vir propheta, potens in opere et sermone coram Deo et omni populo:
|