Lc 5:8
|
Quod cum vidisset Simon Petrus, procidit ad genua Jesu, dicens: Exi a me, quia homo peccator sum, Domine.
|
Lc 5:12
|
Et factum est, cum esset in una civitatum, et ecce vir plenus lepra, et videns Jesum, et procidens in faciem, rogavit eum, dicens: Domine, si vis, potes me mundare.
|
Lc 6:46
|
Quid autem vocatis me Domine, Domine: et non facitis quæ dico?
|
Lc 6:46
|
Quid autem vocatis me Domine, Domine: et non facitis quæ dico?
|
Lc 7:6
|
Jesus autem ibat cum illis. Et cum jam non longe esset a domo, misit ad eum centurio amicos, dicens: Domine, noli vexari: non enim sum dignus ut sub tectum meum intres:
|
Lc 9:54
|
Cum vidissent autem discipuli ejus Jacobus et Joannes, dixerunt: Domine, vis dicimus ut ignis descendat de cælo, et consumat illos?
|
Lc 9:59
|
Ait autem ad alterum: Sequere me: ille autem dixit: Domine, permitte mihi primum ire, et sepelire patrem meum.
|
Lc 9:61
|
Et ait alter: Sequar te Domine, sed permitte mihi primum renuntiare his quæ domi sunt.
|
Lc 10:17
|
Reversi sunt autem septuaginta duo cum gaudio, dicentes: Domine, etiam dæmonia subjiciuntur nobis in nomine tuo.
|
Lc 10:21
|
In ipsa hora exsultavit Spiritu Sancto, et dixit: Confiteor tibi Pater, Domine cæli et terræ, quod abscondisti hæc a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis. Etiam Pater: quoniam sic placuit ante te.
|
Lc 10:40
|
Martha autem satagebat circa frequens ministerium: quæ stetit, et ait: Domine, non est tibi curæ quod soror mea reliquit me solam ministrare? dic ergo illi ut me adjuvet.
|
Lc 11:1
|
Et factum est: cum esset in quodam loco orans, ut cessavit, dixit unus ex discipulis ejus ad eum: Domine, doce nos orare, sicut docuit et Joannes discipulos suos.
|
Lc 12:41
|
Ait autem et Petrus: Domine, ad nos dicis hanc parabolam, an et ad omnes?
|
Lc 13:8
|
At ille respondens, dicit illi: Domine dimitte illam et hoc anno, usque dum fodiam circa illam, et mittam stercora,
|
Lc 13:23
|
Ait autem illi quidam: Domine, si pauci sunt, qui salvantur? Ipse autem dixit ad illos:
|
Lc 13:25
|
Cum autem intraverit paterfamilias, et clauserit ostium, incipietis foris stare, et pulsare ostium, dicentes: Domine, aperi nobis: et respondens dicet vobis: Nescio vos unde sitis:
|
Lc 14:22
|
Et ait servus: Domine, factum est ut imperasti, et adhuc locus est.
|
Lc 17:36
|
Respondentes dicunt illi: Ubi Domine?
|
Lc 18:41
|
dicens: Quid tibi vis faciam? At ille dixit: Domine, ut videam.
|
Lc 19:8
|
Stans autem Zachæus, dixit ad Dominum: Ecce dimidium bonorum meorum, Domine, do pauperibus: et si quid aliquem defraudavi, reddo quadruplum.
|
Lc 19:16
|
Venit autem primus dicens: Domine, mna tua decem mnas acquisivit.
|
Lc 19:18
|
Et alter venit, dicens: Domine, mna tua fecit quinque mnas.
|
Lc 19:20
|
Et alter venit, dicens: Domine, ecce mna tua, quam habui repositam in sudario:
|
Lc 19:25
|
Et dixerunt ei: Domine, habet decem mnas.
|
Lc 22:33
|
Qui dixit ei: Domine, tecum paratus sum et in carcerem et in mortem ire.
|
Lc 22:38
|
At illi dixerunt: Domine, ecce duo gladii hic. At ille dixit eis: Satis est.
|
Lc 22:49
|
Videntes autem hi qui circa ipsum erant, quod futurum erat, dixerunt ei: Domine, si percutimus in gladio?
|
Lc 23:42
|
Et dicebat ad Jesum: Domine, memento mei cum veneris in regnum tuum.
|
Io 4:11
|
Dicit ei mulier: Domine, neque in quo haurias habes, et puteus altus est: unde ergo habes aquam vivam?
|
Io 4:15
|
Dicit ad eum mulier: Domine, da mihi hanc aquam, ut non sitiam, neque veniam huc haurire.
|
Io 4:19
|
Dicit ei mulier: Domine, video quia propheta es tu.
|
Io 4:49
|
Dicit ad eum regulus: Domine, descende priusquam moriatur filius meus.
|
Io 5:7
|
Respondit ei languidus: Domine, hominem non habeo, ut, cum turbata fuerit aqua, mittat me in piscinam: dum venio enim ego, alius ante me descendit.
|
Io 6:34
|
Dixerunt ergo ad eum: Domine, semper da nobis panem hunc.
|
Io 6:69
|
Respondit ergo ei Simon Petrus: Domine, ad quem ibimus? verba vitæ æternæ habes:
|
Io 8:11
|
Quæ dixit: Nemo, Domine. Dixit autem Jesus: Nec ego te condemnabo: vade, et jam amplius noli peccare.
|
Io 9:36
|
Respondit ille, et dixit: Quis est, Domine, ut credam in eum?
|
Io 9:38
|
At ille ait: Credo, Domine. Et procidens adoravit eum.
|
Io 11:3
|
Miserunt ergo sorores ejus ad eum dicentes: Domine, ecce quem amas infirmatur.
|
Io 11:12
|
Dixerunt ergo discipuli ejus: Domine, si dormit, salvus erit.
|
Io 11:21
|
Dixit ergo Martha ad Jesum: Domine, si fuisses hic, frater meus non fuisset mortuus:
|
Io 11:27
|
Ait illi: Utique Domine, ego credidi quia tu es Christus, Filius Dei vivi, qui in hunc mundum venisti.
|
Io 11:32
|
Maria ergo, cum venisset ubi erat Jesus, videns eum, cecidit ad pedes ejus, et dicit ei: Domine, si fuisses hic, non esset mortuus frater meus.
|
Io 11:34
|
et dixit: Ubi posuistis eum? Dicunt ei: Domine, veni, et vide.
|
Io 11:39
|
Ait Jesus: Tollite lapidem. Dicit ei Martha, soror ejus qui mortuus fuerat: Domine, jam fœtet, quatriduanus est enim.
|
Io 12:21
|
Hi ergo accesserunt ad Philippum, qui erat a Bethsaida Galilææ, et rogabant eum, dicentes: Domine, volumus Jesum videre.
|
Io 12:38
|
ut sermo Isaiæ prophetæ impleretur, quem dixit: Domine, quis credidit auditui nostro? et brachium Domini cui revelatum est?
|
Io 13:6
|
Venit ergo ad Simonem Petrum. Et dicit ei Petrus: Domine, tu mihi lavas pedes?
|
Io 13:9
|
Dicit ei Simon Petrus: Domine, non tantum pedes meos, sed et manus, et caput.
|
Io 13:13
|
Vos vocatis me Magister et Domine, et bene dicitis: sum etenim.
|