Tob 8:16
|
Et reversa nuntiavit bonum nuntium: et benedixerunt Dominum, Raguel videlicet et Anna uxor ejus,
|
Tob 12:7
|
Etenim sacramentum regis abscondere bonum est: opera autem Dei revelare et confiteri honorificum est.
|
Iudith 12:14
|
omne quod erit ante oculos ejus bonum et optimum, faciam. Quidquid autem illi placuerit, hoc mihi erit optimum omnibus diebus vitæ meæ.
|
Iob 9:25
|
Dies mei velociores fuerunt cursore; fugerunt, et non viderunt bonum.
|
Iob 10:3
|
Numquid bonum tibi videtur, si calumnieris me, et opprimas me opus manuum tuarum, et consilium impiorum adjuves?
|
Ps 13:1
|
In finem. Psalmus David. Dixit insipiens in corde suo: Non est Deus. Corrupti sunt, et abominabiles facti sunt in studiis suis; non est qui faciat bonum, non est usque ad unum.
|
Ps 13:3
|
Omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt. Non est qui faciat bonum, non est usque ad unum. Sepulchrum patens est guttur eorum; linguis suis dolose agebant. Venenum aspidum sub labiis eorum. Quorum os maledictione et amaritudine plenum est; veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem. Contritio et infelicitas in viis eorum, et viam pacis non cognoverunt; non est timor Dei ante oculos eorum.
|
Ps 33:15
|
Diverte a malo, et fac bonum; inquire pacem, et persequere eam.
|
Ps 36:27
|
Declina a malo, et fac bonum, et inhabita in sæculum sæculi;
|
Ps 44:2
|
Eructavit cor meum verbum bonum; dico ego opera mea regi. Lingua mea calamus scribæ velociter scribentis.
|
Ps 51:11
|
Confitebor tibi in sæculum, quia fecisti; et exspectabo nomen tuum, quoniam bonum est in conspectu sanctorum tuorum.
|
Ps 52:2
|
Corrupti sunt, et abominabiles facti sunt in iniquitatibus; non est qui faciat bonum.
|
Ps 52:4
|
Omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt; non est qui faciat bonum, non est usque ad unum.
|
Ps 53:8
|
Voluntarie sacrificabo tibi, et confitebor nomini tuo, Domine, quoniam bonum est.
|
Ps 72:28
|
Mihi autem adhærere Deo bonum est, ponere in Domino Deo spem meam; ut annuntiem omnes prædicationes tuas in portis filiæ Sion.
|
Ps 85:17
|
Fac mecum signum in bonum, ut videant qui oderunt me, et confundantur, quoniam tu, Domine, adjuvisti me, et consolatus es me.
|
Ps 118:122
|
Suscipe servum tuum in bonum: non calumnientur me superbi.
|
Ps 132:1
|
Canticum graduum David. Ecce quam bonum et quam jucundum, habitare fratres in unum!
|
Prov 4:2
|
Donum bonum tribuam vobis: legem meam ne derelinquatis.
|
Prov 11:23
|
Desiderium justorum omne bonum est; præstolatio impiorum furor.
|
Prov 17:20
|
Qui perversi cordis est non inveniet bonum, et qui vertit linguam incidet in malum.
|
Prov 17:26
|
Non est bonum damnum inferre justo, nec percutere principem qui recta judicat.
|
Prov 18:5
|
Accipere personam impii non est bonum, ut declines a veritate judicii.
|
Prov 18:22
|
Qui invenit mulierem bonam invenit bonum, et hauriet jucunditatem a Domino. Qui expellit mulierem bonam expellit bonum; qui autem tenet adulteram stultus est et impius.
|
Prov 18:22
|
Qui invenit mulierem bonam invenit bonum, et hauriet jucunditatem a Domino. Qui expellit mulierem bonam expellit bonum; qui autem tenet adulteram stultus est et impius.
|
Prov 19:2
|
Ubi non est scientia animæ, non est bonum, et qui festinus est pedibus offendet.
|
Prov 22:1
|
Melius est nomen bonum quam divitiæ multæ; super argentum et aurum gratia bona.
|
Prov 24:13
|
Comede, fili mi, mel, quia bonum est, et favum dulcissimum gutturi tuo.
|
Prov 24:23
|
Hæc quoque sapientibus. Cognoscere personam in judicio non est bonum.
|
Prov 25:27
|
Sicut qui mel multum comedit non est ei bonum, sic qui scrutator est majestatis opprimetur a gloria.
|
Prov 31:12
|
Reddet ei bonum, et non malum, omnibus diebus vitæ suæ.
|
Eccles 3:13
|
omnis enim homo qui comedit et bibit, et videt bonum de labore suo, hoc donum Dei est.
|
Eccles 5:17
|
Hoc itaque visum est mihi bonum, ut comedat quis et bibat, et fruatur lætitia ex labore suo quo laboravit ipse sub sole, numero dierum vitæ suæ quos dedit ei Deus; et hæc est pars illius.
|
Eccles 7:2
|
Melius est nomen bonum quam unguenta pretiosa, et dies mortis die nativitatis.
|
Eccles 7:21
|
non est enim homo justus in terra qui faciat bonum et non peccet.
|
Eccles 8:12
|
Attamen peccator ex eo quod centies facit malum, et per patientiam sustentatur; ego cognovi quod erit bonum timentibus Deum, qui verentur faciem ejus.
|
Eccles 8:13
|
Non sit bonum impio, nec prolongentur dies ejus, sed quasi umbra transeant qui non timent faciem Domini.
|
Eccles 8:15
|
Laudavi igitur lætitiam; quod non esset homini bonum sub sole, nisi quod comederet, et biberet, atque gauderet, et hoc solum secum auferret de labore suo, in diebus vitæ suæ quos dedit ei Deus sub sole.
|
Eccles 12:14
|
et cuncta quæ fiunt adducet Deus in judicium pro omni errato, sive bonum, sive malum illud sit.
|
Sap 7:22
|
Est enim in illa spiritus intelligentiæ, sanctus, unicus, multiplex, subtilis, disertus, mobilis, incoinquinatus, certus, suavis, amans bonum, acutus, quem nihil vetat, benefaciens,
|
Eccli 3:16
|
Nam pro peccato matris restituetur tibi bonum:
|
Eccli 15:18
|
Ante hominem vita et mors, bonum et malum: quod placuerit ei dabitur illi:
|
Eccli 18:7
|
Quid est homo? et quæ est gratia illius? et quid bonum aut quid nequam illius?
|
Eccli 18:17
|
Nonne ecce verbum super datum bonum? sed utraque cum homine justificato.
|
Eccli 19:28
|
Est correptio mendax in ira contumeliosi, et est judicium quod non probatur esse bonum: et est tacens, et ipse est prudens.
|
Eccli 20:1
|
Quam bonum est arguere, quam irasci, et confitentem in oratione non prohibere!
|
Eccli 20:4
|
Quam bonum est correptum manifestare pœnitentiam! sic enim effugies voluntarium peccatum.
|
Eccli 26:4
|
divitis autem et pauperis cor bonum, in omni tempore vultus illorum hilaris.
|
Eccli 30:27
|
Splendidum cor et bonum in epulis est: epulæ enim illius diligenter fiunt.
|
Eccli 33:15
|
Contra malum bonum est, et contra mortem vita: sic et contra virum justum peccator, et sic intuere in omnia opera Altissimi, duo et duo, et unum contra unum.
|