PSI David intellectus. Beati quorum remissæ sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata.
Beatus vir cui non imputavit Dominus peccatum, nec est in spiritu ejus dolus.
Quoniam tacui, inveteraverunt ossa mea, dum clamarem tota die.
Quoniam die ac nocte gravata est super me manus tua; conversus sum in ærumna mea, dum configitur spina.
Delictum meum cognitum tibi feci, et injustitiam meam non abscondi. Dixi: Confitebor adversum me injustitiam meam Domino; et tu remisisti impietatem peccati mei.
Pro hac orabit ad te omnis sanctus in tempore opportuno. Verumtamen in diluvio aquarum multarum, ad eum non approximabunt.
Tu es refugium meum a tribulatione quæ circumdedit me; exsultatio mea, erue me a circumdantibus me.
•
Intellectum tibi dabo, et instruam te in via hac qua gradieris; firmabo super te oculos meos.
Nolite fieri sicut equus et mulus, quibus non est intellectus. In camo et freno maxillas eorum constringe, qui non approximant ad te.
Multa flagella peccatoris; sperantem autem in Domino misericordia circumdabit.
Lætamini in Domino, et exsultate, justi; et gloriamini, omnes recti corde.
Padre
Hijo
Espíritu Santo
Ángeles
Satanás
Comentario
Referencia
Ilustración
Atlas