Agg 2:20
|
Numquid jam semen in germine est, et adhuc vinea, et ficus, et malogranatum, et lignum olivæ non floruit? ex die ista benedicam.
|
Zach 4:5
|
Et respondit angelus qui loquebatur in me, et dixit ad me: Numquid nescis quid sunt hæc? Et dixi: Non, domine mi.
|
Zach 4:13
|
Et ait ad me, dicens: Numquid nescis quid sunt hæc? Et dixi: Non, domine mi.
|
Zach 7:3
|
ut dicerent sacerdotibus domus Domini exercituum, et prophetis, loquentes: Numquid flendum est mihi in quinto mense, vel sanctificare me debeo, sicut jam feci multis annis?
|
Mal 2:10
|
Numquid non pater unus omnium nostrum? numquid non Deus unus creavit nos? quare ergo despicit unusquisque nostrum fratrem suum, violans pactum patrum nostrorum?
|
I Mach 10:16
|
et ait: Numquid inveniemus aliquem virum talem? et nunc faciemus eum amicum, et socium nostrum.
|
Mt 7:16
|
a fructibus eorum cognoscetis eos. Numquid colligunt de spinis uvas, aut de tribulis ficus?
|
Mt 9:15
|
Et ait illis Jesus: Numquid possunt filii sponsi lugere, quamdiu cum illis est sponsus? Venient autem dies cum auferetur ab eis sponsus: et tunc jejunabunt.
|
Mt 12:23
|
Et stupebant omnes turbæ, et dicebant: Numquid hic est filius David?
|
Mt 26:22
|
Et contristati valde, cœperunt singuli dicere: Numquid ego sum Domine?
|
Mt 26:25
|
Respondens autem Judas, qui tradidit eum, dixit: Numquid ego sum Rabbi? Ait illi: Tu dixisti.
|
Mc 2:19
|
Et ait illis Jesus: Numquid possunt filii nuptiarum, quamdiu sponsus cum illis est, jejunare? Quanto tempore habent secum sponsum, non possunt jejunare.
|
Mc 4:21
|
Et dicebat illis: Numquid venit lucerna ut sub modo ponatur, aut sub lecto? nonne ut super candelabrum ponatur?
|
Mc 14:19
|
At illi cœperunt contristari, et dicere ei singulatim: Numquid ego?
|
Lc 5:34
|
Quibus ipse ait: Numquid potestis filios sponsi, dum cum illis est sponsus, facere jejunare?
|
Lc 6:39
|
Dicebat autem illis et similitudinem: Numquid potest cæcus cæcum ducere? nonne ambo in foveam cadunt?
|
Lc 17:9
|
Numquid gratiam habet servo illi, quia fecit quæ ei imperaverat?
|
Io 4:12
|
Numquid tu major es patre nostro Jacob, qui dedit nobis puteum, et ipse ex eo bibit, et filii ejus, et pecora ejus?
|
Io 4:33
|
Dicebant ergo discipuli ad invicem: Numquid aliquis attulit ei manducare?
|
Io 6:68
|
Dixit ergo Jesus ad duodecim: Numquid et vos vultis abire?
|
Io 7:26
|
et ecce palam loquitur, et nihil ei dicunt. Numquid vere cognoverunt principes quia hic est Christus?
|
Io 7:41
|
Alii dicebant: Hic est Christus. Quidam autem dicebant: Numquid a Galilæa venit Christus?
|
Io 7:47
|
Responderunt ergo eis pharisæi: Numquid et vos seducti estis?
|
Io 7:51
|
Numquid lex nostra judicat hominem, nisi prius audierit ab ipso, et cognoverit quid faciat?
|
Io 7:52
|
Responderunt, et dixerunt ei: Numquid et tu Galilæus es? scrutare Scripturas, et vide quia a Galilæa propheta non surgit.
|
Io 8:22
|
Dicebant ergo Judæi: Numquid interficiet semetipsum, quia dixit: Quo ego vado, vos non potestis venire?
|
Io 8:53
|
Numquid tu major es patre nostro Abraham, qui mortuus est? et prophetæ mortui sunt. Quem teipsum facis?
|
Io 9:40
|
Et audierunt quidam ex pharisæis qui cum ipso erant, et dixerunt ei: Numquid et nos cæci sumus?
|
Io 18:17
|
Dicit ergo Petro ancilla ostiaria: Numquid et tu ex discipulis es hominis istius? Dicit ille: Non sum.
|
Io 18:25
|
Erat autem Simon Petrus stans, et calefaciens se. Dixerunt ergo ei: Numquid et tu ex discipulis ejus es? Negavit ille, et dixit: Non sum.
|
Io 18:35
|
Respondit Pilatus: Numquid ego Judæus sum? gens tua et pontifices tradiderunt te mihi: quid fecisti?
|
Act 7:28
|
Numquid interficere me tu vis, quemadmodum interfecisti heri Ægyptium?
|
Act 7:42
|
Convertit autem Deus, et tradidit eos servire militiæ cæli, sicut scriptum est in libro prophetarum: Numquid victimas et hostias obtulistis mihi annis quadraginta in deserto, domus Israël?
|
Act 10:47
|
Tunc respondit Petrus: Numquid aquam quis prohibere potest ut non baptizentur hi qui Spiritum Sanctum acceperunt sicut et nos?
|
Rom 3:5
|
Si autem iniquitas nostra justitiam Dei commendat, quid dicemus? Numquid iniquus est Deus, qui infert iram?
|
Rom 10:18
|
Sed dico: Numquid non audierunt? Et quidem in omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terræ verba eorum.
|
Rom 10:19
|
Sed dico: Numquid Israël non cognovit? Primus Moyses dicit: Ego ad æmulationem vos adducam in non gentem: in gentem insipientem, in iram vos mittam.
|
Rom 11:1
|
Dico ergo: Numquid Deus repulit populum suum? Absit. Nam et ego Israëlita sum ex semine Abraham, de tribu Benjamin:
|
Rom 11:11
|
Dico ergo: Numquid sic offenderunt ut caderent? Absit. Sed illorum delicto, salus est gentibus ut illos æmulentur.
|
I Cor 9:4
|
Numquid non habemus potestatem manducandi et bibendi?
|
I Cor 9:8
|
Numquid secundum hominem hæc dico? an et lex hæc non dicit?
|
I Cor 9:9
|
Scriptum est enim in lege Moysi: Non alligabis os bovi trituranti. Numquid de bobus cura est Deo?
|
I Cor 11:22
|
Numquid domos non habetis ad manducandum, et bibendum? aut ecclesiam Dei contemnitis, et confunditis eos qui non habent? Quid dicam vobis? laudo vos? in hoc non laudo.
|
I Cor 12:29
|
Numquid omnes apostoli? numquid omnes prophetæ? numquid omnes doctores?
|
II Cor 12:17
|
Numquid per aliquem eorum, quod misi ad vos, circumveni vos?
|
II Cor 12:18
|
Rogavi Titum, et misi cum illo fratrem. Numquid Titus vos circumvenit? nonne eodem spiritu ambulavimus? nonne iisdem vestigiis?
|
Iac 3:11
|
Numquid fons de eodem foramine emanat dulcem et amaram aquam?
|
Iac 3:12
|
Numquid potest, fratres mei, ficus uvas facere, aut vitis ficus? Sic neque salsa dulcem potest facere aquam.
|