ILIUS sapiens doctrina patris, qui autem illusor est non audit cum arguitur.
De fructu oris sui homo satiabitur bonis, anima autem prævaricatorum iniqua.
Qui custodit os suum custodit animam suam; qui autem inconsideratus est ad loquendum, sentiet mala.
•
Verbum mendax justus detestabitur; impius autem confundit, et confundetur.
Justitia custodit innocentis viam, impietas autem peccatorem supplantat.
•
Est quasi dives, cum nihil habeat, et est quasi pauper, cum in multis divitiis sit.
Redemptio animæ viri divitiæ suæ; qui autem pauper est, increpationem non sustinet.
•
Lux justorum lætificat, lucerna autem impiorum extinguetur.
•
Inter superbos semper jurgia sunt; qui autem agunt omnia cum consilio, reguntur sapientia.
•
Qui detrahit alicui rei ipse se in futurum obligat, qui autem timet præceptum in pace versabitur. Animæ dolosæ errant in peccatis, justi autem misericordes sunt, et miserantur.
•
Lex sapientis fons vitæ, ut declinet a ruina mortis.
Doctrina bona dabit gratiam; in itinere contemptorum vorago.
Astutus omnia agit cum consilio, qui autem fatuus est aperit stultitiam.
•
Nuntius impii cade in malum; legatus autem fidelis, sanitas.
•
Egestas et ignominia ei qui deserit disciplinam, qui autem acquiescit arguenti glorificabitur.
•
Desiderium si compleatur delectat animam; detestantur stulti eos qui fugiunt mala.
Qui cum sapientibus graditur sapiens erit; amicus stultorum similis efficietur.
•
Peccatores persequitur malum, et justis retribuentur bona.
Bonus reliquit hæredes filios et nepotes, et custoditur justo substantia peccatoris.
Multi cibi in novalibus patrum, et aliis congregantur absque judicio.
•
Justus comedit et replet animam suam; venter autem impiorum insaturabilis.
Πατήρ
Υιός
Άγιο Πνεύμα
Άγγελοι
Σατανάς
Σχόλια
Παραπομπή
Έργα τέχνης
Άτλας