QUANDO sederis ut comedas cum principe, diligenter attende quæ apposita sunt ante faciem tuam.

2 Et statue cultrum in gutture tuo; si tamen habes in potestate animam tuam. 3 Ne desideres de cibis ejus, in quo est panis mendacii.

4 Noli laborare ut diteris, sed prudentiæ tuæ ponde modum.

5 Ne erigas oculos tuos ad opes quas non potes habere, quia facient sibi pennas quasi aquilæ et volabunt in cælum.

6 Ne comedas cum homine invido, et ne desideres cibos ejus;

7 quoniam in similitudinem arioli et conjectoris, æstimat quod ignorat. Comede et bibe, dicet tibi; et mens ejus non est tecum. 8 Cibos, quos comederas evomes, et perdes pulchros sermones tuos.

9 In auribus insipientium ne loquaris, qui despicient doctrinam eloquii tui.

10 Ne attingas parvulorum terminos, et agrum pupillorum ne introëas:

11 propinquus enim illorum fortis est, et ipse judicabit contra te causam illorum.

12 Ingrediatur ad doctrinam cor tuum, et aures tuæ ad verba scientiæ. 13 Noli subtrahere a puero disciplinam; si enim percusseris eum virga, non morietur.

14 Tu virga percuties eum, et animam ejus de inferno liberabis. 15 Fili mi, si sapiens fuerit animus tuus, gaudebit tecum cor meum; 16 et exsultabunt renes mei, cum locuta fuerint rectum labia tua. 17 Non æmuletur cor tuum peccatores, sed in timore Domini esto tota die;

18 quia habebis spem in novissimo, et præstolatio tua non auferetur.

19 Audi, fili mi, et esto sapiens, et dirige in via animum tuum. 20 Noli esse in conviviis potatorum, nec in comessationibus eorum qui carnes ad vescendum conferunt;

21 quia vacantes potibus et dantes symbola consumentur, et vestietur pannis dormitatio. 22 Audi patrem tuum, qui genuit te, et ne contemnas cum senuerit mater tua. 23 Veritatem eme, et noli vendere sapientiam, et doctrinam, et intelligentiam. 24 Exsultat gaudio pater justi; qui sapientem genuit lætabitur in eo. 25 Gaudeat pater tuus et mater tua, et exsultet quæ genuit te.

26 Præbe, fili mi, cor tuum mihi, et oculi tui vias meas custodiant. 27 Fovea enim profunda est meretrix, et puteus angustus aliena. 28 Insidiatur in via quasi latro, et quos incautos viderit interficiet.

29 Cui væ? cujus patri væ? cui rixæ? cui foveæ? cui sine causa vulnera? cui suffusio oculorum?

30 nonne his qui commorantur in vino, et student calicibus epotandis?

31 Ne intuearis vinum quando flavescit, cum splenduerit in vitro color ejus: ingreditur blande, 32 sed in novissimo mordebit ut coluber, et sicut regulus venena diffundet. 33 Oculi tui videbunt extraneas, et cor tuum loquetur perversa.

34 Et eris sicut dormiens in medio mari, et quasi sopitus gubernator, amisso clavo.

35 Et dices: Verberaverunt me, sed non dolui; traxerunt me, et ego non sensi. Quando evigilabo, et rursus vina reperiam?

Πατήρ
Υιός
Άγιο Πνεύμα
Άγγελοι
Σατανάς
Σχόλια
Παραπομπή
Έργα τέχνης
Άτλας