IN finem. Intellectus David,

2 cum venit Doëg Idumæus, et nuntiavit Sauli: Venit David in domum Achimelech.

3 Quid gloriaris in malitia, qui potens es in iniquitate?

4 Tota die injustitiam cogitavit lingua tua; sicut novacula acuta fecisti dolum.

5 Dilexisti malitiam super benignitatem; iniquitatem magis quam loqui æquitatem.

6 Dilexisti omnia verba præcipitationis, lingua dolosa.

7 Propterea Deus destruet te in finem; evellet te, et emigrabit te de tabernaculo tuo, et radicem tuam de terra viventium.

8 Videbunt justi, et timebunt; et super eum ridebunt, et dicent:

9 Ecce homo qui non posuit Deum adjutorem suum; sed speravit in multitudine divitiarum suarum, et prævaluit in vanitate sua. 10 Ego autem, sicut oliva fructifera in domo Dei; speravi in misericordia Dei, in æternum et in sæculum sæculi.

11 Confitebor tibi in sæculum, quia fecisti; et exspectabo nomen tuum, quoniam bonum est in conspectu sanctorum tuorum.

Padre
Hijo
Espíritu Santo
Ángeles
Satanás
Comentario
Referencia
Ilustración
Atlas