Io 13:25
|
Itaque cum recubuisset ille supra pectus Jesu, dicit ei: Domine, quis est?
|
Io 13:36
|
Dicit ei Simon Petrus: Domine, quo vadis? Respondit Jesus: Quo ego vado non potes me modo sequi: sequeris autem postea.
|
Io 14:5
|
Dicit ei Thomas: Domine, nescimus quo vadis: et quomodo possumus viam scire?
|
Io 14:8
|
Dicit ei Philippus: Domine, ostende nobis Patrem, et sufficit nobis.
|
Io 14:22
|
Dicit ei Judas, non ille Iscariotes: Domine, quid factum est, quia manifestaturus es nobis tepisum, et non mundo?
|
Io 20:15
|
Dicit ei Jesus: Mulier, quid ploras? quem quæris? Illa existimans quia hortulanus esset, dicit ei: Domine, si tu sustulisti eum, dicito mihi ubi posuisti eum, et ego eum tollam.
|
Io 21:15
|
Cum ergo prandissent, dicit Simoni Petro Jesus: Simon Joannis, diligis me plus his? Dicit ei: Etiam Domine, tu scis quia amo te. Dicit ei: Pasce agnos meos.
|
Io 21:16
|
Dicit ei iterum: Simon Joannis, diligis me? Ait illi: Etiam Domine, tu scis quia amo te. Dicit ei: Pasce agnos meos.
|
Io 21:17
|
Dicit ei tertio: Simon Joannis, amas me? Contristatus est Petrus, quia dixit ei tertio: Amas me? et dixit ei: Domine, tu omnia nosti, tu scis quia amo te. Dixit ei: Pasce oves meas.
|
Io 21:20
|
Conversus Petrus vidit illum discipulum, quem diligebat Jesus, sequentem, qui et recubuit in cœna super pectus ejus, et dixit: Domine, quis est qui tradet te?
|
Io 21:21
|
Hunc ergo cum vidisset Petrus, dixit Jesu: Domine, hic autem quid?
|
Act 1:6
|
Igitur qui convenerant, interrogabant eum, dicentes: Domine, si in tempore hoc restitues regnum Israël?
|
Act 1:24
|
Et orantes dixerunt: Tu Domine, qui corda nosti omnium, ostende quem elegeris ex his duobus unum,
|
Act 4:24
|
Qui cum audissent, unanimiter levaverunt vocem ad Deum, et dixerunt: Domine, tu es qui fecisti cælum et terram, mare et omnia quæ in eis sunt:
|
Act 4:29
|
Et nunc, Domine, respice in minas eorum, et da servis tuis cum omni fiducia loqui verbum tuum,
|
Act 7:58
|
Et lapidabant Stephanum invocantem, et dicentem: Domine Jesu, suscipe spiritum meum.
|
Act 7:59
|
Positis autem genibus, clamavit voce magna, dicens: Domine, ne statuas illis hoc peccatum. Et cum hoc dixisset, obdormivit in Domino. Saulus autem erat consentiens neci ejus.
|
Act 9:5
|
Qui dixit: Quis es Domine? Et ille: Ego sum Jesus, quem tu persequeris: durum est tibi contra stimulum calcitrare.
|
Act 9:6
|
Et tremens ac stupens dixit: Domine, quid me vis facere?
|
Act 9:10
|
Erat autem quidam discipulus Damasci, nomine Ananias: et dixit ad illum in visu Dominus: Anania. At ille ait: Ecce ego, Domine.
|
Act 9:13
|
Respondit autem Ananias: Domine, audivi a multis de viro hoc, quanta mala fecerit sanctis tuis in Jerusalem:
|
Act 10:4
|
At ille intuens eum, timore correptus, dixit: Quid est, Domine? Dixit autem illi: Orationes tuæ et eleemosynæ tuæ ascenderunt in memoriam in conspectu Dei.
|
Act 10:14
|
Ait autem Petrus: Absit Domine, quia numquam manducavi omne commune et immundum.
|
Act 11:8
|
Dixi autem: Nequaquam Domine: quia commune aut immundum numquam introivit in os meum.
|
Act 22:8
|
Ego autem respondi: Quis es, Domine? Dixitque ad me: Ego sum Jesus Nazarenus, quem tu persequeris.
|
Act 22:10
|
Et dixi: Quid faciam, Domine? Dominus autem dixit ad me: Surgens vade Damascum: et ibi tibi dicetur de omnibus quæ te oporteat facere.
|
Act 22:19
|
Et ego dixi: Domine ipsi sciunt quia ego eram concludens in carcerem, et cædans per synagogas eos qui credebant in te:
|
Act 26:15
|
Ego autem dixi: Quis es, Domine? Dominus autem dixit: Ego sum Jesus, quem tu persequeris.
|
Rom 10:16
|
Sed non omnes obediunt Evangelio. Isaias enim dicit: Domine, quis credidit auditui nostro?
|
Rom 11:3
|
Domine, prophetas tuos occiderunt, altaria tua suffoderunt: et ego relictus sum solus, et quærunt animam meam.
|
Rom 15:9
|
gentes autem super misericordia honorare Deum, sicut scriptum est: Propterea confitebor tibi in gentibus, Domine, et nomini tuo cantabo.
|
Heb 1:10
|
Et: Tu in principio Domine terram fundasti: et opera manuum tuarum sunt cæli.
|
Apoc 4:11
|
Dignus es Domine Deus noster accipere gloriam, et honorem, et virtutem: quia tu creasti omnia, et propter voluntatem tuam erant, et creata sunt.
|
Apoc 5:9
|
et cantabant canticum novum, dicentes: Dignus es, Domine, accipere librum, et aperire signacula ejus: quoniam occisus es, et redemisti nos Deo in sanguine tuo ex omni tribu, et lingua, et populo, et natione:
|
Apoc 6:10
|
et clamabant voce magna, dicentes: Usquequo Domine (sanctus et verus), non judicas, et non vindicas sanguinem nostrum de iis qui habitant in terra?
|
Apoc 7:14
|
Et dixi illi: Domine mi, tu scis. Et dixit mihi: Hi sunt, qui venerunt de tribulatione magna, et laverunt stolas suas, et dealbaverunt eas in sanguine Agni.
|
Apoc 11:17
|
Gratias agimus tibi, Domine Deus omnipotens, qui es, et qui eras, et qui venturus es: quia accepisti virtutem tuam magnam, et regnasti.
|
Apoc 15:3
|
et cantantes canticum Moysi servi Dei, et canticum Agni, dicentes: Magna et mirabilia sunt opera tua, Domine Deus omnipotens: justæ et veræ sunt viæ tuæ, Rex sæculorum.
|
Apoc 15:4
|
Quis non timebit te, Domine, et magnificabit nomen tuum? quia solus pius es: quoniam omnes gentes venient, et adorabunt in conspectu tuo, quoniam judicia tua manifesta sunt.
|
Apoc 16:5
|
Et audivi angelum aquarum dicentem: Justus es, Domine, qui es, et qui eras sanctus, qui hæc judicasti:
|
Apoc 16:7
|
Et audivi alterum ab altari dicentem: Etiam Domine Deus omnipotens, vera et justa judicia tua.
|
Apoc 22:20
|
dicit qui testimonium perhibet istorum. Etiam venio cito: amen. Veni, Domine Jesu.
|