APIENS mulier ædificat domum suam; insipiens exstructam quoque manibus destruet.
Ambulans recto itinere, et timens Deum, despicitur ab eo qui infami graditur via.
•
Ubi non sunt boves præsepe vacuum est; ubi autem plurimæ segetes, ibi manifesta est fortitudo bovis.
•
Testis fidelis non mentitur; profert autem mendacium dolosus testis.
•
Quærit derisor sapientiam, et non invenit; doctrina prudentium facilis.
Vade contra virum stultum, et nescit labia prudentiæ.
Sapientia callidi est intelligere viam suam, et imprudentia stultorum errans.
Stultus illudet peccatum, et inter justos morabitur gratia.
•
Domus impiorum delebitur, tabernacula vero justorum germinabunt.
•
Est via quæ videtur homini justa, novissima autem ejus deducunt ad mortem.
Risus dolore miscebitur, et extrema gaudii luctus occupat.
Viis suis replebitur stultus, et super eum erit vir bonus.
•
Innocens credit omni verbo; astutus considerat gressus suos. Filio doloso nihil erit boni; servo autem sapienti prosperi erunt actus, et dirigetur via ejus.
Sapiens timet, et declinat a malo; stultus transilit, et confidit.
Impatiens operabitur stultitiam, et vir versutus odiosus est.
Possidebunt parvuli stultitiam, et exspectabunt astuti scientiam.
•
Etiam proximo suo pauper odiosus erit, amici vero divitum multi.
Qui despicit proximum suum peccat; qui autem miseretur pauperis beatus erit. Qui credit in Domino misericordiam diligit.
Errant qui operantur malum; misericordia et veritas præparant bona.
•
In omni opere erit abundantia; ubi autem verba sunt plurima, ibi frequenter egestas.
•
In timore Domini fiducia fortitudinis, et filiis ejus erit spes.
Timor Domini fons vitæ, ut declinent a ruina mortis.
•
In multitudine populi dignitas regis, et in paucitate plebis ignominia principis.
•
Qui patiens est multa gubernatur prudentia; qui autem impatiens est exaltat stultitiam suam.
Vita carnium sanitas cordis; putredo ossium invidia.
•
In malitia sua expelletur impius, sperat autem justus in morte sua.
•
In corde prudentis requiescit sapientia, et indoctos quosque erudiet.
•
Justitia elevat gentem; miseros autem facit populos peccatum.
•
Acceptus est regi minister intelligens; iracundiam ejus inutilis sustinebit.
Πατήρ
Υιός
Άγιο Πνεύμα
Άγγελοι
Σατανάς
Σχόλια
Παραπομπή
Έργα τέχνης
Άτλας