Ps 38:13
|
Exaudi orationem meam, Domine, et deprecationem meam; auribus percipe lacrimas meas. Ne sileas, quoniam advena ego sum apud te, et peregrinus sicut omnes patres mei.
|
Ps 39:6
|
Multa fecisti tu, Domine Deus meus, mirabilia tua; et cogitationibus tuis non est qui similis sit tibi. Annuntiavi et locutus sum, multiplicati sunt super numerum.
|
Ps 39:10
|
Annuntiavi justitiam tuam in ecclesia magna, ecce labia mea non prohibebo; Domine, tu scisti.
|
Ps 39:12
|
Tu autem, Domine, ne longe facias miserationes tuas a me; misericordia tua et veritas tua semper susceperunt me.
|
Ps 39:14
|
Complaceat tibi, Domine, ut eruas me; Domine, ad adjuvandum me respice.
|
Ps 39:14
|
Complaceat tibi, Domine, ut eruas me; Domine, ad adjuvandum me respice.
|
Ps 40:5
|
Ego dixi: Domine, miserere mei; sana animam meam, quia peccavi tibi.
|
Ps 40:11
|
Tu autem, Domine, miserere mei, et resuscita me; et retribuam eis.
|
Ps 43:23
|
Exsurge; quare obdormis, Domine? exsurge, et ne repellas in finem.
|
Ps 43:26
|
Exsurge, Domine, adjuva nos, et redime nos propter nomen tuum.
|
Ps 47:12
|
Lætetur mons Sion, et exsultent filiæ Judæ, propter judicia tua, Domine.
|
Ps 50:17
|
Domine, labia mea aperies, et os meum annuntiabit laudem tuam.
|
Ps 50:20
|
Benigne fac, Domine, in bona voluntate tua Sion, ut ædificentur muri Jerusalem.
|
Ps 53:8
|
Voluntarie sacrificabo tibi, et confitebor nomini tuo, Domine, quoniam bonum est.
|
Ps 54:10
|
Præcipita, Domine, divide linguas eorum; quoniam vidi iniquitatem et contradictionem in civitate.
|
Ps 54:24
|
Tu vero, Deus, deduces eos in puteum interitus. Viri sanguinum et dolosi non dimidiabunt dies suos; ego autem sperabo in te, Domine.
|
Ps 56:10
|
Confitebor tibi in populis, Domine, et psalmum dicam tibi in gentibus;
|
Ps 58:5
|
Neque iniquitas mea, neque peccatum meum, Domine; sine iniquitate cucurri, et direxi.
|
Ps 58:6
|
Exsurge in occursum meum, et vide: et tu, Domine Deus virtutum, Deus Israël, intende ad visitandas omnes gentes; non miserearis omnibus qui operantur iniquitatem.
|
Ps 58:9
|
Et tu, Domine, deridebis eos; ad nihilum deduces omnes gentes.
|
Ps 58:12
|
Deus ostendet mihi super inimicos meos; ne occidas eos, nequando obliviscantur populi mei. Disperge illos in virtute tua, et depone eos, protector meus, Domine;
|
Ps 61:13
|
et tibi, Domine, misericordia: quia tu reddes unicuique juxta opera sua.
|
Ps 65:3
|
Dicite Deo: Quam terribilia sunt opera tua, Domine! in multitudine virtutis tuæ mentientur tibi inimici tui.
|
Ps 68:7
|
Non erubescant in me qui exspectant te, Domine, Domine virtutum; non confundantur super me qui quærunt te, Deus Israël.
|
Ps 68:7
|
Non erubescant in me qui exspectant te, Domine, Domine virtutum; non confundantur super me qui quærunt te, Deus Israël.
|
Ps 68:14
|
Ego vero orationem meam ad te, Domine: tempus beneplaciti, Deus, in multitudine misericordiæ tuæ; exaudi me in veritate salutis tuæ.
|
Ps 68:17
|
Exaudi me, Domine, quoniam benigna est misericordia tua; secundum multitudinem miserationum tuarum respice in me.
|
Ps 69:2
|
Deus, in adjutorium meum intende; Domine, ad adjuvandum me festina.
|
Ps 69:6
|
Ego vero egenus et pauper sum; Deus, adjuva me. Adjutor meus et liberator meus es tu; Domine, ne moreris.
|
Ps 70:1
|
Psalmus David, filiorum Jonadab, et priorum captivorum. In te, Domine, speravi; non confundar in æternum;
|
Ps 70:5
|
quoniam tu es patientia mea, Domine; Domine, spes mea a juventute mea.
|
Ps 70:5
|
quoniam tu es patientia mea, Domine; Domine, spes mea a juventute mea.
|
Ps 70:16
|
introibo in potentias Domini; Domine, memorabor justitiæ tuæ solius.
|
Ps 72:20
|
Velut somnium surgentium, Domine, in civitate tua imaginem ipsorum ad nihilum rediges.
|
Ps 78:5
|
Usquequo, Domine, irasceris in finem? accendetur velut ignis zelus tuus?
|
Ps 78:9
|
Adjuva nos, Deus, salutaris noster; et propter gloriam nominis tui, Domine, libera nos, et propitius esto peccatis nostris, propter nomen tuum.
|
Ps 78:12
|
et redde vicinis nostris septuplum in sinu eorum; improperium ipsorum quod exprobraverunt tibi, Domine.
|
Ps 79:5
|
Domine Deus virtutum, quousque irasceris super orationem servi tui?
|
Ps 79:20
|
Domine Deus virtutum, converte nos, et ostende faciem tuam, et salvi erimus.
|
Ps 82:17
|
Imple facies eorum ignominia, et quærent nomen tuum, Domine.
|
Ps 83:2
|
Quam dilecta tabernacula tua, Domine virtutum!
|
Ps 83:4
|
Etenim passer invenit sibi domum, et turtur nidum sibi, ubi ponat pullos suos. Altaria tua, Domine virtutum, rex meus, et Deus meus.
|
Ps 83:5
|
Beati qui habitant in domo tua, Domine; in sæcula sæculorum laudabunt te.
|
Ps 83:9
|
Domine Deus virtutum, exaudi orationem meam; auribus percipe, Deus Jacob.
|
Ps 83:13
|
Non privabit bonis eos qui ambulant in innocentia. Domine virtutum, beatus homo qui sperat in te.
|
Ps 84:2
|
Benedixisti, Domine, terram tuam; avertisti captivitatem Jacob.
|
Ps 84:8
|
Ostende nobis, Domine, misericordiam tuam, et salutare tuum da nobis.
|
Ps 85:1
|
Oratio ipsi David. Inclina, Domine, aurem tuam et exaudi me, quoniam inops et pauper sum ego.
|
Ps 85:3
|
Miserere mei, Domine, quoniam ad te clamavi tota die;
|
Ps 85:4
|
lætifica animam servi tui, quoniam ad te, Domine, animam meam levavi.
|