Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

Numquid

Iob 31:15 Numquid non in utero fecit me, qui et illum operatus est? et formavit me in vulva unus?
Iob 34:33 Numquid a te Deus expetit eam, quia displicuit tibi? tu enim cœpisti loqui, et non ego: quod si quid nosti melius, loquere.
Iob 35:2 Numquid æqua tibi videtur tua cogitatio, ut diceres: Justior sum Deo?
Iob 37:15 Numquid scis quando præceperit Deus pluviis, ut ostenderent lucem nubium ejus?
Iob 37:16 Numquid nosti semitas nubium magnas, et perfectas scientias?
Iob 38:12 Numquid post ortum tuum præcepisti diluculo, et ostendisti auroræ locum suum?
Iob 38:16 Numquid ingressus es profunda maris? et in novissimis abyssi deambulasti?
Iob 38:17 Numquid apertæ sunt tibi portæ mortis, et ostia tenebrosa vidisti?
Iob 38:18 Numquid considerasti latitudinem terræ? indica mihi, si nosti, omnia:
Iob 38:22 Numquid ingressus es thesauros nivis, aut thesauros grandinis aspexisti,
Iob 38:31 Numquid conjungere valebis micantes stellas Pleiadas, aut gyrum Arcturi poteris dissipare?
Iob 38:32 Numquid producis luciferum in tempore suo, et vesperum super filios terræ consurgere facis?
Iob 38:33 Numquid nosti ordinem cæli, et pones rationem ejus in terra?
Iob 38:34 Numquid elevabis in nebula vocem tuam, et impetus aquarum operiet te?
Iob 38:35 Numquid mittes fulgura, et ibunt, et revertentia dicent tibi: Adsumus?
Iob 38:39 Numquid capies leænæ prædam, et animam catulorum ejus implebis,
Iob 39:1 Numquid nosti tempus partus ibicum in petris? vel parturientes cervas observasti?
Iob 39:9 Numquid volet rhinoceros servire tibi, aut morabitur ad præsepe tuum?
Iob 39:10 Numquid alligabis rhinocerota ad arandum loro tuo, aut confringet glebas vallium post te?
Iob 39:11 Numquid fiduciam habebis in magna fortitudine ejus, et derelinques ei labores tuos?
Iob 39:12 Numquid credes illi quod sementem reddat tibi, et aream tuam congreget?
Iob 39:19 Numquid præbebis equo fortitudinem, aut circumdabis collo ejus hinnitum?
Iob 39:20 Numquid suscitabis eum quasi locustas? gloria narium ejus terror.
Iob 39:26 Numquid per sapientiam tuam plumescit accipiter, expandens alas suas ad austrum?
Iob 39:27 Numquid ad præceptum tuum elevabitur aquila, et in arduis ponet nidum suum?
Iob 39:32 Numquid qui contendit cum Deo, tam facile conquiescit? utique qui arguit Deum, debet respondere ei.
Iob 40:3 Numquid irritum facies judicium meum, et condemnabis me, ut te justificeris?
Iob 40:21 Numquid pones circulum in naribus ejus, aut armilla perforabis maxillam ejus?
Iob 40:22 Numquid multiplicabit ad te preces, aut loquetur tibi mollia?
Iob 40:23 Numquid feriet tecum pactum, et accipies eum servum sempiternum?
Iob 40:24 Numquid illudes ei quasi avi, aut ligabis eum ancillis tuis?
Iob 40:26 Numquid implebis sagenas pelle ejus, et gurgustium piscium capite illius?
Ps 29:10 Quæ utilitas in sanguine meo, dum descendo in corruptionem? Numquid confitebitur tibi pulvis, aut annuntiabit veritatem tuam?
Ps 40:9 Verbum iniquum constituerunt adversum me: Numquid qui dormit non adjiciet ut resurgat?
Ps 49:13 Numquid manducabo carnes taurorum? aut sanguinem hircorum potabo?
Ps 76:8 Numquid in æternum projiciet Deus? aut non apponet ut complacitior sit adhuc?
Ps 77:19 Et male locuti sunt de Deo; dixerunt: Numquid poterit Deus parare mensam in deserto?
Ps 77:20 quoniam percussit petram, et fluxerunt aquæ, et torrentes inundaverunt. Numquid et panem poterit dare, aut parare mensam populo suo?
Ps 84:6 Numquid in æternum irasceris nobis? aut extendes iram tuam a generatione in generationem?
Ps 86:5 Numquid Sion dicet: Homo et homo natus est in ea, et ipse fundavit eam Altissimus?
Ps 87:11 Numquid mortuis facies mirabilia? aut medici suscitabunt, et confitebuntur tibi?
Ps 87:12 Numquid narrabit aliquis in sepulchro misericordiam tuam, et veritatem tuam in perditione?
Ps 87:13 Numquid cognoscentur in tenebris mirabilia tua? et justitia tua in terra oblivionis?
Ps 93:20 Numquid adhæret tibi sedes iniquitatis, qui fingis laborem in præcepto?
Prov 6:27 Numquid potest homo abscondere ignem in sinu suo, ut vestimenta illius non ardeant?
Prov 8:1 Numquid non sapientia clamitat, et prudentia dat vocem suam?
Eccli 47:4 Numquid non occidit gigantem, et abstulit opprobrium de gente?
Isa 5:8 Væ qui conjungitis domum ad domum, et agrum agro copulatis usque ad terminum loci! Numquid habitabitis vos soli in medio terræ?
Isa 7:13 Et dixit: Audite ergo, domus David. Numquid parum vobis est molestos esse hominibus, quia molesti estis et Deo meo?
Isa 10:9 Numquid non principes mei simul reges sunt? numquid non ut Charcamis, sic Calano? et ut Arphad, sic Emath? numquid non ut Damascus, sic Samaria?