Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

Numquid

IV Reg 5:7 Cumque legisset rex Israël litteras, scidit vestimenta sua, et ait: Numquid Deus ego sum, ut occidere possim et vivificare, quia iste misit ad me, ut curem hominem a lepra sua? Animadvertite, et videte quod occasiones quærat adversum me.
IV Reg 5:12 Numquid non meliores sunt Abana, et Pharphar, fluvii Damasci, omnibus aquis Israël, ut laver in eis, et munder? Cum ergo vertisset se, et abiret indignans,
IV Reg 6:21 Dixitque rex Israël ad Eliseum, cum vidisset eos: Numquid percutiam eos, pater mi?
IV Reg 6:32 Eliseus autem sedebat in domo sua, et senes sedebant cum eo. Præmisit itaque virum: et antequam veniret nuntius ille, dixit ad senes: Numquid scitis quod miserit filius homicidæ hic, ut præcidatur caput meum? Videte ergo, cum venerit nuntius, claudite ostium, et non sinatis eum introire: ecce enim sonitus pedum domini ejus post eum est.
IV Reg 9:19 Misit etiam currum equorum secundum: venitque ad eos, et ait: Hæc dicit rex: Numquid pax est? Et ait Jehu: Quid tibi et paci? Transi, et sequere me.
IV Reg 9:31 ingredientem Jehu per portam, et ait: Numquid pax potest esse Zambri, qui interfecit dominum suum?
IV Reg 10:15 Cumque abiisset inde, invenit Jonadab filium Rechab in occursum sibi, et benedixit ei. Et ait ad eum: Numquid est cor tuum rectum, sicut cor meum cum corde tuo? Et ait Jonadab: Est. Si est, inquit, da manum tuam. Qui dedit ei manum suam. At ille levavit eum ad se in currum:
IV Reg 18:25 Numquid sine Domini voluntate ascendi ad locum istum, ut demolirer eum? Dominus dixit mihi: Ascende ad terram hanc, et demolire eam.
IV Reg 18:27 Responditque eis Rabsaces, dicens: Numquid ad dominum tuum, et ad te misit me dominus meus, ut loquerer sermones hos, et non potius ad viros, qui sedent super murum, ut comedant stercora sua, et bibant urinam suam vobiscum?
IV Reg 18:33 Numquid liberaverunt dii gentium terram suam de manu regis Assyriorum?
IV Reg 19:12 Numquid liberaverunt dii gentium singulos, quos vastaverunt patres mei, Gozan videlicet, et Haran, et Reseph, et filios Eden, qui erant in Thelassar?
IV Reg 19:25 Numquid non audisti quid ab initio fecerim? Ex diebus antiquis plasmavi illud, et nunc adduxi: eruntque in ruinam collium pugnantium civitates munitæ.
I Par 17:6 manens cum omni Israël. Numquid locutus sum saltem uni judicum Israël, quibus præceperam ut pascerent populum meum, et dixi: Quare non ædificastis mihi domum cedrinam?
II Par 18:6 Dixitque Josaphat: Numquid non est hic prophetes Domini, ut ab illo etiam requiramus?
II Par 32:12 Numquid non iste est Ezechias, qui destruxit excelsa illius, et altaria, et præcepit Juda et Jerusalem, dicens: Coram altari uno adorabitis, et in ipse comburetis incensum?
I Esd 9:14 ut non converteremur, et irrita faceremus mandata tua, neque matrimonia jungeremus cum populis abominationum istarum. Numquid iratus es nobis usque ad consummationem ne dimitteres nobis reliquias ad salutem?
II Esd 13:18 Numquid non hæc fecerunt patres nostri, et adduxit Deus noster super nos omne malum hoc, et super civitatem hanc? et vos additis iracundiam super Israël violando sabbatum.
II Esd 13:26 Numquid non in hujuscemodi re peccavit Salomon rex Israël? et certe in gentibus multis non erat rex similis ei, et dilectus Deo suo erat, et posuit eum Deus regem super omnem Israël: et ipsum ergo duxerunt ad peccatum mulieres alienigenæ.
II Esd 13:27 Numquid et nos inobedientes faciemus omne malum grande hoc ut prævaricemur in Deo nostro, et ducamus uxores peregrinas?
Tob 3:10 Numquid et occidere me vis, sicut jam occidisti septem viros? Ad hanc vocem perrexit in superius cubiculum domus suæ: et tribus diebus, et tribus noctibus non manducabit, neque bibit:
Tob 5:14 Dixit itaque illi Tobias: Numquid poteris perducere filium meum ad Gabelum in Rages civitatem Medorum? et cum redieris, restituam tibi mercedem tuam.
Iob 1:8 Dixitque Dominus ad eum: Numquid considerasti servum meum Job, quod non sit ei similis in terra, homo simplex et rectus, ac timens Deum, et recedens a malo?
Iob 1:9 Cui respondens Satan, ait: Numquid Job frustra timet Deum?
Iob 2:3 Et dixit Dominus ad Satan: Numquid considerasti servum meum Job, quod non sit ei similis in terra, vir simplex et rectus, ac timens Dem, et recedens a malo, et adhuc retinens innocentiam? Tu autem commovisti me adversus eum, ut affligerem eum frustra.
Iob 4:17 Numquid homo, Dei comparatione, justificabitur? aut factore suo purior erit vir?
Iob 6:5 Numquid rugiet onager cum habuerit herbam? aut mugiet bos cum ante præsepe plenum steterit?
Iob 6:22 Numquid dixi: Afferte mihi, et de substantia vestra donate mihi?
Iob 7:12 Numquid mare ego sum, aut cetus, quia circumdedisti me carcere?
Iob 8:3 Numquid Deus supplantat judicium? aut Omnipotens subvertit quod justum est?
Iob 8:11 Numquid vivere potest scirpus absque humore? aut crescere carectum sine aqua?
Iob 10:3 Numquid bonum tibi videtur, si calumnieris me, et opprimas me opus manuum tuarum, et consilium impiorum adjuves?
Iob 10:4 Numquid oculi carnei tibi sunt? aut sicut videt homo, et tu videbis?
Iob 10:5 Numquid sicut dies hominis dies tui, et anni tui sicut humana sunt tempora,
Iob 10:20 Numquid non paucitas dierum meorum finietur brevi? Dimitte ergo me, ut plangam paululum dolorem meum;
Iob 11:2 Numquid qui multa loquitur, non et audiet? aut vir verbosus justificabitur?
Iob 13:7 Numquid Deus indiget vestro mendacio, ut pro illo loquamini dolos?
Iob 13:8 Numquid faciem ejus accipitis, et pro Deo judicare nitimini?
Iob 15:2 Numquid sapiens respondebit quasi ventum loquens, et implebit ardore stomachum suum?
Iob 15:7 Numquid primus homo tu natus es, et ante colles formatus?
Iob 15:11 Numquid grande est ut consoletur te Deus? sed verba tua prava hoc prohibent.
Iob 16:3 Numquid habebunt finem verba ventosa? aut aliquid tibi molestum est, si loquaris?
Iob 21:4 Numquid contra hominem disputatio mea est, ut merito non debeam contristari?
Iob 21:22 Numquid Deus docebit quispiam scientiam, qui excelsos judicat?
Iob 22:2 Numquid Deo potest comparari homo, etiam cum perfectæ fuerit scientiæ?
Iob 22:4 Numquid timens arguet te, et veniet tecum in judicium?
Iob 22:15 Numquid semitam sæculorum custodire cupis, quam calcaverunt viri iniqui,
Iob 25:3 Numquid est numerus militum ejus? et super quem non surget lumen illius?
Iob 25:4 Numquid justificari potest homo comparatus Deo? aut apparere mundus natus de muliere?
Iob 27:9 Numquid Deus audiet clamorem ejus, cum venerit super eum angustia?
Iob 31:3 Numquid non perditio est iniquo, et alienatio operantibus injustitiam?