PONSA. Osculetur me osculo oris sui; quia meliora sunt ubera tua vino,
fragrantia unguentis optimis. Oleum effusum nomen tuum; ideo adolescentulæ dilexerunt te.
CHORUS ADOLESCENTULARUM. Trahe me, post te curremus in odorem unguentorum tuorum. Introduxit me rex in cellaria sua; exsultabimus et lætabimur in te, memores uberum tuorum super vinum. Recti diligunt te.
•
SPONSA. Nigra sum, sed formosa, filiæ Jerusalem, sicut tabernacula Cedar, sicut pelles Salomonis.
Nolite me considerare quod fusca sim, quia decoloravit me sol. Filii matris meæ pugnaverunt contra me; posuerunt me custodem in vineis: vineam meam non custodivi.
Indica mihi, quem diligit anima mea, ubi pascas, ubi cubes in meridie, ne vagari incipiam post greges sodalium tuorum.
•
SPONSUS. Si ignoras te, o pulcherrima inter mulieres, egredere, et abi post vestigia gregum, et pasce hædos tuos juxta tabernacula pastorum.
Equitatui meo in curribus Pharaonis assimilavi te, amica mea.
Pulchræ sunt genæ tuæ sicut turturis; collum tuum sicut monilia.
Murenulas aureas faciemus tibi, vermiculatas argento.
•
SPONSA. Dum esset rex in accubitu suo, nardus mea dedit odorem suum.
Fasciculus myrrhæ dilectus meus mihi; inter ubera mea commorabitur.
Botrus cypri dilectus meus mihi in vineis Engaddi.
•
Padre
Hijo
Espíritu Santo
Ángeles
Satanás
Comentario
Referencia
Ilustración
Atlas