Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

bonum

II Cor 8:8 Non quasi imperans dico: sed per aliorum sollicitudinem, etiam vestræ caritatis ingenium bonum comprobans.
II Cor 9:8 Potens est autem Deus omnem gratiam abundare facere in vobis: ut in omnibus semper omnem sufficientiam habentes, abundetis in omne opus bonum,
II Cor 13:7 Oramus autem Deum ut nihil mali faciatis, non ut nos probati appareamus, sed ut vos quod bonum est faciatis: nos autem ut reprobi simus.
Gal 6:10 Ergo dum tempus habemus, operemur bonum ad omnes, maxime autem ad domesticos fidei.
Eph 4:28 qui furabatur, jam non furetur: magis autem laboret, operando manibus suis, quod bonum est, ut habeat unde tribuat necessitatem patienti.
Eph 6:8 scientes quoniam unusquisque quodcumque fecerit bonum, hoc recipiet a Domino, sive servus, sive liber.
Phil 1:6 Confidens hoc ipsum, quia qui cœpit in vobis opus bonum, perficiet usque in diem Christi Jesu:
I Thess 5:15 Videte ne quis malum pro malo alicui reddat: sed semper quod bonum est sectamini in invicem, et in omnes.
I Thess 5:21 Omnia autem probate: quod bonum est tenete.
I Tim 2:3 hoc enim bonum est, et acceptum coram Salvatore nostro Deo,
I Tim 3:1 Fidelis sermo: si quis episcopatum desiderat, bonum opus desiderat.
I Tim 3:7 Oportet autem illum et testimonium habere bonum ab iis qui foris sunt, ut non in opprobrium incidat, et in laqueum diaboli.
I Tim 3:13 Qui enim bene ministraverint, gradum bonum sibi acquirent, et multam fiduciam in fide, quæ est in Christo Jesu.
I Tim 5:10 in operibus bonis testimonium habens, si filios educavit, si hospitio recepit, si sanctorum pedes lavit, si tribulationem patientibus subministravit, si omne opus bonum subsecuta est.
I Tim 6:12 Certa bonum certamen fidei, apprehende vitam æternam, in qua vocatus es, et confessus bonam confessionem coram multis testibus.
I Tim 6:19 thesaurizare sibi fundamentum bonum in futurum, ut apprehendant veram vitam.
II Tim 2:21 Si quis ergo emundaverit se ab istis, erit vas in honorem sanctificatum, et utile Domino ad omne opus bonum paratum.
II Tim 3:17 ut perfectus sit homo Dei, ad omne opus bonum instructus.
Tit 1:16 Confitentur se nosse Deum, factis autem negant: cum sint abominati, et incredibiles, et ad omne opus bonum reprobi.
Tit 3:1 Admone illos principibus, et potestatibus subditos esse, dicto obedire, ad omne opus bonum paratos esse:
Philem 1:14 sine consilio autem tuo nihil volui facere, uti ne velut ex necessitate bonum tuum esset, sed voluntarium.
Heb 6:5 gustaverunt nihilominus bonum Dei verbum, virtutesque sæculi venturi,
Iac 2:7 nonne ipsi blasphemant bonum nomen, quod invocatum est super vos?
Iac 4:17 Scienti igitur bonum facere, et non facienti, peccatum est illi.
I Petr 3:11 Declinet a malo, et faciat bonum: inquirat pacem, et sequatur eam:
III Io 1:11 Carissime, noli imitari malum, sed quod bonum est. Qui benefacit, ex Deo est: qui malefacit, non vidit Deum.